Text List

III, D. 28, A. 1, Q. 5

III, D. 28, A. 1, Q. 5

Utrum ex caritate diligenda sunt dona gratuita.

Quinto quaeritur, utrum ex caritate diligenda sint dona gratulta.

Et quod sic, videtur. Primo, per Augustinum, in libro De Trinitate : "Qui diligit proximum ipsam praecipue dilectionem diligat". Ergo, si proximum diligit ex caritate, dilectionem diligit ex caritate ; sed dilectio, qua diligit proximum, est donum gratuitum : ergo dona gratuita sunt ex caritate diligenda.

Item, omne quod ordinat ad beatitudinem et ad eam perducit diligendum est ex caritate ; sed dona gratuita sunt huiusmodi : ergo videtur quod ex caritate diligenda sunt.

Item, constans est quod dona spiritualia sunt amanda et a Deo petenda, et qui illa diligit diligendo meretur. Si ergo dilectio meritotia est dilectio caritatis, videtur quod talia dona sint ex caritate diligenda.

Item, sicut se habet dilectio gratuita ad dona gratuita, sic se habet dilectio naturalis ad bona naturalia ; sed bon a naturalia diliguntur naturali dilectione : ergo pari ratione dona gratuita diliguntur dilectione gratuita. Sed dilectio gratuita est dilectio caritatis : ergo videtur quod dona gratuita sint ex caritate diligenda.

Sed contra : Nulla creatura carens ratione est diligenda. ex caritate ; sed huiusmodi dona gratuita rationem non habent : ergo non debent diligi ex caritate.

Item, "diligere est velle alicui bonum" ; sed stultus est qui vult alicui virtuti vel caritati bonum : ergo videtur quod huiusmodi dona gratuita ex caritate non sunt diligenda.

Item, illud solum est ex caritate diligibile quod est aliquo modo beatificabile ; sed huiusmodi dona gratuita non sunt beatificabilia : ergo non sunt ex caritate diligenda.

Item, Augustinus sufficienter enumerat ea quae sunt ex caritate diligenda ; sed dona gratuita non sunt de illis quae Augustinus enumerat : ergo videtur quod ex caritate diligenda non sunt.

Conclusio

Bona gratuita ex caritate sunt diligenda, non quidem amore amicitiae, sed concupiscentiae.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt dona gratuita non esse ex caritate diligenda, secundum quod diligere ex caritate est motus caritatis ut elicientis ; sed, si ex caritate diliguntur, hoc est secundum quod diligere est ipsius caritatis imperantis. Nam in hoc differt caritas ab affectu naturali quod naturalis affectus quaerit proprium commodum, caritas vero, secundum quod dicit Gregorius, protenditur in alterum. Et quia commodum nostrum recte et proprie consistit in spiritualibus donis, quae ordinant nos ad beatitudinem, ideo amor talium donorum est a dilectione naturali elicitive, sed a caritate imperative, cuius est imperare affectibus nostris, ut recte moveantur in suum finem. Sed illud non sufficit dicere : primum quidem, quia caritas non semper in alterum tendit ; habens enim caritatem, per ipsam frui Deo desiderat. Secundo vero, quia, quamvis sit naturae quaerere et amare commoda naturalia, spiritualia tamen dona perfecte amate, hoc non potest esse nisi dilectionis gratuitae.

Et propterea est alius modus dicendi quod, cum bonum sit obiectum caritatis et actus recipiat speciem ab obiecto, intentio actus diligendi variari habet secundum rationem boni. Bonum autem dicitur aliquid dupliciter : uno modo concretive, quia est ordinatum ad beatitudinem et in finem ; alio modo abstractive, quia est illud quo quid ordinatur in finem. Dona igitur gratuita non dicuntur esse bona primo modo, sed secundo, quia mediantibus illis substantiae rationales habent in finem ordinari ; ideo, proprie loquendo, magis sunt bonitates quam bona et inagis rationes diligendi quam diligibilia. Et ideo dicunt isti quod susceptiva horum donorum spiritualium sunt ex caritate diligenda, ipsa vero dona gratuita non sunt proprie ex caritate diligenda, sed magis rationes diligendi ex caritate sua subiecta. Et quia accidens cum subiecto est unum, ideo dilectio istorum donorum cum dilectione creaturarum rationalium non ponit in numerum. Sed illud adhuc calumniabile est, pro eo quod Deus, qui est ipsa summa Bonitas per essentiam, connumeratur inter ea quae sunt ex caritate diligenda. Et iterum : Si propter quod unumquodque, et illud magis, sed talia dona spiritualia sunt bona, propter quae homines diliguntur, multo fortius ex caritate diligenda ipsa videntur.

Et ideo est adhuc tertius modus dicendi quod, sicut in praecedentibus tactum est, duplex est. caritatis motus et affectus. Est enim dilectio amicitiae et dilectio concupiscentiae. Dilectione amicitiae illa diliguntur quibus optatur bonum ; dilectione vero concupiscentiae illa dicuntur diligi quae desiderantur. Quoniam ergo desiderium bonorum spiritualium est ipsius caritatis, secundum quod Sancti dicunt, quia bona spiritualia tenent rationem honesti, concedendum est quod bona gratuita ex caritate diligenda sunt. Et hoc expresse dicit Augustinus, in VIII De Trinitate, cum dicit quod ipsa caritas ex caritate diligenda est. Expresse etiam docet ipsa experientia viros spirituales, qui nihil tam desiderant post Deum quam habere perfectam Dei dilectionem. Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod nulla creatura carens ratione diligenda est ex caritate, dicendum quod, si intelligatur de dilectione amicitiae, verum est ; si vero de dilectione concupiscentiae, non est verum. Et si tu obicias, quod tunc bona temporalia erunt diligenda ex caritate, cum caritas faciat illa bona concupisci propter obsequium Dei, dicendum quod non est simile ; quia illa bona temporalia habent tantum rationem commodi, sed bona spiritualia habent rationem honesti ; et ideo concupiscentia sapientiae in Scriptura laudatur, quamvis concupiscentia pecuniae vituperetur. Praeterea, bona temporalia sunt minima bona , sicut dicit Augustinus ; sed dona gratuita connumerantur inter bona maxima ; et ideo de his et istis non est simile.

Ad illud quod obicitur, quod diligere est velle alicui bonum, iam patet responsio, quia loquitur de diligere secundum quod est actus amicitiae ; secundum enim quod est actus concupiscentiae, diligere non est velle alicui bonum, sed magis est aliquod bonum desiderare vel aliquod bonum acceptare. Et quamvis non sit concedendum quod caritas faciat sibi velle bonum, facit tamen se desiderari et acceptari tamquam verum bonum.

Ad illud quod obicifur, quod nihil est amandum ex caritate nisi beatificabile, dicendum quod illud prima fronte habet instantiam in Deo, qui est ipsa beatitudo. Praeterea, etsi in creaturis aliquo modo habeat veritatem, hoc verum est in his quae diligenda sunt dilectione amicitiae.

Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod Augustinus non enumerat quaecumque diligenda, sed diligenda dilectione amicitiae. Et si tu quaeras rationem, quare, dicendum quod hoc est quia motus amicitiae maioris liberalitatis est quam motus concupiscentiae ; et secundum illum caritas, protenditur in alterum : et ideo secundum ilium modum magis diligibilia distinguuntur, et quae diligenda sunt diligi praecipiuntur. Nec est diminutio, quia in illis ista includuntur.

PrevBack to TopNext