III, D. 28, A. 1, Q. 6
III, D. 28, A. 1, Q. 6
De diligendorum numero et sufficientia.
Sexto quaeritur de diligendorum numero et sufficientia. Dicit enim Augustinus quod "quatuor sunt ex caritate diligenda, videlicet Deus et nos ipsi, proximus et corpus nostrum".
Rationes Principales
Et videtur primo quod ibi sit superfluitas. Quia quae sunt eiusdem speciei et non distinguuntur nisi secundum materiam non debent facere diversa membra distinctionis ; sed nos et proximus noster sumus eiusdem speciei : ergo non debet homo habens caritatem cum proximo suo pro diversis diligibilibus numerari.
Item, sacra Scriptura sufficienter enumerat diligibilia in praeceptis quae dat ; sed non enumerat nisi duo, scilicet Deum et proximum, de quibus dat duo praecepta : ergo videtur quod alia membra sint superflua.
Item, nihil contingit esse beatum nisi tribus modis, "videlicet per essentiam, per primam influentiam et per redundantiam". Ergo, si caritas non se extendit ad diligendum nisi id quod est beatum in actu vel in potentia, videtur quod non sint nisi tria diligenda, videlicet Deus, animus et corpus.
Sed quod sit diminutio, videtur. Primo, per Ambrosium, qui, secundum quod in sequenti distinctione habetur, assignat sex membra in numero diligendorum. Ergo, si Ambrosius non fuit in enumerando superfluus, videtur quod Augustinus fuerit diminutus.
Item, sicut ex caritate diligendum est corpus nostrum, ita etiam et corpus proximi. Ergo sicut animus noster et animus proximi constituunt duo membra diligendorum, ita videtur quod corpus nostrum et corpus proximi : ergo videtur quod quinque sunt ex caritate diligenda.
Conclusio
Ex caritate quatuor sunt diligenda, quorum sufficientia duplici via demonstratur.
Respondeo : Dicendum quod numerus diligibilium et sufficientia dupliciter potest accipi : uno modo per comparationem ad ipsam dilectionem ; alio modo per comparationem ad ipsum diligentem.
Secundum ipsam dilectionem potest accipi numerus et sufficientia sic. Cum enim dilectio sit appetitus boni, in appetitu autem boni est considerare ipsum bonum desideratum et ipsum qui desiderat et ipsum cui desiderat bonum ; bonum autem desideratum, hoc est summ um Bonum, ille qui desiderat est habens caritatem ; cui autem desideratur potest esse in quadruplici differentia - quia aut optat summum Bonum ipsi Deo aut sibi ipsi aut sibi simili aut sibi adhaerenti - ideo quatuor sunt ex caritate diligenda, quia numerus diligendorum non accipitur ex parte optantis vel ex parte boni optati, cum sit unum, sed ex parte eius cui optatur ; quod cum sit in quadruplici differentia, quatuor sunt diligendorum membra. Et hoc est quod supra dictum est, quod in praedicta divisione sumitur numerus diligendorum secundum dilectionem amicitiae, qua dicitur quis diligere alium quando vult illi bonum.
Alio modo potest sumi numerus et sufficientia diligendorum ex comparatione ad ipsum diligentem. Nam diligens aut habet respectum ad se aut ad id quod est supra se aut ad id quod est iuxta se aut ad id quod est infra se ; et secundum hoc quatuor tantummodo diligenda sunt ex caritate. Et secundum hunc modum assumit Augustinus diligibilium numerum et sufficientiam, in libro De doctrina christiana, nec tantum assignat numerum, sed etiam ordinem debitum. Ait enim sic : Quatuor sunt diligenda : unum, quod supra nos est, scilicet Deus ; alterum, quod nos sumus ; tertium, quod iuxta nos est, scilicet proximus ; quartum, quod infra nos est, scilicet corpus. Et quia omnia possunt reduci ad ista quatuor membra, ideo patet diligendorum numerus et sufficientia.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod est ibi superfluitas, quia non differimus specie a proximis, dicendum quod, quamvis specie non differamus, tamen ad nos et ad proximos nostros caritas nostra diversimode comparatur secundum rationem diligendi et gradum. Primo enim caritas facit habentem se tendere ad beatitudinem et deinde proximum ; illi optat tendere ad idem quasi a latere.
Ad illud quod obicitur quod sacra Scriptura non exprimit nisi duo diligenda ; dicendum quod in sequenti mandato implicat tria diligenda. Nam, in hoc quod dicit : Dilige proximum tuum sicut te ipsum, mandat homini quod diligat se ipsum ; et cum ipse sit constitutus ex anima et corpore, includitur ibi dilectio utriusque.
Ad illud quod obicitur, quod tantummodo tribus modis est quid beatum, dicendum quod verum est ; sed tamen caritas, quae disponit ad beatitudinem, alio modo respicit suum susceptibile, alio modo respicit illud quod est ei simile : primum ut participans, secundum ut comparticipans ; et ideo secundum istam diversam comparationem distingui possunt diversa diligibilia.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod est ibi diminutio, quia Ambrosius assignat sex membra, dicendum quod illa sex membra reducuntur ad ista quatuor. Ambrosius enim distinguit unum istorum membrorum in quatuor, videlicet dilectionem eius quod iuxta nos est, scilicet dilectionem proximi. Nec est ibi contrarietas, quia Ambrosius considerat differentias diligibilium accidentales, Augustinus considerat gradus et differentias magis essentiales ; quod melius apparebit inferius.
Ad illud quod obicitur de corpore proximi, dicendum quod tam corpus proximi quam corpus nostrum est infra nos, et ideo continetur sub quarto membro. Nec est simile de animo nostro et animo proximi, quia diversimode habet caritas comparari ad utrumque : ad unum sicut ad intrinsecum, ad aliud sicut ad propinquum. Ad corpora autem comparari habet uniformiter ; ad utrumque enim comparatur sicut ad inferius. Aliter volunt aliqui dicere quod dilectio corporis proximi continetur sub dilectione proximi, quia uniformiter comparatur caritas ad utrumque ; ad animum autem nostrum et ad corpus comparatur difformiter, quia ad animum comparatur sicut ipsum informans et eidem inhaerens, ad corpus vero sicut eidem dominans et ipsum regens.
Ad illud quod obicitur, quod ex caritate diligendum est quod est contra nos, dicendum quod illud continetur sub eo membro quod est iuxta nos, pro eo quod, etsi inimici sint diligendi, qui sunt contra nos, non tamen sunt diligendi in eo quod sunt contra nos, hoc est ratione culpae, sed in eo quod sunt iuxta nos, hoc est secundum conformitatem naturae.