III, D. 29, A. 1, Q. 3
III, D. 29, A. 1, Q. 3
Utrum secundum ordinem caritatis praeponendum sit bonum proprium bono ipsius proximi.
Tertio quaeritur de ordine caritatis per comparationem nostri ad proximum, et est quaestio, utrum secundum ordinem caritatis praeponendum sit bonum proprium bono ipsius proximi.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, per auctoritatem Augustini et Ambrosii in littera, qui immediate post dilectionem Dei ordinant dilectionem sui.
Item, Ecclesiastici 14, 5 : "Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit" ? Per hoc videtur quod non potest aliquis alium ordinate diligere, nisi prius ordinate diligat se.
Item, Augustinus, in Enchiridio, tractans illud verbum : "Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis": "Qui vult ordinate eleemosynam dare a se debet incipere et eam sibi primo dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est : "Miserere animae tuae, placens Deo"". Si ergo prius debet homo sibi misereri quam alii, videtur quod secundum ordinem caritatis amor sui sit amori proximi praeponendus.
Item, sicut natura appetit suam conservationem, sic caritas suam perfectionem ; sed natura magis appetit conservatiomem sui in se quam in suo simili : ergo et caritas plus appetit perfici in se ipsa et in anima in qua est quam caritatem aliam appetat perfici in anima aliena : ergo secundum rectum ordinem caritatis amor sui praemitti debet amori ipsius proximi.
Sed contra : I ad Corinthios 13, 5 : "Caritas non quaerit quae sua sunt" ; et iterum alibi : "Nullus quod suum est quaerat, sed quod alterius". Ergo videtur quod caritas secundum suam. perfectionem magis inclinet ad amandum alterum quam ad amandum se ipsum.
Item, Matthaei 22, 39 : "Diliges proximum tuum sicut te ipsum": hoc quod est sicut aut est nota similitudinis aut aequalitatis. Si similitudinis tantum, eadem ratione posset dicere : diliges proximum tuum sicut Deum. Si aequalitatis, ergo non videtur quod sit ordo dilectionis respectu nostri ad dilectionem respectu proximi.
Item, Gregorius, in quadam homilia : Nemo ad se ipsum habere caritatem dicitur. Ad hoc enim quod caritas sit, necesse est ut dilectio in alterum tendat. Ergo caritas per prius ordinat hominem ad alterum quam ad se ipsum : ergo in ordine caritatis videtur quod nobis praemitti debeat proximus.
Item, caritas est amor liberalis ; sed liberalitas magis attenditur respectu alterius qua respectu sui : ergo amor caritatis magis consistit in amando alterum quam in amando se ipsum.
Item, amor caritatis superveniens tollit curvitatem ipsi naturae, sicut patet, quia, cum homo plus diligat se quam Deum ante caritatem, post adventum catitatis vertitur ordo, ut plus diligat Deum quam se ipsum : Si ergo mutat ordinem quantum ad dilectionem Dei, pari ratione quantum. ad dilectionem proximi. Videtur ergo quod dilectio proximi praemittenda sit secundum ordinem caritatis dilectioni respectu nostri.
Item, caritas facit nos conformare voluntatem nostram voluntati divinae ; sed Deus non magis diigit nos quam proximos nostros, immo magis diligit proximos nostros, si sint meliores nobis : ergo videtur quod secundum ordinem caritatis plus debet diligere proximum quam me ipsum. Si tu dicas quod Deus non vult quod conformemus voluntatem nostram sibi in hoc, obicitur contra hoc, quia Deus vult quod nos magis desideremus honorem suum quam commodum proprium ; vult etiam quod magis amemus et appretiemur illud quod magis est amandum et appretiendum ; sed salus centum animarum magis facit ad honorem Dei et magis appretianda est quam salus unius animae : si ergo nomine proximi intelligitur omnis homo, videtur quod amor proximi praeponendus sit amori sui. Et hoc confirmatur per illud quod dicit Apostolus ad Romanos [9, 3] : Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis.
Conclusio
Amor salutis propriae praeferendus est amori salutis alienae.
Respondeo : Dicendum quod secundum ordinem caritatis amor salutis propriae praeponendus est amori salutis alienae, secundum quod auctoritates Sanctorum innuunt manifeste et secundum etiam quod consonat et dictat iudicium rationis rectae et instinctus naturae. Ratio enim huius est, quoniam unumquodque plus appetit perfectionem in se ipso quam in suo simili : et quodlibet pondus plus trahit corpus in quo est ad situm sibi debitum quam trahat aliud corpus illi annexum. Hinc est quod caritas per prius desiderat Deum nobis uniri et in nobis habitare et nos in ipsum Deum tendere et in ipso quiescere quam appetat in aliquo alio, qui nobiscum habeat aliquam similitudinem.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod in ordine caritatis praefertur dilectio sui dilectioni ipsius proximi. Et huius signum est, quia illi reprehenduntur et stulti reputantur qui salutem propriam negligunt ut procurent alienam. Huius etiam signum est, quia, si homo ex caritate deberet diligere proximum quantum se ipsum, ita quod esset ibi omnimoda aequalitas, iam duos proximos deberet diligere duplo quam se ipsum, et tres in triplo, et sic ulterius ascendendo ; quod in nullo habente caritatem reperiri contingit, quantumcumque perfecto.
Ad Rationes
Ad illud quod primo obicitur, quod caritas non quaerit quae sua sunt, dicendum quod suum idem est quod proprium. Proprium autem quaerere hoc est dupliciter : uno modo, prout proprium dicitur cum praecisione ; et sic excludit bonum commune, et isto modo sonat in vitium, et secundum istam acceptionem consuevit dici quod libido est amor boni proprii ; et quantum ad hune modum dicit Apostolus quod cuitas non quaerit quae sua sunt. Alio modo dicitur bonum proprium, bonum qued pertinet ad se, ita quod in appetitu illius boni voluntas nec repugnat divinae voluntati nec praeiudicat communi utilitati, sicut est appetitus salutis propriae ; et isto modo diligit quis se ex caritate ; et sic accipiendo non negat Apostolus quin homo per caritatem debeat quod suum est quaerere, cum ipsemet cuperet dissolvi et esse cum Christo, sicut dicitur ad Philippenses 1, 23.
Ad illud quod obicitur, quod secundum divinum mandatum debet homo diligere proximum sicut semetipsum, dicendum quod sicut non est nota perfectae aequalitatis sive commensurationis, sed expressae similitudinis, quae in hoc attenditur quod homo debet diligere proximum ad illud bonum ad quod diligit se ipsum, et post salutem propriam nihil tantum debet desiderare sicut salutem alienam : et ideo non valet illud quod obicit, quod similiter deberet dici in mandato illo quod diligat proximum sicut Deum.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Gregorii, quod caritas magis proprie ordinat ad proximum quam ad se ipsum, dicendum quod hoc non dicitur quod caritas per prius respiciat mdinem hominis ad proximum quam ad se ipsum, sed quia non sufficit quod aliquis amor sit caritas ut homo amet se ipsum ; licet enim amor caritatis a se ipso inciplat, debet tamen in alterum protendi.
Ad illud quod obicitur, quod caritas est amor liberalis, dicendum quod, quamvis liberalitas quantum ad suam completionem respiciat alterum, tamen quantum ad suum initium prius respicit ipsum qui liberalitatem impendit, sicut et misericordia, de qua dictum est quod primo debet homo sui ipsius misereri.
Ad illud quod obicitur, quod amor caritatis superveniens tollit curvitatem naturae, dicendum quod quaedam est curvitas naturae quae sonat in vitium et cortuptionem ; qu.aedam, quae respicit ipsius naturae intrinsecam inclinationem. Prima est, qua quis diligit se plus quam Deum ; secunda est, qua quis diligit se plus quam proxmum. Gratia autem superveniens primam corrigit et tollit, secundam vero dirigit et cum ea currit ; et sic ratio illa non valet, quoniam non est simile hinc inde.
Ad illud quod obicitur, quod debemus voluntatem nostram voluntati divinae conformare, dicendum quod Deus cum dicitur alterum altero magis diligere, hoc non est quia intensius diligat unum quam reliquum, cum circa amorem ipsius nec cadat intensio nec remissio ; sed hoc dicitur quia unum ordiilat ad maius bonum quam reliquum ; et hoc bene potest concedi quod quis magis debet diligere proximum quam se, cum proximus ipsum excedat in merito ; sed ex hoc non sequitur quod amor proximi melioris praeponderet amori sui Ordo enim caritatis non attenditur penes magnitudinem boni optabilis, sed penes praeponderationem affectionis diligentis. Et si tu obicias, quod Deus vult quod magis amemus honorem suum quam commodum nostrum et magis appretiemur quod est magis appretiandum, dicendum quod verum est quod Dei honor plus debet in corde nostro praeponderare quam nostrum commodum ; tamen caritas nunquam separat honorem Dei a commodo nostro spirituali ; nec est voluntatis divinae ut nos appetamus aliquid quod sit in detrimentum salutis nostrae, propter honorem suum. Sicut enim essentiale est naturae appetere esse ; sic essentiale est gratiae appetere. Deo placere et Deo adhaerere ; ideo Deus nunquam illud a nobis exigit ut magis salutem.alienam quam propriam diligamus. Et quod dicit Apostolus quod optabat anathema a Christo esse pro fratribus, illud intelligitur ad tempus vel sub conditione, videlicet si optabile esset.