III, D. 29, A. 1, Q. 4
III, D. 29, A. 1, Q. 4
Utrum magis diligendi sint parentes quam filii an e converso.
Quarto quaeritur de ordine caritatis per comparationem patris ad filium, et quaeritur, utrum magis sint diligendi parentes quam filii an e converso.
Rationes Principales
Et quod primo sint diligendi parentes, videtur. Primo, per mandatum Domini ; praecipit enim honorare parentes, Exodi 20, 12 : "Honora patrem tuum" etc. Si ergo mandata Dei tradita sunt secundum ordinem caritatis, videtur quod amor caritatis principalius ad parentes quam ad filios habet ordinare.
Item, auctoritate Ambrosii, quae habetur in littera, dicit enirit, quod "primo diligendus est Deus, secundo parentes, deinde filii".
Item, hoc ipsum videtur ratione, quoniam secundum legem caritatis grati debemus esse de beneficiis acceptis ; sed plura beneficia accipimus a parentibus quam a filiis : ergo magis debemus eis esse grati. Sed qui magis est gratus alii magis ipsum diligit : ergo parentes in ordine caritatis sunt filiis praeponendi.
Item, principiatum plus pendet a principio quam e converso ; sed ubi est maior dependentia, ibi est maior inclinatio ; et ubi maior inclinatio, ibi maior amoris conversio : cum ergo habens patrem et filium ad patrem comparatur sicut principiatum ad principium, ad filium vero sicut principium ad principiatum, videtur quod secundum regulam amoris magis debet converti ad patrem quam ad filium.
Sed contra : II ad Corinthios 12, 14 : "Non debent filii thesaurizare, sed parentes filiis" ; sed nemo debet thesaurizare nisi ei quem debet diligere : si ergo magis debent thesaurizare parentes filiis quam e converso, magis debent secundum caritatis ordinem parentes filios diligere quam filii parentes.
Item, secund uni ordinem naturae humor procedit a radice ad ramos, non e converso. Si ergo conversio amoris in rationalibus similis est derivationi humoris in vegetabilibus, et pater comparatur habet ad filios sicut radix ad ramos, videtur quod secundum rectum ordinem amplius sint diligendi filii quam parentes.
Conclusio
Secundum ordinem caritatis parentes plus diligendi sunt quam filii, ceteris paribus
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Ambrosius, secundum ordinem caritatis parentes praeponendi sunt filiis ; et hoc intelligendum est ceteris paribus, sicut infra manifestabitur. Ratio enim huius est, quia amor gratuitus facit memorem esse perceptorum beneficiorum : propter quod et sacra Scriptura praecipiendo et admonendo inducit nos ad paterna beneficia recolenda ; et quia plura beneficia percepimus a parentibus quam a filiis, ideo secundum ius divinum plus eis tenemur et magis eorum salutem diligere et procurare debemus. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad rationes autem, quae ad oppositum adducuntur, respondendum est quod illae rationes currunt de dilectione naturali, secundum quam magis inclinatur affectus hominis ad filios quam ad patrem. Et ratio huius parentes est, quia natura appetit conservari in suo simili et magis diligit illud in quo habet principalius salvari ; et quoniam pater habet salvari in filio secundum ordinem naturae, non e converso, hinc est quod secundum naturae ordinem maiorem habet ad filium inclinationem, quia magis vult ipsum quam patrem habere superstitem. Dilectio autem gratuita magis respicit beneficiorum collationem et supernorum civium completionem, ad quam indifferenter parentes et filii comparantur.
Ad Rationes
Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod gratia debet esse conformis naturae, dicendum quod natura in quibusdam currit via consona cum gratia, in quibusdam currit via opposita, in quibusdam currit via disparata. In hoc enim quod homo plus diligit se quam proximum, natura gratiae concordat, sicut supra ostensum est ; in hoc quod diligit se plus quam Deum, ipsi gratiae repugnat ; in hoc autem quod diligit filium plus quam patrem, quia intendit salvari in illo, procedit quasi via diversa. Et ideo gratia superveniens ordinem in primo affectu salvat et perficit, in secundo simpliciter mutat, in tertio vero novum ordinem dat, ita tamen quod affectum illum non exterminat. Unde aestimo quod homo habens caritatem et habens parentes et filios, dum movetur affectu gratuitae dilectionis, magis desiderat parentum salutem ; dum movetur affectu naturae, magis desiderat filii sanitatem. Nec est hic oppositio dilectionis naturalis ad gratuitam propter considerationem diversam.