Text List

III, D. 29, A. 1, Q. 5

III, D. 29, A. 1, Q. 5

Utrum domesticus sit extraneo praeponendus.

Quinto quaeritur de ordine caritatis per comparationem domestici ad extraneum, et est quaestio, utrum domesticus sit extraneo praeponendus.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Per illud quod dicitur ad Galatas ultimo, 10 : "Operemur bonum ad omnes, maxine autem ad domesticos fidei" ; et I ad Timotheum 5, 8 : "Si quis suorum et maxime domesticorum curam.non habet, fidem negavit et est infideli deterior". Ex utraque istarum auctoritatum ostendi potest quod domesticus extraneo debeat praeferri : per unam ostenditur positive et per aliam destructive.

Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Ambrosii, quae ponitur in littera, qui dicit domesticos collocandos esse quinto loco in ordine caritatis, extraneos vero in sexto.

Item, hoc ipsum videtur per rationem. Diffusio caloris corporalis prius est ad loca propinquiora quam ad remotiora. Ergo, a simili, communicatio amoris spiritualis prius respicit naturaliter quod est propinquum quam quod est remotum. Si ergo domestici sunt propinquiores nobis quam extranei vel inimici, videtur quod in ordine caritatis primo sint collocandi.

Item, ad illos prius et principalius caritas ordinat quibus magis astringimur et ligamur : ordo enim caritatis consonat legi iustitiae ; sed secundum legem iustitiae magis obligamur domesticis quam extraneis : ergo domestici praeferri debent extraneis in ordine caritatis.

Sed contra : Ad Colossenses 3, 10 : "Renovamini secundum novum hominem, ubi non est masculus et femina, gentilis et Iudaeus, sed omnia in omnibus Christus". Ergo secundum hoc homini habenti caritatem nemo est extraneus : ergo secundum legem caritatis nulla est distinctio, nullus ordo inter domesticum et extraneum.

Item, Augustinus, in libro De vera religione : "Non sic homo ab homine diligendus est ut diliguntur carnales fratres vel filii vel coniuges vel cognati vel affines aut cives ; nam ista dilectio est temporalis. Non enim tales necessitates haberemus quae nascendo et moriendo contingunt, si nostra natura, in praeceptis et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur". Ergo videtur quod ordo caritatis penes extraneum et domesticum et propinquum nullatenus attendatur.

Item, ratio diligendi proximum ex caritate est ipsa imago Dei. Si ergo domesticus et extraneus aequaliter sunt imago Dei, videtur quod ex caritate aequaliter sunt diligendi.

Item, caritas diligit bonum, quia bonum. Ergo ille qui est magis bonus, magis est ex caritate diligendus, sive sit domesticus sive extraneus : ergo propinquitas et familiaritas vel extraneitas nihil videntur facere ad ordinem caritatis.

Conclusio

Secundum ordinem caritatis domestici praeponendi sunt extraneis.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod praedictus ordo ; qui assignatur secundum has differentias, quae sunt propinquum et remotum, domesticum et extraneum, a quibusdam dicitur esse ipsius dilectionis naturalis, caritatis autem non est nisi tolerantis ; sustinet enim caritas in via, cum sit imperfecta, imperfectionem ipsius naturae. Unde hi voluerunt dicere quod ordo caritatis, qui competit ei secundum se, attenditur penes maius bonum et minus bonum, non autem secundum propinquum et remotum. Sed hic modus dicendi non videtur concordare verbis Ambrosii nec verbis Magistri. Nam Ambrosius hunc ordinem assignat in ipsa dilectione gratuita, de qua dicit sponsa in Canticis [2, 4] : Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Et Magister, in principio distinctionis, dicit quod peccat qui praepostere agit et hunc ordinem pervertit ; quod non esset, si talis ordo solummodo esset caritatis sicut tolerantis.

Et ideo est alius modus dicendi quod ordo, qui attenditur penes praedictas differentias, non tantum est ipsius caritatis sicut tolerantis, sed etiam est ipsius sicut regulantis naturam et ei consonantis. Quod enim primo diligantur propinqui quam extranei, hoc non est naturae inordinatae, sed potius de ordinatione naturae. Sicut enim prius tactum est, rectus ordo diffusionis est ut prius communicetur propinquiori et deinde remotiori. Quoniam ergo caritas rectum ordinem a natura non aufert, hinc est quod caritas superveniens illum ordinem naturae perficit, et perficiendo dicitur eodem ordine ordinari, non quia ordo ille competat sibi secundum se, sed quia competit ei ratione naturae, in qua est.

Propter quod attendendum est quod duplex ordo attenditur in caritate : unus, qui ei competit secundum se ipsam ; et iste ordo attenditur penes bonum et magis bonum et maxime bonum. Unde caritas de se magis movet ad amandum spiritum quam corpus, et Deum summum quam spiritum creatum. Alius vero est ordo qui competit ei ratione naturae substratae ; et hic attenditur secundum has differentias, quae sunt proprium et alienum, propinquum et extraneum. Affectus enim caritatis substernit sibi affectum naturae et illum perficit et regit secundum id quod habet in se rectitudinis. Concedendum est ergo quod secundum ordinem caritatis domestici praeponendi sunt extraneis ; rationes etiam quae hoc ostendunt concedendae sunt.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod in Christo Iesu non est distinctio masculi et feminae, immo omnes unum in Christo, dicendum quod Apostolus per hoc non vult excludere distinctionem et gradum et ordinem in membris Christi, sed hoc vult ostendere quod in omni sexu et aetate et de omni conditione quisque potest per Christum pervenire ad salutem, ita quod nullus excludendus est a fide. Et propterea ex hoc non habetur quod caritas in diligendo membra Christi non servet ordinem.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, De vera religione, responderi potest quod illam auctoritatem ipse retractt, in I Retractationum. Aliter etiam potest dici quod Augustinus non vult removere a caritate considerationem illarum conditionum simpliciter, sed hoc vult dicere quod caritas illas conditiones non considerat primo et principaliter secundum quod amor naturalis et carnalis. Et hoc patet per illud quod subiungit : Amare enim in homine quod filius est, hoc non est in eo amare quod ad Deum pertinet, sed quod pertinet ad se ; constat quod de eo intelligit qui diligit filium principaliter, quia est ab eo genitus, non quia est ad Dei imaginem factus. Et propterea ex auctoritae illa non habetur quod penes illas conditiones non attendatur ordo caritatis, sed quod non sunt principales rationes diligendi ex caritate. Quamvis utem non sint principales, possunt tamen esse annexae et concomitantes et ex hoc ad caritatis ordinem facierites.

Ad illud quod obicitur, quod ratio diligendi proximum est imago, dicendum quod ista est ratio communis et generalis, sed praeter hanc possunt esse aliae speciales. Ordo autem et distinctio, quamvis non attendatur penes conditiones generales, attendi potest penes speciales. Et propterea, quamvis domesticus et extraneus sint uniformiter ad imaginem Dei, non tamen sequitur quod sint uniformiter diligendi.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod caritas diligit bonum quia bonum, dicendum quod verum est de ipsa caritate secundum se. Sicut enim praetactum est, ordo eius in se attenditur penes bonitatem maiorem vel minorem ; sed in caritate non tantum attenditur ordo secundum se, sed etiam ratione naturae substratae ; et ratione illius assignatur ordo inter domesticum et extraneum. Et sic patet quod ratio illa non repugnat ordini caritatis.

PrevBack to TopNext