III, D. 29, A. 1, Q. 6
III, D. 29, A. 1, Q. 6
Utrum ordo caritatis attendatur penes effectum tantum an simul penes affectum et effectum.
Sexto et ultimo quaeritur, utrum ordo caritatis attendatur penes effectum tantum an simul penes affectum et effectum.
Rationes Principales
Et quod penes utrumque, videtur. I Ioannis 3, 18 : "Diligamus non verbo neque lingua, sed opere et veritate". Non est ergo vera dilectio nisi sit in corde et opere, in affectu et in effectu : ergo pari ratione non est verus dilectionis ordo nisi penes illoruni utrumque attendatur.
Gregorius ; in quadam Homilia : "Probatio dilectionis exhibitio est operis". Ergo ubi est maior operis exhibitio, ibi probatur maior esse dilectio et e converso : si ergo caritas ordinata est in diligendo, videtur quod ordinari, debeat in corde et in facto.
Item, ordinatio in effectu ortum habet ab ordinatione in affectu. Si ergo caritas ordinari debet in effectu, necesse est quod primo ordinetur in effectu ; sed caritas ordinata est quantum ad effectum, sicut patet per illud quod dicit Apostolus : "Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos": ergo necesse est caritatem ordinatam esse quantum ad affectum.
Item "magis pensat Deus ex quanto homo facit quam quantum facit". Ergo, si ordo caritatis est Deo acceptus, videtur quod non solum consistat in opere exteriori, sed etiam in affectu interiori.
Sed contra : Quod non consistat in affectu, videtur per illud quod dicitur in Proverbiis, 18, 24 : "Vir amicabilis ad societatem magis erit amicus quam frater". Sed constat quod ista amicitia, de qua Sapiens loquitur, non adversatur ipsi caritati, immo potius est ei consona ; sed secundum istam dicit quod magis diligitur homo bonae societatis quam frater secundum carnem : videtur ergo quod secundum praeassignatas differentias non attendatur ordo dilectionis quantum ad affectum.
Item, delectatio in familiaritate consequitur ad dilectionem et affectum diligendi ; sed multi sunt qui plus delectantur loqui cum amico suo quam per orationem loqui cum Deo : ergo videtur quod nullus talis caritatem habeat ordinatam ; quod valde durum videtur dicere.
Item, quod non attendatur penes effectum, videtur, quia multi sunt impotentes ad impedenda opera dilectionis. Ergo tales non possunt habere ordinem caritatis : quodsi hoc est falsum, restat etc.
Item, si ordo caritatis attenda1ur penes effectum, ergo recte et secundum ordinem caritatis agit qui praebendale beneficium potius dat suo consanguineo quam alicui extraneo ; quod tamen reprehendit propheta Michaeas, 3, 10 : "Vae ! qui aedificat Sion in sanguinibus" ; et Ezechiel, 44, 6 : "Sufficiat vobis domus Israel, qui introducitis incircumcisos in sanctuarium Dei" ; ubi reprehenduntur illi qui beneficia ecclesiastica magis conferunt domesticis quam aliis.
Conclusio
Caritatis ordo respectu diligibilium diversorum non solum attenditur quantum ad effectum exteriorem, sed etiam quantum ad interiorem affectum, quod intelligitur, ceteris paribus.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, secundum quod dicit Magister in littera, aliqui dicere voluerunt quod huiusmodi ordo caritatis attendatur solum quantum ad effectum exteriorem, non quantum ad affectum interiorem nisi per comparationem nostri ad Deum ; per comparationem autem proximi ad proximum solum consistit ordo quantum ad exteriorem effectum. Et innituntur bis auctoritatibus Augustini quae in littera ponuntur, in quibus videtur expresse sentire quod ordo caritatis respectu proximi attendatur solum in exterioris operis exhibitione. Et hoc ipsum videtur dicere, in libro De vera religione, ubi dicit quod "haec est perfecta iustitia, ut plus potiora bona et minus minora diligamus". Ex quo videtur posse elici quod istae differentiae propinquitatis nihil . faciant ad affectum dilectionis. Verumtamen, sicut dicit Magister in littera, et verba Ambrosii sonant et rationes prius inductae comprobant, ordo caritatis per comparationem nostri ad proximum et unius proximi ad alterum non solum attenditur secundum effectum, verum etiam secundum affectum ; et hoc idem intelligendum est, ceteris aliis paribus. Si enim in duobus dilectis est par dignitas et necessitas, quantum est de istis proprietatibus et conditionibus, aequaliter sunt amandi effectu et affectu ; sed si in altero illorum superaddatur sanguinis propinquitas, facit ipsum magis amabilem utroque modo. Et isto modo intendit Ambrosius caritatis ordinem assignare respectu proximorum ; quod notat, cum dicit "quod domestici, si boni sunt, malis filiis sunt praeponendi".
Et si tu quaeras : cum ad ordinem caritatis concurrant meriti dignitas et indigentiae opportunitas sicut et propinquitas, quare magis Ambrosius assignat ordinem caritatis penes propinquitatem quam penes bonitatem vel indigentiae necessitatem ? Dicendum qupd conditio bonitatis nec est nobis ita nota nec est in se ita stabilis et firma sicut propinquitatis conditio. Aliquis enim, qui hodie est malus, cras erit bonus, et qui hodie est minus bonus, cras fortassis erit melior ; similiter est de necessitate et opportunitate. Ideo penes gradus necessitatis, bonitatis et opportunitatis non potuit ita certitudinaliter ordo caritatis assignari sicut penes conditiones propinquitatis.
Concedendum est ergo quod ordo caritatis secundum differentias praeassignatas non solum attenditur quantum ad effectum exteriorem, sed etiam quantum ad affectum interiorem ; et hoc intelligendum est, aliis paribus. Unde et rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.
Ad evidentiam autem rationum quae adducuntur in contrarium notandum est quod multipliciter contingit affectum nostrum accipi et effectum multiplicem reperiri, ita quod ordo caritatis nec omnem affectum respicit uniformiter nec omnem effectum. Accipitur enim aliquando affectus pro passione, aliquando vero pro motu, ita quod affectus-passio dicitur quaedam mulcebris complacentia, affectus vero motus dicitur quaedam rationalis eligentia. Affectus autem motus duplicitur adhuc accipitur : nam quidam est a caritate elicitus, quidam vero imperatus. Affectus a caritate elicitus est ille quo quis optat alteri summum Bonum ; affectus vero imperatus est ille quo quis optat alii aliquod bonum temporale, quod est ordinatum ad conservationem naturae. Sic igitur triplex est affectus : unus a caritate elicitus, quo quidem opto alicui summum Bonum ; alius imperatus, quo opto alicui aliquod bonum terrenum ; tertius vero annexus, quo delector in alterius bono, qui magis tenet rationem passionis quam motus.
Et cum sit triplex affectus, ordo caritatis praeassignatus respicit affectum a caritate elicitum principaliter, quia magis mihi debeo optare beatam vitam quam alii ; et post me magis patri meo quam alii, et sic ulterius procedendo. Affectum vero imperatum respicit minus principaliter ; unde pro diversis opportunitatibus et conditionibus ordo quantum ad illum affectum potest variari et praeposterari. Affectum vero annexum, qui est passio mulcebris, minime respicit ordo caritatis ; ille enim potius respicit sensibilem experientiam quam rationis eligentiam, sicut patet, quia plus delectatur aliquis et gaudet in respiciendo socium quem videt praesentem, quam in recolendo patrem qui absens est, quamvis ipsum magis diligat ; cuius signum est quod pro patre faceret multo maiora.
Similiter et ex parte effectus distinguendum est. Nam quidam est effectus sive beneficium quod respicit utilitatem comrimnem, sicut collatio ecclesiastici beneficii ; quoddam quod respicit personarri singularem, et istud duplex est : quoddam enim est quod respicit animae salutem ; aliud vero quod respicit sustentationem vitae praesentis. Et sic triplex est effectus exterior : unus, qui est procuratio salutis aeternae ; alius, qui est relevatio temporalis necessitatis ; tertius vero qui est commissio beneficii ecclesiastici, qui est quodam modo spiritualis. Primum autem istorum effectuum respicit ordo caritatis principaliter ; primo enim debeo procurare salutem meam quam salutem proximi, et primo salutem patris quam alicuius alterius, et sic deinceps procedendo. Secundum vero effectum respicit minus principaliter, quia secundum diversas opportunitates potest et debet homo magis et minus esse beneficus in collatione alicuius commodi temporalis. Tertium vero effectum, qui est collatio alicuius beneficii ecclesiastici, minime respicit ordo caritatis ; in collatione enim talium beneficiorum multum attendenda est meriti dignitas et parum aut nihil sanguinis proximitas. Verendum enim valde est ne sub pallio caritatis affectus lateat carnalitatis. Ex his patent omnia quae obiecta sunt.
Ad Rationes
Ad illud enim quod primo obicitur de affectu amicabili, qui est ad socium magis quam ad fratrem, tam patet responsio, quia illud intelligitur de affectu qui est cuiusdam mulcebris complacentiae, ratione cuius plus delectatur homo habitare cum bono socio quam cum fratre vel cum consanguineo.
Ad illud quod obicitur de hoc quod plus delectatur homo loqui cum amico quam loqui cum Deo, similiter iam patet responsio, quia talis delectatio sequitur sensibilem experientiam ; et quia proximum suum videt, Deum autem non videt, hinc est quod plus delectatur aliquando alloqui proximum quam orare Deum, licet multo plus Deum diligat quam amicum suum. Licet autem iste affectus in viris carnalibus, qui huic mundo dediti sunt, aliquo modo sit tolerabilis, in viris tamen spiritualibus, quorum est experiri quam suavis et dulcis est Dominus, valde est reprehensibilis et cum magna diligentia debet exstirpari.
Ad illud quod obicitur, quod effectus non est in potestate nostra, dicendum quod, etsi non sit in potestate nostra effectum exterius impendere, est tamen in potestate nostra ipsum effectum velle ; et quando voluntas perfecta est, pro facto reputatur : et ideo defectus potentiae in exsequendo non tollit ordinem caritatis, qui quantum ad effectum exteriorem habet attendi.