III, D. 29, Dubia
III, D. 29, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Peccat qui praepostere agit. Videtur enim esse falsum. Ponatur enim quod aliquis exponat se morti pro salute alterius melioris se, et sustineat penuriam ut alii meliori se provideat ad sufficientiam ; praemittit sibi alium, et tamen non videtur contra caritatem facere, immo valde caritative procedere. Item, esto quod faciam patri quidquid debeo, non obligor ad faciendum ei amplius. Ergo, si plus facio alii quam sibi, non praeiudico ei nec ordini caritatis.
Respondeo : Dicendum quod quaedam est praeposteratio huius ordinis ex debita causa, quaedam praeter causam, quaedam contra debitam causam. Tunc est praeposteratio ex debita causa, quando quis bonum commune praeponit bono proprio in temporalibus ; et haec quidem praeposteratio facit ad meriti cumulum, et licet videatur praeposteratio, multo magis est perfectior ordinatio. Alia est praeposteratio praeter causam debitam, uti si ex sola liberalitate voluntatis meae magis me exhibeam alicui extraneo quam domestico et consanguineo et etiam patri meo, considerando in ipso aliquam strenuitatem magis quam Dei voluntatem aut meriti dignitatem ; et haec praeposteratio aufert meritum, quia in hoc non meretur. Tertia vero est praeposteratio contra debitam causam, utpote si pater meus magis indigeat et ego possim ei subvenire, et, ipso neglecto, subveniam extraneo ; et ista inducit peccatum et de hac intelligitur auctoritas Magistri in littera. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius in littera : Multorum caritas inordinata est. Contra : caritas non potest esse informis, sed semper formata ; et caritas formata semper est ordinata : ergo implicantur opposita, cum dicitur caritas inordinata. Item, videtur male dicere in hoc quod subdit : quod in primo est ponunt tertium vel quartum. Si enim primo diligendus est Deus, et qui praeponunt aliquid Deo non habent caritatem, videtur quod male dicat quod aliqui habent caritatem inordinatam, ex eo quod poitunt Deum tertio vel quarto loco.
Dub. III.
Item quaeritur de illis sex gradibus quos ponit Magister ibi : Ante omnia Deum, deinde nos ipsos, post parentes, deinde filios, deinde domesticos, postmodum inimicos diligamus. Videtur enim in. hac distinctione Magister, immo Ambrosius, esse superfluus, primo, quia Augustinus non enumerat nisi quatuor gradus, hic autem enumerat sex. Ergo videtur, si Augustinus non est diminutus, quod iste sit superfluus. Si tu dicas quod sub uno illorum membrorum, videlicet sub dilectione proximi, continentur quatuor de illis membris, ostenditur tunc quod sit diminutus, quia dilectio corporis nostri ibi non tangitur. Item, sicut gradus sunt in dilectione proximorum, sic videtur esse in dilectione Dei, quia multum debemus diligere Deum creatorem et amplius recreatorem et maxime glorificatorem. Ergo insufficienter assignat gradus dilectionis. Item, multae aliae sunt conditiones, in quibus membra Christi invicem coniunguntur praeter praedictas, videlicet relatio uxoris ad virum, discipuli ad magistrum, domini ad servum, subditi ad praelatum, quas omnes omittit Ambrosius. Ergo videtur insufficienter diligendorum ordinem assignare.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum fuit, ordo ab Augustino assignatus respicit ipsam caritatm secundum se ; ideo attenditur secundum principales differentias boni, quae sunt bonum supra nos et intra nos et iuxta nos et infra nos. Ordo autem Ambrosii respicit ipsam caritatem prout est in natura, quam dirigit et regit ; et hic non tantum attenditur penes differentias boni, sed etiam penes rationem proprii et alieni, propinqui et remoti ; et hic ordo multiplicatur in sex differentias.
Nam caritas aut respicit bonum simpliciter, quod est summum Bonum, et sic est primus gradus ; aut respicit bonum proprium, et sic est gradus secundus ; aut respicit bonum alienum ut, sibi coniunctum, et sic quadruplex est gradus, secundum quod quadruplex est differentia modi coniungendi. Aut enim est coniunctio in naturae conformitate, et sic est ultimus gradus, qui attenditur in dilectione inimicorum ; aut in naturae conformitate et conversationis familiaritate, et sic est penultimus, qui attenditur in dilectione domesticorum ; aut in his et praeter haec in sanguinis propinquitate, et haec potest esse dupliciter : aut in ascendendo, et sic est filii ad patrem ; aut in descendendo, et sic est patris ad filium, et penes haec accipiuntur duo gradus intermedii. Et sic patet numerus et sufficientia illorum sex graduum, patet etiam dissolutio obiectorum.
Ad illud enim quod obicitur de Augustino, iam patet responsio, quia aliter assignatur ordo diligendorum ab Augustino, aliter ab Ambrosio.
Ad illud quod obicitur de dilectione corporis nostri, dicendum quod haec reducitur ad dilectionem sui. Ad illud vero quod obicitur, quod gradus sunt in dilectione Dei, dicendum quod falsum est, quia unus est Deus dilectus, et illae non sunt nisi rationes moventes ad Deum diligendum et inducentes nos secundum plus et minus, quae tamen non constituunt ex parte dilecti diversitatem graduum.
Ad illud quod obicitur de aliis conditionibus, secundum quas attenditur vinculum et coniunctio, dicendum quod omnes possunt reduci ad istas. Nam uxor, cum sit caro viri, et e converso, reducitur ad dilectionem sui ; pater vero spiritualis reducitur ad dilectionem patris naturalis ; ceteri consanguinei ad dilectionem filii ; dominus et servus, magister et discipulus ad domesticos referuntur. Et sic patet quod nihil superfluum, nihil etiam diminutum in praedictis gradibus continetur.
Dub. IV.
Item quaeritur de solutione illius quaestionis, quam Magister proponit ibi : Solet etiam quaeri : si parentes nostri mali sunt etc. Rationes enim videntur esse ad utramque partem. Ratione enim propinquitatis videtur quod mali parentes praeferendi sint bonis extraneis, cum parentes ponantur in tertio gradu ; ratione vero bonitatis videtur contrarium. Et si tu respondeas quod non est contiarietas, quia diversis respectibus possunt invicem sibi praeponi et habent se sicut excedentia et excessa, hoc non solvit, quia adhuc restat quaestio, quod illorum magis excellit, utrum bonitas vel propinquitas. Et quod bonitas, videtur, cum caritas per se et primo respiciat bonitatem. Quod iterum propinquitas, videtur, quia penes illam attendit ur et assignatur ordo caritatis.
Respondeo : Dicendum quod est amor complacentiae et amor beneficentiae. Amore complacentiae amat quis aliquem, quando eius facta acceptat et ipsum approbat et in bonitate eius complacet sibi. Amore vero beneficentiae amat quis aliquem, quando vult ei benefacere et diligit eum, non tantum quia sit bonus, sed ut sit bonus. Quantum ad primum amorem ponderat bonitas, quantum ad secundum ponderat propinquitas. Unde esto quod pater meus sit malus et alius extraneus sit bonus, magis debeo velte et desiderare et procurare quod pater meus sit bonus et in caritate permaneat quam alius extraneus, licet ipsum et facta eius, quamdiu est in statu peccati, non debeam approbare. Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam, patet etiam responsio ad obiecta.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Perfecta caritas haec est, ut quis paratus sit pro fratribus mori. Obicitur enim contra hoc, quia, si haec est perfecta caritas ut sit paratus pro fratribus mori, cum homo in imperfecta caritate consistens non sit paratus mori pro Deo, videtur quod perfectus amplius diligat proximum quam imperfectus Deum. Sed in contrarium huius est, quia caritas, quantumcumque parva, diligit Deum propter se et super omnia ; hoc autem perfectus nunquam facit proximo.
Iuxta hoc quaeritur : cum caritas sit nobilissimum opus Dei, et Dei perfecta sint opera, videtur quod omnis caritas sit perfecta : male ergo hic distinguitur per perfectum et imperfectum.
Iuxta hoc etiam posset quaeri, quomodo caritas imperfecta habeat perfici et augeri ; sed hoc fuit determinatum in primo libro, distinctione decima septima, et secundo, distinctione vigesima septima.
Respondeo : Dicendum quod signum perfectae caritatis et effectus est promptitudo moriendi pro fratre ; ista tamen promptitudo non inest caritati solummodo ex dilectione fratris, sed ex dilectione fratris relata ad dilectionem Dei, quem perfectus propter se et super omnia diligit et ob cuius amorem etiam pro ipso fratre vult mori. Ideo, quamvis hoc non reperiatur in viro imperfecto respectu Dei, non tamen sequitur quod minus diligat Deum quam perfectus proximum, sed quod minor est dilectio unius respectu Dei quam alterius.
Ad illud quod, obicitur, quod caritas semper est perfecta, dicendum quod perfectum dicitur dupliciter : vel in se vel in ordine. Loquendo de perfectione in se, caritas in sui principio est imperfecta, sed per crementum perficitur. Loquendo autem de perfectione ordinis, qua quidem perfectione omnia opera Dei dicuntur esse perfecta, sic caritas, in quocumque statu sit, perfectionem habet, quia ordinata est in suum finem et potest elicere debitam operationem. Aliter distinguitur perfectio sufficientiae et excellentiae, sive perfectio secundum in naturam et secundum tempus, sicut in secundo libro, distinctione quarta est explanatum.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod caritas, cum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Contra hoc est, quia beatus Martinus, qui valde perfectam habebat caritatem, in morte dicebat : Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem. Item, hoc ipsum videtur per rationem, quia maioris perfectionis signum est appetete laborare et affligi pro aliquo quam appetere quiescere cum eo. Ergo videtur quod ad perfectam caritatem non pertineat dicere : Cupio dissolvi et esse cum Christo, sed magis : cupio laborare pro Christo.
Respondeo : Dicendum quod desiderium quiescendi cum Christo potest venire ex duplici causa : vel propter taedium malorum praesentium vel propter contemptum terrenorum et abundantem praegustationem caelestium. Primo modo est signum imperfectionis, non perfectionis, quia sic recusat laborare ; secundo modo signum est perfectionis, quia non recusat laborare, sed spiritus tanto amoris Christi desiderio stringitur quod vix potest inter se et Deum interpositionem corporalis parietis sustinere ; unde hoc signum est quod amat Deum perfecte. Alia vero quae dicuntur in littera satis sunt plana et quaedam ex eis satis declarabuntur in distinctione proxima.