III, D. 30, Divisio Textus
III, D. 30, Divisio Textus
Supra egit Magister de caritate quantum ad essentiam et definitionem et quantum ad diligibilium distinctionem et quantum ad ordinem. Hic sequitur quarta pars, in qua agit de eadem quantum ad meriti perfectionem. Dividitur autem pars ista in partes duas. In quarum prima determinat de perfectione caritatis in merito quantum ad eius motus comparatos ad invicem, utpote de dilectione amicorum et inimicorum. In secunda vero agit de eadem in comparatione ad diligentem, ibi : Illud vero qtiod sequitur magis nos movet etc.
Prima pars dividitur in tres partes. In quarum prima movet quaestionem. In secunda vero introducit auctoritatem Augustini, quae suae responsioni videtur obviare, ibi : Augustinus tamen sentire videtur. In tertia vero praedictam auctoritatem explanat, ibi : Ecce hic haberi videtur quod praetaxavimus.
Similiter secunda pars tres habet partes. In quarum prima introducit quaestionem, quae ex auctoritatibus Augustini habet originem, qua quaeritur de dilectione inhnicorum in comparatione ad diligentem. In secunda vero ponit determinationem quorumdam, ibi. : Quidam vero quod hic dicitur simpliciter tenere volentes. In tertia vero subiungit determinationem suam, ibi : Sed melius est, ut intelligatur etc.
On this page