Text List

III, D. 3, P. 1, A. 2, Q. 3

III, D. 3, P. 1, A. 2, Q. 3

Utrum in secunda sanctificatione a beata Virgine ablata fuerit peccandi potentia.

Tertio quaeritur, utrum in secunda sanctificatione ablata fuerit ab ea peccandi potentia.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. a Primo per Ambrosium, in libro De virginitate beatae Virginis : "Impossibile fuit uterum Virginis, quem Filius Dei inhabitando consecravit, alienae copulae coitu incestari". Sed similis ratio fuit de aliis generibus peccatorum : ergo videtur quod nullo alio peccati genere potuerit maculari post conceptionem Filii Dei.

Item, vituperium esset Christo, si haberet matrem peccatricem. Si ergo Christo in nullo potest fieri contumelia, videtur quod post ipsius conceptionem in beata Virgine non potuerit esse culpa.

Item, si beata Virgo potuerit peccare, potuit in peccato perseverare, ergo potuit damnari. Si ergo Matrem Dei et Reginam caelorum damnari in inferno omnino est impossibile, ergo et illud quo sequitur, scilicet hoc quod ponitur ipsam posse peccare. Ergo etc.

Item, dignior fuit Mater Christi ex hoc quod Mater Dei effecta est quam sit aliquis angelus in caelo. Si ergo angeli boni in gratia sunt confirmati, multo magis et Mater Dei. Ergo etc.

Sed contra : Lucae 2, 35 : "Tuam ipsius animam pertransibit gladius" ; hoc verbum tractans Damascenus dicit : Dolores, quos Virgo effugit pariens, hos in Christi passione sustinuit, ita quod gladitis animam eius pertransivit. Ergo ipsius anima fuit in Christi passione turbata et ita perturbata : si ergo potuit perturbari, videtur quod potuit ad veniale pertrahi.

Item, Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, tractans illud : "Tuam ipsius animam pertransibit gladius", ait sic : "Hoc utique significavit quod Maria, per quam gestum est myterium incarnationis ; dubitaret, non tamen in dubitatione permaneret". Si ergo, postquam genuit Filium Dei, potuit dubitare in fide, potuit peccare.

Item, potentia moriendi consequitur potentiam peccandi ; sed beata Virgo Maria post conceptionem mori potuit ergo videtur quod peccare potuerit.

Item, impossibilitas peccandi spectat ad statum comprehensoris ; sed beata Virgo ex hoc quod Filium Dei genuit, non est posita extra statum viatoris : ergo videtur quod non sit ei ablata potentia peccandi.

Conclusio

Beata Virgo post Filii Dei conceptionem peccare non potuit, non propter alicuius potentiae amissionem, sed propter potentiae in bono confirmationem et defectus ablationem

Respondeo : Dicendum quod in secunda sanctificatione non tantum fuit data Virgini gratia sanctificans, sed etiam gratia in bono confirmans ; et hoc, quia Filio suo adeo fuit coniuncta ut nullo modo permitteret eam a se ipso sequestrari.

Propter quod notandi sunt gradus divinorum beneficiorum. Christus enim, qui fuit Sanctus Sanctorum, facultatem habuit vitandi omne peccatum et impossibilitatem committendi aliquod peccatum. Alii vero filii hominum difficultatem habent ad vitandum peccatum et necessitatem ad committendum ; et hoc quidem competit omnibus generatis de massa peccati. Ab hac igitur massa liberata fuit Virgo Maria in prima sanctificatione, liberata etiam fuit in secunda ; sed in prima fuit conformis aliis sanctificatis ; in secunda facta est conformis Filio quem genuit. In prima namque sanctificatione data est ei potestas et facultas vitandi omne peccatum mortale ; data est etiam facultas vitandi frequentiam venialium ; data est etiam nihilominus facultas vitandi omne peccatum, non tantum particulariter, sed etiam universaliter. Et in his tribus gradibus patent tres gradus sanctificationum, videlicet Ioannis Baptistae, Ieremiae et Mariae. Nam prima conditio fuit Ieremiae ; secunda vero Ioannis ; sed ista triplex Virginis Mariae, quae plus ad Filii accessit puritatem per vitae meritum.

Sed cum Sanctum Sanctorum gestavit in utero suo, tunc sanctificata fuit conformiter Filio suo, non tantum quantum ad potentiam ad peccatum, sed etiam quantum ad impossibilitatem labendi in aliquod peccatum. Unde sicut impossibile fuit, propter honorem Filii sui, ut alium haberet filium, sic impossibile fuit ut unquam ulterius haberet peccatum. Sicut etiam impossibile fuit ut carnis virginitas violaretur, in qua Filius Dei habitaverat, sic impossibile fuit ut mentis sanctitas aliqua culpa macularetur. Ad cuius testimonium valet quod quidam Iudaei asserunt hoc mirum fuisse in Virgine Maria quod, cum esset pulcherrima, tamen a nullo unquam viro fuerit concupita. Nec vilipendendum est illud infidelium testimonium ; oportet enim testimonium habere ab his qui foris sunt.

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod beata Virgo Maria post Filii Dei conceptionem peccare non potuit, non propter alicuius potentiae amissionem, sed propter potentiae confirmationem et defectus ablationem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod beata Virgo fuit perturbata, dicendum quod immensitas illa doloris non refertur ad partem animae rationalem, sed sensibilem. Unde anima stat ibi pro illa parte secundum quam convertitur ad corpus ; unde non fuit perturbata, secundum quod perturbatio dicit deordinationem in parte rationali.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Quaestionum Novi et Veteris Testamenti, quod beata Virgo dubitavit, dicendum quod non constat illum librum esse Augustini, propter hoc quod multa ibi sunt quae non videntur esse verba Augustini. Verumtamen, ne fugam petere videamur, dici potest quod est dubitatio proveniens ex fidei debilitate et est quaedam dubitatio proveniens ex admirationis immensitae, qua dicitur homo dubitare, cum exstupescit et quasi fit totus extra se ex intuitu rei admirabilis. Et hoc modo intelligendum est Virginem dubitasse, non propter defectum fidei. Indubitanter enim credendum est quod Virgo Maria semper stetit ; unde in ea fides sibi invenit solidum fundamentum. Unde discipulis non credentibus et dubitantibus, ipsa fuit in qua fides Ecclesiae remanserat solida et inconcussa ; et ideo in die sabbati in honorem eius solemnizat omnis Ecclesia.

Ad illud quod obicitur, quod potuit mori, dicendum quod non est simile, pro eo quod non fuit decens Filium Dei habere matrem immortalem, cum ipse esset mortalis, sed valde indecens esset, si matrem haberet peccatricem, quamvis Hieronymus dicat quod solum peccatrices numerantur in genealogia Salvatoris ; hoc enim non est propter peccatum, sed propter aliquod speciale factum, propter quod illae mulieres exprimuntur in Scriptura. Et completur in eis illa prophetia, sicut illud Isaiae 16, 1 : "Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae" etc. et per petram deserti intelligitur Ruth, sicut dicit Hieronymus. Quidquid tamen sit de parentibus remotis, nulli tamen dubium est de Matre Dei quin talis debuerit esse quae non potuerit redargui de peccato, cum fuisset ad improperium Christi.

Ad illud quod obicitur de impossibilitate peccandi, dicendum quod verum est quantum est de lege communi ; sed nihil impedit quin de gratia speciali possit alicui concedi in via quod aliis communiter datur in patria, et illi personae praecipue, quae, in terris degens, Regina erat eorum qui exsultant in caelis.

PrevBack to TopNext