III, D. 30, Tractatio Quaestionum
III, D. 30, Tractatio Quaestionum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de caritate quantum ad perfectionem meriti. Et circa hoc sex breviter possunt quaeri. Primum est, utrum quis ex quantulacumque caritate possit quantaecumque tentationi resistere, an hoc sit solius caritatis perfectae. Secundum est, utrum homo, in quantulacumque caritate constitutus, teneatur mortem pro Christo subire. Tertium est, utrum habens caritatem perfectam teneatur ea quae sunt perfectionis implere. Quartum est, utrum omnes, tam perfecti quam imperfecti, teneantur inimicos diligere quantum ad affectum. Quintum est, utrum omnes teneantur inimicos diligere quantum ad effectum. Sextum est, quid sit melius et maioris meriti, utrum diligere amicum an diligere inimicum.
On this page