Text List

III, D. 30, A. 1, Q. 2

III, D. 30, A. 1, Q. 2

Utrum homo, in quantulacumque caritate constitutus, teneatur mortem pro Christo subire.

Secundo quaeritur, utrum homo, quantulacumque caritate constitutus, teneatur mortem pro Christo subire.

Rationes Principales

Et quod, sic videtur. Lucae 9, 26 : "Qui me erubuerit vantem et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua" ; sed Christus neminem erubescet, cum venerit in maiestate, nisi pro mortali peccato : si igitur sententia ista generalis est, videtur quod omnes mortaliter peccent qui in periculo mortis erubescunt ipsum Dominum confiteri : ergo omnes tenentur mortem pro Christo subire.

Item I Ioannis 3, 16 : Quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Si ergo Christus pro omnibus animam posuit, videtur quod omnes tenentur et debent mortem pro ipso et membris eius subire, cum se obtulerit opportunitas loci et temporis.

Item, quilibet tenetur plus diligere Deum quam omne creatum, quantumcumque sit imperfectus. Ergo quilibet tenetur pro honore Dei et gloria parvipendere se et sua. Cum igitur opportunitas se offert, videtur quod quilibet teneatur mortem pro Christo subire.

Item, incomparabiliter plus diligenda sunt bona aeterna temporalia, sicut incomparabiliter sunt meliora ; sed unusquisque libenter dat illud quod minus diligit pro eo quod magis diligit : si ergo omnes tenentur ad diligendum plus vitam aeternam quam temporalem, videtur quod omnes teneantur velle libenter morti exponere praesentem vitam, ut lucrentur aeternam. Sed quod homo tenetur velle, pro loco et tempore tenetur facere : ergo, opportunitate se offerente, videtur quod omnes tenentur mortem pro Christo subire.

Sed contra : Ioannis 15, 13 : "Maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis". Ergo mortem pro Christo subire videtur perfectionis maximae ; sed homines imperfecti non tenentur ad opera perfectionis : ergo non ortmes tenentur mortem pro Christo subire.

Item, ad Romanos 6, 19 super illud : "Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae", Glossa : "Inveniuntur aliqui, qui praeponant iustitiae delectationem voluptatibus carnis, pro iustitia tamen poenas mortemque formidant". Sed constat quod secundum auctoritatem Apostoli, ut dicit Glossa, tales sunt servi iustitiae : ergo, cum tales mortem refugiant, videtur quod non teneantur mortem pro Christo velte subire.

Item, Augustinus dicit, et habetur in fine praecedentis distinctionis : "Perfecta caritas haec est ut quis paratus sit pro fratribus mori" ; et hoc apparet per hoc quod praelati tenentur ad maiorem perfectionem quam subditi ; et summa perfectio quae a praelato exigitur est ut ponat animam pro subditis, secundum illud Ioannis 10, 11 : "Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis". Si ergo imperfecti non tenentur ad opera caritatis perfectae, videtur quod non omnes teneantur pro Christo et eius membris mortem subire.

Item, maius est mortem pro Christo subire quam omnibus temporalibus abrenuntiare ; sed non omnes tenentur terrena omnia relinquere : ergo non omnes tenentur mortem pro Christo subire. Quod autem maioris perfectionis sit, patet per illud quod. dicit Gregorius : "Non magnum est abnegare quod habes, sed valde magnum est abnegare quod es" ; et constans est quod multo maius est abnegare se ipsum quam sua et dare corporis vitam quam terrenam substantiam.

Conclusio

Unusquisque tenetur pro Christo mori, sed tantummodo pro loco et tempore, quando adest necessitas vel deserendi iustitiam, vel amittendi vitam.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod subire mortem intentione placendi Deo hoc potest esse tripliciter : uno modo, quando adest necessitas vel deserendi iustitiam vel amittendi vitam ; alio modo, quando se offert opportunitas manifestandi divinam gloriam et aedificandi Ecclesiam ; tertio modo solum ex hoc quod vitam suam habet exosam. Primum est iustitiae et necessitatis ; secundum est perfectionis et supererogationis ; tertium est temeritatis et crudelitatis. Unde Augustinus illos, qui semetipsos praefocant et praecipitio collidunt propter vitae praesentis odium, dicit esse sceleratissimos et crudelissimos homicidas, tractans illud Ioannis 12,25 : "Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam".

Cum ergo quaeritur, utrum omnes teneantur mortem pro Christo subire, dicendum quod pro loco et tempore, ubi talis optio datur vel quod iustitia deseratur vel quod vita perdatur, ibi omnes, quantumcumque sint imperfecti, tenentur mortem subire et praeeligere magis, Deo dilecto, mori quam, ipso offenso, vivere. Ubi vero talis necessitas non imminet nec datur optio, tamen offert se opportunitas manifestandi divinam gloriam et aedificandi Ecclesiam, si homo se morti exponat, mortem subire est perfectionis et supererogationis, ad quam non omnes tenentur pro Christo. Et secundum istam viam procedunt rationes ostendentes quod non omnes tenentur mortem pro Christo subire ; et iden sunt concedendae.

Ad illud quod ultimo obicitur de abrenuntiatione substantiae temporalis et perpessione mortis, responderi potest quod ita in casu necessitatis est omnia temporalia deserere cuilibet homini sicut et mortem subire, immo multo fortius. Unde hoc datur intelligi per locum a minori ; et ita ratio illa, sicut et aliae, non cogit, nisi prout simpliciter intelligitur, ita quod homo mera voluntate promptus est temporalia abnegare et mortem subire.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod debemus in periculo mortis nomen Chrsti confiteri, dicendum quod verum est, si sumus in necessitate positi quod confiteri oporteat vel negare. Sed potest esse medium inter haec, quia imperfectus potest subterfugere et se ipsum occultare, nec ex hoc dicitur nomen Christi erubescere ; sed tunc erubescere dicitur, quando timore mortis negat ipsum Christum. Ideo, quamvis omnes teneantur ad hoc, quod nullus neget, non tamen ex hoc potest concludi quod omnes simpliciter teneantur ad perferendam mortem, nisi interveniente supradicta necessitate.

Ad illud quod obicitur, quod quia posuit animam suam pro nobis, nos debemus pro fratribus animam ponere, dicendum quod est debitum necessitatis et est debitum congruitatis, sive debitum ad quod obligamur et debitum ad quod admonemur. Beatus autem loannes non intelligit de debito primo modo ; sed de debito secundo modo, quod magis spectat ad supererogationem quam ad necessariam et generalem obligationem.

Ad illud quod obicitur, quod quilibet tenetur plus diligere Deum quam omne creatum, dicendum quod verum est ; verumtamen ex hoc non sequitur quod homo teneatur pro Christo deserere omne creatum, quia potest simul habere Christum et creaturam quam diligit. Potest enim homo simul servare corporis vitam et Dei amicitiam, quia non oportet nec exigit hoc lex caritatis quod propter Dei dilectionem sustineat quis mortem, nisi incidat in supradictam necessitatem, qua scilicet oporteat eum vel Christum negare vel mortem sustinere.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod homo libenter dat illud quod minus diligit pro eo quod magis diligit, dicendum quod verum est, si illud aliter ; adipisci non possit ; et quoniam potest homo adipisci vitam aeternam etiam praeter martyrii tolerantiam, ideo non sequitur quod omnes teneantur velle pro Christo mori simpliciter, sed sub conditione, videlicet si aliter ei placere non possint ; et hoc solum est in articulo praedictae necessitatis.

PrevBack to TopNext