Text List

III, D. 30, A. 1, Q. 3

III, D. 30, A. 1, Q. 3

Utrum perfectam caritatem habentes teneantur implere ea quae sunt perfectionis.

Tertio quaeritur, utrum perfectam caritatem habentes teneantur ea quae sunt perfectionis implere.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur Matthaei 5, 48 : "Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est" ; hoc dicitur Apostolis et apostolicis viris. Ergo videtur quod omnes viri perfecti teneantur ad ea quae sunt perfectionis.

Item, Gregorius, in quadam Homilia : "Cum augentur dona, rationes crescunt donorum" ; unde et auctoritas dicit quod "cui plus committitur, plus ab eo exigitur". Ergo cui committitur perfecta caritas, cum Deus exigat actum convenientem habitui, videtur quod ille teneatur ad opera perfectionis.

Item, sicut se habet caritas imperfecta ad opera simplicis iustitiae, sic se habet caritas perfecta ad opera iustitiae consummatae ; sed habens caritatem imperfectam tenetur ad ea quae sunt simplicis iustitiae : ergo videtur quod habens caritatem perfectam obligetur ad opera perfectionis.

Item, caritas aut proficit aut deficit ; sed habens caritatem tenetur non deficere : ergo tenetur proficere, cum non sit medium inter haec. Qui autem habet perfectam caritatem non potest proficere nisi in operibus perfectis : ergo videtur quod omnis in quo est perfectio caritatis obligetur ad opera perfectionis.

Sed contra : Matthaei 19, 17 : "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata". Igitur ex sola observantia mandatorum videtur quod homo possit pervenire ad salutem : ergo non videtur quod ad ea obligetur quae sunt caritatis perfectae.

Item, Iacobi 3, 2 : "Qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir" ; sed nullus tenetur ad hoc quod non offendat in verbo, quantumcumque sit perfectus : ergo propter perfectionem caritatis non obligatur quis ad ea quae sunt perfectionis.

Item, quanto aliquis est in maiori caritate constitutus, tanto plus habet de libertate spiritus ; et quanto plus habet de libertate spiritus, tanto paucioribus vinculis obligatur. Ergo perfecti non tenentur ad plura quam teneantur imperfecti, quantum est de ipsa perfectione caritatis ; si ergo imperfecti non astringuntur ad opera perfectionis, videtur, a maiori, quod nec illi debeant astringi qui sunt in caritate perfecta constituti.

Item, status caritatis perfectae non excedit caritatem imperfectam in infinitum. Cum ergo mortale excedat veniale in infinitum, quod est veniale imperfecto non est mortale perfecto, quantum est de ipso genere status : ergo non videtur quod perfectio caritatis obliget hominem ad opera perfectionis. Si enim obligaret, iam videretur quod perfectus vir esset peioris conditionis.

Conclusio

Status caritatis perfectae, quantum est de se, non obligat nisi ad eam perfectionem, quae consistit in impletione mandatorum.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod multiplex est genus perfectionis et multiplex est etiam ratio obligandi. Quinque enim perfectionis genera consueverunt distingui. Una est perfectio sufficientiae, quae consistit in adimpletione mandatorum ; et de hac Matthaei 5, 48 : "Estote perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est". Secunda est perfectio religionis, quae consistit in observantia consiliorum ; et de hac dicitur Matthaei 19, 21 : "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes" etc. Tertia est perfectio praelationis, quae consistit in regimine subditorum et de hac dicitur Lucae 6, 40 : "Perfectus omnis erit, si sit sicut magister eius". Quarta est perfectio comparationis, quae consistit in ostensione exemplorum ; et de hac dicitur Genesis 6, 9 : "Noe vir iustus atque perfectus in generationibus suis". Quinta est perfectio tranquillitatis, quae consistit in consummatione difficillimorum et optimorum, I Ioannis 4, 18 : "Perfecta caritas foras mittit timorem" ; et Philosophus dicit quod "perfecta virtus optimorum est operativa".

Similiter intelligendum est quod quinque modis obligatur aliquis ad aliquid. Primum genus obligationis est propter mandatum divinum ; secundum est propter votum emissum ; tertium est propter officium susceptum ; quartum est propter vitandum scandalum ; quintum est propter conscientiae iudicium.

Cum ergo quaeritur, utrum homo in perfecta caritate existens teneatur ad opera perfectionis, dicendum quod, si perfectio accipiatur primo modo, videlicet pro perfectione iustitiae, quae consistit in impletione mandatorum, sic obligatur ad illam perfectionem sicut et alii ; et eo magis de bono et aequo quo magis percepit donum per quod possit implere divinum mandatum. Si autem loquamur de aliis generibus perfectionis, dicendum quod non obligatur homo existens in perfecta caritate ad illa, quantum est ex obligatione divini mandati ; nec aliter obligatur, nisi interveniat aliquod vinculum sequentium, videlicet votum, per quod obligetur ad perfectionem religionis ; vel officium susceptum, per quod obligetur ad perfectionem praelationis ; vel scandalum, ratione cuius obligetur ad perfectionem comparationis ; vel conscientiae dictamen, per quod obligetur ad perfectionem tranquillitatis. His enim intervenientibus, superinducitur nova obligatio ad huiusmodi genera perfectionum praedictarum. Sed status caritatis, quantum est de se, necessariam obligationem non adducit, sicut rationes quae ad hanc partem sunt inductae ostendunt. Et ideo concedi possunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium de auctoritate Domini in Matthaeo, iam patet responsio, quia illud intelligitur de perfectione iustitiae et sufficientiae, ad quam obligantur omnes, tam perfecti quam imperfecti.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Gregorii, quod sicut crescunt dona, sic crescunt rationes donorum, dicendum quod hoc verum est quantum ad ea quae sunt necessitatis. Praeterea, quod dicitur, quod rationes donorum crescunt, hoc non est quia Deus semper exigat necessario ab homine totum quod potest, sed quia exigit de bono et aequo, ita quod illa exigentia non inducit tentionem necessitatis, sed congruitatis ; et eius omissio non inducit culpam mortalem, sed venialem. Dominus autem non solum exigit rationem de mortalibus, sed etiam de venialibus, secundum illud quod dicitur Matthaei 12, 36, quod homines reddent rationem de omni verbo otioso.

Ad illud quod obicitur, quod sicut se habet caritas imperfecta ad opera simplicis iustitiae etc., dicendum quod non est simile, quia caritas imperfecta ordinatur ad opera simplicis iustitiae, non propter ipsius caritatis statum, sed propter divinum mandatum ; sed non sic est de operibus perfectionis, quia non cadunt sic sub praecepto, sed magis sub admonitione et consilio.

Ad illud quod obicitur, quod habens caritatem semper tenetur proficere, dicendum quod caritas dicitur dupliciter proficere : uno modo propter multiplicationem bonorum operum ; alio modo propter ipsius caritatis augmentum et progressum ad ultimum statum. Cum ergo dicitur quod homo tenetur proficere in caritate et quod caritas aut proficit aut deficit, si intelligatur de profectu, qui consistit in ipsius caritatis augmento et incremento, sic non habet veritatem, quia caritas non augetur in homine continue. Si vero intelligatur de profectu qui consistit in bonorum operum multiplicatione et iustitiae exercitatione, sic veritatem habet ; sed iste profectus caritatis non tantum attenditur in impletione consiliorum et operum perfectorum, sed etiam in observantia mandatorum. Et ideo ex hoc non potest concludi quod homo in perfecta caritate existens ad opera perfectionis necesse habeat obligari.

PrevBack to TopNext