Text List

III, D. 30, A. 1, Q. 4

III, D. 30, A. 1, Q. 4

Utrum omnes teneantur diligere inimicos quantum ad affectum.

Quarto quaeritur, utrum omnes teneantur diligere inimicos quantum ad affectum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Levitici 19, 18 : "Diliges amicum tuum sicut te ipsum", super quo dicit Augustinus quod nomine proximi et amici intelligitur omnis homo, secundum etiam quod ipse Dominus innuit Lucae 10, 36. Ergo, si illud praeceptum datum est omnibus, cum omnes teneantur affectu diligere se, videtur quod omnes teneantur affectu diligere inimicos.

Item, Matthaei 5, 46 : "Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis" ? Glossa : "Nullam in caelo". Ergo qui tantum habet dilectionem respectu diligentium se non habet caritatem, cum caritas non possit esse sine mercede : igitur ad hoc quod aliquis habeat caritatem, necesse est quod ipsius caritas ad eos qui ipsum odiunt se extendat.

Item, super illud Lucae 6, 21 : "Diligite inimicos vestros", Glossa interlinearis : "Non sufficit non odisse". Sed omnes tenentur ad illud quod sufficit ad salutem : ergo omnes tenentur non solum ad non odiendum inimicos, sed etiam ad amandum.

Item, nulli Deus dimittit peccatum, nisi ipse dimittat proximo, secundum quod dicitur Matthaei 6, 15 et 18, 35 ; sed nemo dimittit proximo ex corde, nisi ipsum diligat affectu : ergo nemo potest apud Deum veniam mereri, nisi offendentes se diligat ex corde.

Item, plus diligendus est proximus quam corpus proprium, nec aliquid adversatur magis et inimicatur spiritui quam ipsa caro. Cum ergo quilibet teneatur naturam carnis suae diligere, videtur quod teneatur inimicum suum affectu amare.

Item, sicut culpa est detestabilis, sic imago Dei est diligibilis ; sed quantumcumque homo diligatur, semper tenetur homo detestari eius culpam : ergo quantumcumque per culpam adversetur, semper tenetur diligere naturam.

Sed contra : Matthaei 5, 43 : "Audistis quia dictum est antiquis : Diliges amicum tuum et odio habebis inimicum tuum". Sed ad nihil morale obligamur nunc ad quod non obligarentur antiqui in Lege : ergo, si tunc non tenebantur ad diligendum inimicum, sed potius ad odiendum, videtur quod non omnes tenentur nunc inimicos diligere. Minor probatur, quia super illud Matthaei 14, 19 de quinque panibus etc., Glossa : "Non alia quam quae scripta erant praedicavit, sed Legem et Prophetas mysteriis gravida esse demonstrat". Et iterum, III Regum 7, 23 : "Fecit Hiram mare fusile decem cubitorum", ibi Glossa : "Decem praeceptis in Lege omnia, quae facere debemus, Dominus expressit". Si ergo in nullo decem praeceptorum continetur dilectio inimici, nec ad aliud obligantur moderni ad quod non obligarentur antiqui, videtur etc.

Item, Lucae 6, 27 : "Diligite inimicos vestros", ibi Glossa : "Hoc perfectorum est" ; et iterum alia Glossa, ibi : "Ecclesia hic non lacte nutritur, quod est simplicium et imperfectorum, ed validiori cibo caritatis roboratur". Sed ad ea quae perfectionis sunt non omnes tenentur : igitur non omnes tenentur diligere inimicos.

Item, super illud Psalmi [118, t8] : "Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de Lege tua", Glossa : "Nihil mirabilius est in mandatis quam diligere inimicos". Sed non omnes tenentur ad faciendum mirabilia, "quia, sicut dicit Augustinus, virtutes et mirabilia facere non omnibus datum est": ergo etc.

Item, Ambrosius dicit, et habetur in distinctione praecedenti, ubi actum est de ordine caritatis : "Sufficit quod inimicos odio non habemus". Ergo videtur quod non omnes tenentur diligere inimicos ex corde.

Conclusio

Affectu a caritate elicito tenemur etiam inimicos diligere, oplando eis bona aeterna ; affectu vero imperato, quo quis optat alii prosperitatem temporalem, eos diligere est perfectionis, unde suffcit non odisse.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc duplex est respondendi modus. Quidam namque dicere voluerunt quod dupliciter est loqui de inimicis : aut secundum statum in quo exercent inimicitias aut secundum statum in quo poeniterit et petunt veniam. Si secundum statum in quo veniam petunt, sic omnes tenentur ad diligendum inimicos propter illam conditionem, quam Dominus ponit in oratione dominica : Dimitte nobis debita nostra sicut et nos etc. Si enim homo homini servat iram, frustra a Deo quaerit medelam, secundum quod dicitur Ecclesiastici 28, 3. Si autem loquamur de inimicis prout sunt in statu et in actu laedendi et inimicitias exercendi, sic dicere voluerunt quod affectu diligere inimicos non est necessitatis, sed magis perfectionis ; nec hoc Dominus praecipit, sed magis consulit. Et istam opinionem quorumdam Magister ponit in littera.

Sed si interius consideretur haec positio, minus sufficienter dicit, pro eo quod, secundum quod auctoritates Sanctorum expresse dicunt et ipsa ratio aperte convincit, non est caritas vera nisi diligat omne diligibile ; diligibile autem a caritate est omne illud quod est possibile ad beatitudinem pervenire : ideo non habet aliquis caritatem nisi diligat omnes illos qui sunt in statu viae, sive sint amici sive inimici. Unde in Psalmo [118, 95] dicitur : Latum mandatum tuum nimis, quia mandatum caritatis ad omnes se extendit. Et sicut longitudo mandati se extendit ad omnem differentiam temporis, sic latitudo ad omnem personam hominis viatoris. Unde sicut aliquis non haberet caritatem, si proponeret etiam in uno solo die peccare et in aliis bene facere, quia deficit sibi longitudo mandati, sic, esto quod aliquis omnes homines diligat praeter unum solum, quem a dilectione excludit, caritatem non habet, quia deficit sibi latitudo illius mandati.

Et propterea est alius modus dicendi quod diligere affectu est dupliciter, secundum quod duplex est affectus amoris : quidam a caritate elicitus et quidam a caritate imperatus. Ille est affectus amoris a caritate elicitus, pro quis optat alii summum Bonum sive beatitudinem aeternam. Ille vero est affectus imperatus, quo quis optat alii bonum temporale et prosperitatem transitoriam. Amor enim caritatis facit quod homo velit alii omne bonum, nedum summum Bonum, sed etiam temporale, nisi illud sit impediens ad salutem.

Si ergo loquamur de primo affectu a caritate elicito, dico quod omnes tenentur inimicos, etiam actu inimicantes, diligere et eis vitam aeternam optare. Si autem loquamur de affectu imperato, quo quis optat alii prosperitatem temporalem, sic non omnes tenentur diligere, sed sufficit non odisse. Et hoc est quod dicit Ambrosius: Sufficit quod inimicos diligimus et non odio habemus, in quo innuit quod, cum duplex sit caritatis affectus, uno tenemur diligere, altero vero sufficit non odisse. Unde ad non odiendum inimicos et non gaudendum de malis eorum omnes tenentur, sicut dicitur Proverbiorum 24, 11 : Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas ; et Ecclesiastici 8, 8 : Noli de inimico tuo mortuo gaudere. Diligere vero omnino quantum ad affectum elicitum et imperatum, optando ei bona aeterna et temporalia, hoc perfectionis est et supererogationis. Diligere vero ad bona aeterna, hoc necessitatis est praeceptionis ; et ad hoc omnes generaliter sunt obligati, tam perfecti quam imperfecti, sicut rationes quae ad primam partem inducuntur ostendunt, et ideo concedendae sunt.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de Matthaei 5, 43 : Diliges amicum tuum et odio habebis inimicum tuum, responderi potest dupliciter. Primo, quod haec Lex nunquam praecipit odio haberi inimicum, sed ipsi Iudaei hoc arguebant a contrario sensu, quia tantum praecipiebatur eis diligere amicos, arguebant ex hoc quod debebant odire inimicos. Aliter responderi potest quod est odium affectus et odium effectus ; et iterum, est inimicus Ecclesiae sive fidei et inimicus personalis. Cum ergo Lex innuebat inimicum odio esse habendum, hoc intelligitur de odio effectus et de inimico Ecclesiae et cultus divini. Odio vero affectus neminem praecipiebat odire, nec inimicum personalem nec inimicum Ecclesiae. Inimicum autem personalem non praecipiebat odiri nec odio affectus nec odio effectus, immo potius obligabat ad diligendum ipsum, licet non esset tunc ita expressum ; unde et Dominus explicuit in Matthei 5, 44. Et propterea non potest ex hoc argui quod non omnes teneantur diligere inimicos.

Ad illud vero quod obicitur, quod hoc perfectorum est, respondent aliqui quod illud intelligitur de dilectione affectus et effectus, non de dilectione affectus tantum. Sed utrum hoc sit verum, in sequenti problemate declarabitur. gaudere. Nunc autem dicamus quod, si intelligatur de affectu elicito et imperato, perfectionis est ; si vero de affectu elicito tantum, est generalis necessitatis. Glossa vero loquitur ibi de dilectione quantum ad utrumque modum.

Ad illud quod obicitur, quod diligere inimicos est mirabile, dicendum quod mirabile dicitur illud quod est supra facultatem naturae ; hoc autem potest esse dupliciter : secundum quod est operatio naturae simpliciter et naturae rationalis. Facere autem mirabilia supra posse naturae simpliciter, hoc est per gratiam gratis datam, quam vocat Apostolus operationem virtutum ; et hoc non omnibus est datum. Facere vero mirabilia supra posse naturae rationalis, hoc est per gratiam gratum facientem, utpote per fidem et caritatem. Per fidem enim credimus multa quae non possemus credere sine ea et quae videntur infidelibus nimis incredibilia ; et per caritatem amamus ea quae videntur caritatem non habentibus odibilia. Et haec mirabilia continentur in Lege divina, et datum est illa omnibus facere qui volunt in se suscipere gratiam gratum facientem. Et pro tanto non potest argui quod non teneamur ad dilectionem inimici ; hoc enim est aliud genus mirabilis quam illud de quo loquitur Augustinus.

Ad. illud vero quod obicitur de auctoritate Ambrosii, quod sufficit, si odio non habemus, dicendum quod auctoritas illa truncate inducitur ; dicit enim haec duo simul : Sufficit, si simpliciter diligimus et non odio habemus. Quae duo valde rationabiliter dicit et duplicem affectum dilectionis innuit ; et ad confirmationem facit praehabitae responsionis, per quam auctoritas illa satis clare potest intelligi.

PrevBack to TopNext