Text List

III, D. 30, A. 1, Q. 5

III, D. 30, A. 1, Q. 5

Utrum omnes teneantur diligere inimicos quantum ad effectum.

Quinto quaeritur, utrum omnes teneantur diligere inimicos quantum ad effectum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate. Veteris Testamenti, Exodi 23, 5 : "Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo" ; et hoc ipsum dicitur Proverbiorum 25, 21 : "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitierit, potum da illi". Si ergo mandata ista omnibus proponebantur, videtur quod omnes tenebantur diligere inimicos quantum ad effectum.

Item, hoc videtur ex auctoritate Novi Testamenti, Matthaei 5, 44 : "Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vos" etc. ; ibi dicit quaedam Glossa : "Tribus modis peccatur contra Ecclesiam : odio, verbis, cruciatu corporis. Econtra Ecclesia facit tria : diligit, benefacit et orat". Ergo non est membrum Ecclesiae qui non diligit inimicos et affectu et effectu : ergo omnes tenentur isto modo diligere.

Item, hoc videtur pet rationem, quia dilectio affectus sine dilectione effectus non est dilectio vera ; "probatio enim dilectionis exhibitio est operis". Si ergo veraci dilectione omnes tenentur inimicos diligere, videtur quod omnes teneantur non solum affectu, sed etiam effectu inimicos amare.

Item, perniciosior inimicus est caro nostra quam aliquis proximus noster ; sed carnem nostram repugnantem tenemur nutrire et fovere quantum ad eius naturam : ergo, si magis tenemur proximos diligere, videtur multo fortius quod debeamus eos non solum affectu amare, sed etiam effectu eos nutrire et fovere et beneficia eis communicare.

Item, non solum sumit homo vindictam de alio, infligendo malum, sed etiam subtrahendo bonum ; sed omnes tenentur non quaerere ultionem ; secundum quod dicitur Levitici 19, 18, et ad Romanos 12, 19 : Non vos vindicantes : ergo omnes tenentur non subtrahere aliquod bonum propter acceptam iniuriam. Si ergo omnes tenentur diligere eos qui non sunt inimici, affectu pariter et effectu, videtur quod similiter omnes utroque modo teneantur inimicos diligere.

Sed contra : Frequenter praecipitur in Lege, quod ipsi interficiant inimicos suos, sicut praecipitur Exodi 23, 32 : "Non inibis cum eis foedus" etc. Ergo videtur quod in Veteri Lege. non tenebantur inimicos diligere quantum ad effectum : ergo pari ratione nec imperfecti tenentur in Nova.

Item, super illud Matthaei 5, 44 : "Diligite inimicos vestros", dicit quaedam Glossa : "Cumulus perfectionis est diligere inimicos et orare pro ipsis". Si ergo non omnes tenentur ad cumulum perfectionis, non omnes tenentur inimicos diligere effectu.

Item, Augustinus, in Enchiridio, et habetur in littera, dicit quod diligere inimicos et benefacere eis non est tantorum quanti exaudiuntur in oratione dominica. Si ergo in oratione dominica non exaudiuntur nisi boni, videtur quod non omnes boni teneantur inimicos diligere affectu pariter et effectu.

Item, hoc ipsum videtur per regulam Philosophi : Si oppositum in opposito, et propositum in proposito. Cum ergo amicis sit benefaciendum, per se loquendo, videtur quod inimicis sit malefaciendum.

Item, videmus in omni natura, tam animata quam inanimata, quod inimicitia est causa pugnae sicut amicitia est causa concordiae. Si ergo nemo debet facere contra naturalem rectitudinem, videtur quod magis sit rectum secundum rationis ordinem inimicos expugnare quam eos adiuvare. Ergo non videtur quod omnes teneantur ipsos effectu diligere.

Conclusio

Diligere inimicos effectu est generabis et necessariae obligationis, qnando incumbit necessitas ; sed esl perfectionis, quando se offert tantum temporis opportunitas.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc est duplex modus dicendi.

Quidam enim dicere voluerunt quod, etsi diligere inimicos affectu sit necessitatis, ita quod ad illud obligantur tam perfecti quam imperfecti, diligere tamen affecta simul et effectu supererogationis et perfectionis est nec ad illud obligantur imperfecti, sed tantum perfecti. Sed iste modus dicendi in se ipso includit repugnantiam. Primum quidem, quia eodem mandata praecipitur diligere inimicos et eis benefacere. Si ergo mandatum illud generale est, videtur quod generaliter omnes obligentur ad utrumque. Et iterum, perfecti quantum ad obligationem, quae est per mandatum, ad nihil obligantur ad quod non obligantur imperfecti, quia mandata Dei omnibus generaliter proponuntur. Si ergo per illud mandatum obligantur perfecti ad diligendum inimicum tam affectu quam effectu, videtur similiter de imperfectis idem esse dicendum. Amplius, si dilectio vera non tantum consistit in corde, sed etiam manifestatur in opere, dicere quod ceteri tantum obligantur ad diligendum corde, non ad diligendum opere, cum se offert temporis et loci opportunitas, idem videtur dicere ac si teneamur inimicos diligere ficte. Praeter haec, dilectio inimicorum clauditur in mandata de dilectione proximi ; et constat quod mandatum illud intelligitur quantum ad affectum et effectum, et ad illud mandatum omnes obligantur. Et propterea praedicta responsio non potest habere locum.

Et ideo est alius modus dicendi quod diligere in effectu exteriori hoc potest esse dupliciter : aut quandocumque se offert temporis opportunitas aut quando incumbit necessitas. Si loquamur de exhibitione operis exterioris generaliter, quando se offert temporis opportunitas, sic diligere inimicos effectu cumulus est perfectionis. Si autem loquamur de exhibitione operis, quando incumbit necessitas, sic diligere inimicos effectu est generalis et necessariae obligationis, quia, si quis videt proximum suum, sive amicum sive inimicum, necessitatem habere, et claudit viscera sua ab eo, iuxta sententiam beati Ioannis, iam amplius non est caritas Dei in eo. Sic igitur patet quod sicut diligere affectu uno modo necessitatis est, alio modo perfectionis, sic diligere effectu, uno modo necessitatis est, alio modo perfectionis et supererogationis. Et secundum hunc modum possunt solvi diversae auctoritates Sanctorum, quae sibi videntur obviare de dilectione inimicorum.

Ex his patet responsio ad quaestionem propositam, patet etiam pro magna parte responsio ad obiecta Nam rationes quae ostendunt quod omnes tenentur inimicos suos diligere effectu, intelliguntur in casu necessitatis. Auctoritates vero, quae in oppositum adducuntur, intelliguntur de exhibitione operis magis generali, videlicet cum se offert opportunitas congruitatis.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur, quodsi benefaciendum est amicis, quod malefaciendum est inimicis, dicendum quod non sequitur, propter hoc quod amicis non solum benefaciendum est propter illud in quo repugnant inimicis, verum etiam propter illud in quo conveniunt, videlicet quia sunt ad imaginem Dei. Unde sicut illud argumentum non valet album est visibile, ergo nigrum est invisibile, quia album est visibile per illud in quo communicat cum nigro, sic nec ratio praemissa.

Ad illud quod obicitur, quod secundum ordinem naturae inimicitia. inducit pugnam, dicendum quod illud verum est, ubi inimicitia ordinata est secundum ordinem naturae, sicut calidum inimicatur frigido et humidum sicco ; sed ubi est inimicitia praeter naturae ordinem, ibi non est pugna secundum naturam, sed magis contra naturam. Taliter autem est in hominibus, quia, cum homo sit animal. mansuetum natura, secundum naturalem ordinem cum omnibus debet habere pacem et concordiam. Unde in inimico suo non debet homo odire naturam, sed solum culpam, quia non persequitur ipsum natura, quam fecit Deus, sed militia, quam fecit homo, ut dicit Augustinus. Cetera autem quae opponuntur satis manifestantur per ea quae dicta sunt.

PrevBack to TopNext