Text List

III, D. 30, A. 1, Q. 6

III, D. 30, A. 1, Q. 6

Utrum sit maioris perfectionis et meriti diligere amicum an diligere inimicum.

Sexto et ultimo quaeritur, quid sit maioris perfectionis et meriti, utrum diligere amicum an diligere inimicum.

Rationes Principales

Et quod diligere inimicum, videtur. Matthaei 5, 46 : "Si diligitis illos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis" ? Glossa, ibi : "Nullam in caelo" ; sed constat quod de dilectione inimicorum magna merces habetur : ergo maioris perfectionis et meriti est diligere inimicos quam diligete amicos.

Item, diligere inimicos est de superadditis a Domino in Evangelio ; sed Dominus non superaddidit nisi ea quae maioris perfectionis erant : videtur ergo quod maioris perfectionis sit diligere inimicos quam diligere amicos.

Item, ubi est maior pugna, ibi gloriosior est victoria ; et ubi maior difficultas, ibi maior est ratio virtutis et meriti, pro eo quod "ars et virtus est circa difficilia" ; sed maior est pugna et difficultas in diligendo inimicos quam in diligendo amicos : ergo maior residet perfectio et meritum circa dilectionem inimicorum quam circa dilectionem amicorum.

Item, quanto homo magis supra se elevatur in aliquo motu virtutis, tanto motus ille et actio est pedectior et excellentior ; sed in dilectione inimicorum plus elevatur homo supra se et supra ea quae sunt naturae, quam in dilectione amicorum : ergo motus dilectionis circa inimicos est magis meritorius et perfectus quam motus dilectionis erga amicos.

Item, quanta motus dilectionis est perfectior, tanto est liberalior et purior : amor enim spirituaits purus est et liberalis ; sed motus dilectionis erga inimicos purior est et liberalior quam erga amicos : purior quidem, quia minus habet admixtum de carnalitate ; liberalior, quia minus habet de obligationis necessitate : ergo videtur quod sit multo perfectior et Deo acceptior et ad merendum efficacior.

Sed contra : Dilectio inimicorum ponitur ab Ambrosio in ultimo gradu. Ergo dilectio illa maxime recedit a primo gradu dilectionis, qui est maximus et nobilissimus ; sed quanta aliquid recedit a primo et summo in illo genere, tanto minus habet de perfectione et complemento : si ergo dilectio inimicorum magis recedit et dilectio amicorum magis accedit, ergo videtur quod multo perfectior et excellentior sit motus dilectionis erga amicos quam erga inimicos.

Item, quanta dilectio est excellentior, tanto dilectioni Dei similior ; sed Deus magis diligit diligentes se, iuxta illud quod dicitur Proverbiorum 8, 11 : "Ego diligentes me diligo": igitur dilectio amicorum magis assimilatur dilectioni Dei quam dilectio inimicorum ; ergo est multo perfectior.

Item, motus dilectionis tanto melior est et excellentior, quanta ferventior et frequentior ; sed motus caritatis erga amicos ferventior et frequentior est quam erga inimicos : ergo etc.

Item, quanto motus dilectionis rectior est et plus habet de rectitudine et aequitate, tanto melior et excellentior est in se ; sed magis aequum et iustum est diligere amicos quam inimicos : ergo motus iste dilectionis est melior illo.

Item, in eo quod melius et perfectius est magis debet homo se exercere. Ergo, si motus dilectionis erga inimicos esset melior et perfectior, frequentius deberet homo circa ipsos affici et pro ipsis orare. Quodsi hoc est inconveniens dicere quod magis debeat homo orare pro inimicis quam pro amicis, quia hoc esset ordinem caritatis pervertere, ergo restat quod non est maius bonum inimicos quam amicos diligere.

Conclusio

Si actus utriusque dilectionis comparautur ad diversos habitus, excellentius est diligere inimicos quam amicos; si vero ad eundem, mutuo se excedunt secundum diversas conditiones.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum quaeritur de comparatione istorum duorum motuum dilectionis, quorum unus est erga amicos, alter erga inimicos, dupliciter potest quaeri : aut prout comparantur ad diversos habitus et radices aut prout comparantur ad eumdem. Si prout ad diversas radices et habitus comparantur, illa quod unus habitus habilitat tantum ad amicos, alter vero se extendit usque ad inimicos, sic absque dubio multo maius et excellentius est diligere inimicos quam amicos ; et multo perfectiori habitu indigemus ad hoc quod possimus exire in istum actum quam ad hoc ut exeamus in alterum. Et hoc est quod dicit Augustinus, in Enchiridio, et habetur in littera : "Magnum est erga eum, qui tibi nihil mali fecit, esse benevolum et beneficum" ; illud vero multo grandius et magnificentissimae bonitatis est ut tuum quoque inimicum diligas.

Si vero loquamur de istis actibus, prout ad eamdem radicem comparantur et ab eadem caritate procedunt, sic quodam modo sunt aequales et quodam modo mutuo se excedunt. Quantum enim ad rationem merendi respectu praemii subsiantialis aequalitatem habent, quia quantitas illius praemii respondet quantitati radicis. Quantum vero ad rationem merendi respectu praemii accidentalis et quantum ad vigorem ipsius actus et motus motuo se excedunt. Nam motus dilectionis erga amicos excedit quantum ad fervorem et frequentationem ; motus vero dilectionis erga inimicos est purior et difficilior ; et ita quodam modo unus istorum motuum est maior alio et e converso, secundum varium modum accipiendi magnitudinem. Nam in dilectione amicorum virtus caritatis magis exercetur intensive, sed in dilectione inimicorum agis exercetur extensive. Sicut virtus caloris ignis amplius calefacit propinquiora quam remotiora et quodam modo plus apparet efficacia illius virtutis in his quae sunt propinqua, quodam modo in his quae sunt longinqua : ratione intensionis plus in calefactione propinquorum et ratione extensionis plus in calefactione longinquorum ; sic et in proposito intelligendum est quod dilectio amicorum et dilectio inimicorum, prout ab eadem radice procedunt, secundum diversas conditiones et respectus mutuo se excedunt. Et secundum hoc dissolvi possunt rationes quae ad diversas partes adducuntur ; diversis enim viis procedunt, secundum quas utraeque verum sine repugnantia concludere possunt.

Sed si ulterius quaeratur, quis istorum duorum motuum, omnibus pensatis, excedat reliquum, hic sunt diversae opiniones. Nam quidam volunt dicere quod motus ille, qui est in amicum, melior est, quia intensior est et plus habet de ratione boni ; et istum modum dicendi videtur Magister approbare in littera. Et si hunc modum, qui satis videtur probabilis ; sustinere velimus, responderi potest ad rationes quae primo inducuntur quod ab insufficienti procedunt. Cum enim dicitur quod motus, quanto difficilior et purior et magis supra vires naturae, tanto perfectior et excellentior, dicendum quod hoc verum est, ceteris paribus. Sed cum assumit de motu dilectionis inimicorum, quod est huiusmodi, responderi potest quod non sunt cetera paria, quia multo maior et ferventior est motus dilectionis erga amicos quam ille sit.

Alius vero est hic modus dicendi quod dilectio inimicorum est excellentior, simpliciter loquendo, et magis in ea exercitatur perfectio caritatis. Et si hunc modum dicendi sustinere velimus, quoniam videtur auctoritas Augustin ipsum satis probabilem facere, potest responderi ad ea quae in contrarium adducuntur.

Ad Rationes

Ad primum quod obicitur de ordine diligendorum, dici potest quod Ambrosius in gradibus illis non intendit ponere vel assignare gradus perfectionis in dilectione, sed gradus exhibitionis secundum maiorem et minorem obligationem.

Ad illud quod obicitur, quod dilectio amicorum est dilectioni Dei similior, responderi potest ger interemptionem, quia perfectio dilectionis divinae magis manifestata est in hoc quod dilexit nos, cum essemus inimici, quam si essemus amici, iuxta illud Apostoli ad Romanos 5, 8 : Commendat autem Deus caritatem suam in nobis, quia, cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Unde, etsi in dilectione amicorum caritas Dei ostendatur esse magna, in dilectione inimicorum ostenditur esse nimia, iuxta illud ad Ephesios 2, 4 : Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos etc.

Ad illud quod obicitur, quod tanto motus dilectionis est melior, quanto ferventior, dicendum quod illud verum est ubi est par difficultas et resistentia ; ubi autem non est par difficultas, sicut in proposito, non habet veritatem. Quod patet, quia modicus ignis citius adurit foenum quam magnus ignis adurat forte lignum.

Ad illud quod obicitur, quod quanta motus dilectionis est rectior, tanto perfectior, dicendum quod verum est. Sed cum assumit quod motus dilectionis erga amicum magis est rectus et aequus, respondendum est per distinctionem, quod maior aequits potest esse dupliciter : aut propter exigentiam meritorum et dignitatis a parte dilecti, et sic magis est aequum diligere amicum quam inimicum ; aut propter abundantiorem rectitudinem a parte diligentis, et sic non est magis aequum diligere amicum quam inimicum, immo magis e conversa, quia hoc est abundantioris iustitiae quam illud.

Ad illud quod obicitur, quod magis debet homo se exercere in eo quod est maioris perfectionis, responderi potest quod in exhibitione alicuius beneficii et exsecutione alicuius actus duplici intentione potest homo se exercere : aut propter profectum alterius aut propter meritum suum ; nec debet homo in operibus suis tantum meritum suum intueri, sed etiam profectum proximi. Licet ergo in exercitatione circa dilectionem inimici maior sit via proficiendi et lucrandi et ad perfectionem perveniendi, quia tamen magis obligatur homo amico quam inimico, frequentius debet in dilectione amici se exercere. Unde quod dicit quod magis nos debemus exercere in his quae sunt maioris perfectionis, dicendum quod illud non est usquequaque verum, immo magis debemus nos exercere in his quae sunt maioris obligationis. Et sic patet quomodo potest satis rationabiliter utralibet pars sustineri.

PrevBack to TopNext