III, D. 30, Dubai
III, D. 30, Dubai
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Obscura est responsio, quia non est facile iudicium an unus et idem motus sit erga amicum et erga inimicum. Hoc enim videtur esse simpliciter falsum, quia, cum actus diversificentur per obiecta, et amicus et inimicus sint diversa obiecta et diversa diligibilia, impossibile est quod amicum et inimicum quis diligat uno motu. Item, virtus simplex et finita, ad quaecumque se convertit, totaliter se convertit ; sed homo diligendo amicum convertit se ad ipsum ; ergo non videtur quod uno et eodem motu simul et semel possit diligere amicum et inimicum.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis illud quod dicit Magister hic non sit usquequaque bene intelligibile, possumus tamen utrumque exponere et ipsum salvare dupliciter. Primo sic : contingit enim erga aliquem affici dupliciter : vel proprie et distincte et sub propria ratione vel in quadam generalitate cum aliis ; sicut verbi gratia dupliciter potest aliquis affici in amando Petrum : aut quia specialiter afficitur circa ipsum aut quia generaliter cogitat omnem hominem diligendum et generaliter circa omnem hominem afficitur secundum quod exigit ordo caritatis. Si primo modo accipiatur motus dilectionis in amicum, sic non potest unus et idem motus, qui est in amicum, esse in inimicum, sicut rationes inductae ostendunt. Si vero secundo modo, sic potest esse idem : et hoc modo accipit Magister, cum dicit quod potest esse unus respectu utriusque.
Aliter autem potest sustineri, ut distinguamus quod dupliciter contingit vim aliquam moveri in obiectum : aut motu simplici et absoluto aut motu collativo et quodam modo composito. Si loquamur de motu simplici et absoluto, sic non potest unus et idem esse in amicum et inimicum, immo diversi sunt, quorum unus est intensior et alter remissior. Si vero de motu collativo, quo quis afficitur circa aliqua duo, unum alteri praeponendo, sic potest esse motus unus, secundum quod dicit Magister, secundum aliquid sui intensior, secundum vero aliquid remissior. Et secundum hoc patet responsio ad ea quae obiciuntur. Nam illa duo procedunt de actu simplici et absoluto, qui est respectu unius obiecti tantum, actus vero collativus potest esse respectu duorum sub ratione unius.
Dub. II.
Item quaeritur de verbis Augustini, quae dicit in littera : Procul dubio verba sponsionis huius implentur, si homo, qui non ita profecit ut diligat inimicum, tamn, quando rogatur ab homine qui peccavit, dimittit. Sed contra hoc est quia, si non dimittit antequam rogetur, servat iram proximo ; et si servat iram, caritatem non habet : ergo in oratione sua non est dignus exauditione nec videtur quod oret recte. Item, sicut in praecedentibus probatum est, omnes tenentur inimicos suos diligere, etiam inimicitias exercente : ergo omnes tenentur eis, etiam non rogati, offensas dimittere.
Respondeo : Dicendum quod est dimittere rancorem et est dimittere signa rancoris. Dimittere rancorem necessitatis est ; et ad hoc omnes obligantur et ad hoc tenetur homo, sive inimicus impugnet sive veniam petat. Dimittere autem non solum rancorem, sed etiam signa rancoris, hoc perfectionis est nec ad hoc tenetur homo nisi in casu, videlicet quando devote et humiliter venia postulatur. Et de hac dimissione loquitur Augustinus ; obiectiones vero currunt de alia. Et per hoc patent tam littera quam obiecta.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quisquis roganti non dimittit, non existimet a Domino sua peccata dimitti. Videtur ergo secundum hoc quod omnis qui servat rancorem erga proximum, quod contra se ipsum oret, quia, cum nolit alii dimittere, iam petit ex consequenti quod nec Deus dimittat sibi ; et qui petit quod Deus non dimittat, peccat mortaliter : ergo omnis qui est in rancore et dicit orationem dominicam ; videttir mortaliter peccare.
Respondeo : Dicendum quod omnis qui orationem dominicam ex corde dicit, intendit per eam impetrare collationem bonorum et remissionem malorum : et qui hoc intendit a Domino assequi ; constans est quod aut poenitet aut proponit aliquando poenitere. Licet igitur aliquis odium habeat, tamen in dicendo orationem dominicam non incurrit mortalem offensam, quia non intendit petere quod fiat sibi secundum voluntatem malam, quam nunc habet, sed secundum voluntatem bonam, quam, et si tunc non habeat, intendit tamen Dei auxilio aliquando obtinere. Si quis autem illam orationem diceret, nunquam proponens ab odio fratris recedere, quamvis non intenderet iram petere, culpam tamen suam absque dubio aggravaret. Aliter tamen posset dici quod istam orationem, quando aliquis dicit, non dicit in persona sua, sed in persona Ecclesiae, cuius vult esse membrum. Et quantum ad hoc nihil petit contra se ipsum, nec intentione principali nec ex consequenti.