III, D. 31, Divisio Textus
III, D. 31, Divisio Textus
Supra egit Magister de caritate quantum ad definitionem et diligibilium distinctionem et diligendi ordinem et meriti perfectionem ; in hac vero quinta parte agit de carifatis duratione. Et quoniam contingit tripliciter loqui de duratione caritatis, videlicet per comparationem ad peccatum sibi oppositum et per comparationem ad habitus aliarum virtutum et per comparationem ad statum gloriae futurum, in quo statu habuit eam Christus, ideo dividitur pars ista in partes tres. In quarum prima inquirit Magister utrum caritas possit per peccatum amitti. In secunda determinat qualiter spes et fides habeant evacuari, ibi : Advertendum est quomodo fides et spes etc. In tertia parte inquirit utrum ordo ; qui inest caritati in via, in Christo et in aliis Beatis habeat inveniri, ibi : Nunc iam superest investigare etc.
Prima pars dividitur in partes tres. In quarum prima adducit auctoritates ad ostendendum quod caritas non possit tolli per peccatum. In secunda vero inducit auctoritates ad oppositum, ibi : Haec innuere videntur quod caritas etc. In tertia vero subiungit explanatione illarum auctoritatum ex quibus concludebatur falsum propter intellectum perversum, ibi : Quod vero Apostolus ait etc. Aliarum vero partium subdivisio satis manifesta est in littera.
On this page