Text List

III, D. 31, Tractatio Quaestionum

III, D. 31, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa tria secundum tria quae Magister determinat. Primo enim quaeritur de duratione caritatis per comparationem ad peccatum ibi oppositum. Secundo vero quaeritur de eadem per comparationem ad habitus aliarum virtutum. Tertio quaeritur de ipsa per comparationem ad statum gloriae futurum. Circa primum quaeruntur tria. Primum est, utrum caritas semel habita possit amitti. Secundo quaeritur, utrum amittens caritatem possit resurgere in caritate aequali. Tertio quaeritur, utrum possit resurgere in minori.

PrevBack to TopNext