Text List

III, D. 31, A. 1, Q. 1

III, D. 31, A. 1, Q. 1

Utrum caritas semel habita possit amitti.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum caritas semel habita possit amitti.

Rationes Principales

Et quod non adducit Magister multas auctoritates in littera, et hoc ipsum ostenditur ratione. Haec enim est per se vera amor unit, ergo maior amor magis unit ; sed amor caritatis est excellentior amor quam sit amor naturalis : ergo excellentius unit. Sed naturalis amor unit indissolubiliter, quia nullus unquam odit quod narturaliter amat : ergo multo fortius amor caritatis indissolubiliter unit : ergo qui caritatem habet non potest vinculo caritatis privari.

Item, fortior est caritas in bono quam sit aliquod peccatum in malo ; sed magis forte non potest destrui per minus forte : ergo caritas non potest expelli per peccatum ; nec per aliud habet expelli : ergo semel habita non potest amitti.

Item, omne peccatum ortum habet vel ex timore male humiliante vel ex amore male incendente ; sed in eo in quo est caritas nec est timor male humilians nec amor male incendens, quia dicit Bernardus: "Nunquam est caritas sine timore, sed casto ; nunquam sine cupiditate, sed ordinata": ergo videtur quod in eo, in quo est caritas, nulla possit esse culpa. Videtur ergo quod caritas, ex citio semel habetur, numquam amittatur

Item, liberum arbitrium in eligendo semper sequitur affectionem praedominantem ; sed in omni homine habente caritatem affectio caritatis praedominatur, cum faciat eum diligere Deum propter se et super omnia : ergo liberum arbitrium, ex quo semel habet caritatem, nunquam movetur contra caritatem. Sed ounquam amittit caritatem nisi moveatur contra ipsam : ergo ex quo caritas semel inest homini, videtur quod non possit ab eo perdi nec separari.

Item, omnis qui habet caritatem habet Christum pro fundamento et Spiritum Sanctum pro adiutorio ; sed nihil potest firmitatem fundamenti infringere nec virtutem divini adiutorii superare : ergo videtur quod nihil possit caritatem ab homine expellere.

Sed contra : Primo, per exempla Veteris Testamenti. Constat enim quod Saul caritatem habuit, cum de eo scribatur, quod non erat vir in Israel melior eo ; similiter et David caritatem habuit, cum de eo dicat Dominus : Inveni virum secundum cor meum ; et constans est quod uterque caritatem perdidit, quia uterque mortaliter peccavit : Saul in persequendo David, David vero in committendo adulterium et homicidium : ergo etc.

Item, hoc ipsum ostenditur per exempla Novi Testamenti, quia discipuli Domini caritatem habuerunt, tam Apostoli quam alii discipuli electi ; sed multi de discipulis abierunt retro, secundum quod dicitur Ioannis 6, 67 ; multi etiam de Apostolis dubitaverunt in fide, secundum quod habetur Matthaei ultimo, 17, et similiter ultimo, 11 Marci, et similiter ultimo, 11 Lucae : ergo caritatem habitam perdiderunt. Ergo caritas semel habita potest perdi.

Item, hoc ipsum ostenditur per auctoritates, quia scribitur I ad Corinthios 10, 12 : "Qui stat videat ne cadat" ; et Apocalypsis 2, 4 : "Habeo adversum te pauca, quod caritatem primam reliquisti". Ergo caritas semel habita potest perdi et deleri.

Item, hoc ipsum probatur manifesto experimento, quia parvuli qui baptizantur habent gratiam, et ita caritatem et virtutes ceteras ; et tamen, quando veniunt ad adultam aetatem, caritatem perdunt peccando, sicut planum est : ergo caritas, postquam habetur, amittitur.

Item, hoc ipsum ostenditur rationali argumento. Facilius est deficere quam proficere et cadere quam resurgere ; facilius est etiam perdere caritatem quam fidem, quia, perdita fide, perditur caritas, sed non convertitur ; sed possibile est hominem, qui non habet caritatem, caritatem acquirere, possibile etiam est hominem habentem fidem a fide recedere : ergo multo fortius possibile est hominem habentem caritatem a caritate cadere

Conclusio

Error est et insania dicere quod caritas semel habita non possit amitti.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, quorumdam opinio et sententia fuit quod caritas semel habita nunquam amittatur ; et hoc posuerunt propter perfectionem illius vinculi et ardorem sive fervorem illius amoris. Crediderunt enim illud vinculum esse tantae perfectionis quod nullo agente posset dissolvi ; et ilium amorem esse tanti fervoris quod nullo modo posset exstingui propter dignitatem et excellentiam ipsius caritatis. Et hoc affirmare nisi sunt auctoritate multiplici, sicut in ipso textu Magister satis aperte dicit. Sed haec positio, non opinio nec rationalis sententia, immo error et insania potius est dicenda, quia repugnat Sacrae Scripturae, repugnat experimento nostrae fidei, repugnat nihilominus rationi rectae. Sacrae Scripturae et etiam experientiae repugnat, sicut in opponendo monstratum est. A ratione autem recta dissonat, si quis attendat, pro eo quod recta ratio dictat quod caritas viae non tollit a libero arbitrio vertibilitatem ad malum, sicut nec cupiditas tollit habilitatem ad bonum. Simul ergo stat vertibilitas et caritas ; sed ubi est vertibilitas, ibi potest esse culpa ; et ubi potest esse culpa, ibi tam caritas quam gratia potest abesse : restat igitur quod secundum dictamen rationis rectae caritas perdi potest in statu viae. Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod excellentius unit amor caritatis quam amor naturalis, dicendum quod verum est ; sed tamen ex hoc non sequitur quod indissolubilius uniat, quia excellentia unionis non tantum attenditur secundum unionis inseparabilitatem, quantum attenditur secundum habitus unientis et obiecti sive termini dignitatem. Unde ratio illa non valet. Sed si tu quaeras, unde hoc est quod amor naturalis unit inseparabiliter et amor caritatis non, dicendum quod hoc est quia caritas est habitus regulativus et directivus voluntatis deliberativae, quae est ad opposita, secundum statum viae ; amor vero naturalis respicit ipsam inclinationem naturae, quae est ad unum determinata. Ideo dilectum ex caritate potest esse odiosum propter voluntatis vertibilitatem, quamvis quod naturaliter diligitur semper sit amabile proptet ipsius naturae determinationem. Unde non est simile hinc inde.

Ad illud quod obicitur, quod caritas est fortior peccato, dicendum quod amissio caritatis non est propter hoc quod peccatum agat in ipsam, eam expellendo, sicut una forma naturalis expellit aliam ; sed hoc est quia, cum esse caritatis dependeat a duobus, videlicet a Deo influente et a libero arbitrio suscipiente, cum liberum arbitrium se a Deo avertit, caritas in semetipsa deficit. Et quia liberum arbitrium non se avertit nisi peccando, hinc est quod caritas dicitur per peccatum expelli, non propter fortitudinem ipsius peccati agentis, sed propter defectionem ipsius liberi arbitrii suscipientis.

Ad illud quod obicitur, quod omne peccatum est ex amore male inflammante vel timore male humiliante, dicendum quod illud dupliciter potest intelligi : aut quod illae duae radices praecedant omne peccatum perpetratum exterius tempore aut quia praecedant origine. Si quia praecedant tempore, sic non oportet esse generaliter verum, quia ante primum peccatum nullum istorum fuit in primo homine. Si quia praecedant origine ipsam perpetrationem peccati, sic habet veritatem, quia nemo peccatum perpetrat nisi malo affectu amoris vel malo affectu timoris. Quamvis autem huiusmodi affectus non sint in homine habente caritatem in actu, possunt tamen inesse, quia liberum arbitrium, quod est rectum per caritatem, incurvari potest per cupiditatem.

Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium in eligendo sequitur affectionem praedominantem, dicendum quod est affectio praedominans in habitu et est affectio praedominans in actu. Cum ergo dicitur quod liberum arbitrium sequitur affectionem praedominantem, hoc non intelligitur de affectione praedominante in habitu, sed de praedominante in actu. Quamvis autem in homine habente caritatem affectio caritatis praedominetur in habitu, contingit tamen affectionem carnalem praedominari actu, quia frequenter homo, qui est in gratia, eorum quae Dei sunt oblitus, omnino cogitat quae sunt mundi ; et sic afficitur quasi non esset civis illius supernae Ierusalem ; et dum istam affectionem sequitur, cadit in praecipitium perditque gratiae donum et caritatis habitum.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod habenti caritatem Christus est fundamentum et Spiritus Sanctus est in adiutorium, dicendum quod verum est ; sed sic Christus est fundamentum quod non sustentat nisi volentem sibi inniti, et Spiritus Sanctus non gubernat in esse gratuito nisi volentem sibi cooperari. Et ideo, quamvis illud fundamentum sit immobile et adiutorium illud sit invincibile, tamen, quia liberum arbitrium ex sua defectibilitate recusat inniti illi fundamento et cooperari illi adiutorio, peccando deficit in se ipso, ac per hoc privatur caritatis dono propter defectum a parte sui, non propter defectum a parte fundamenti vel adiutorii.

PrevBack to TopNext