Text List

Utrum ordo caritatis in patria habeat immutari.

Tertio quaeritur, utrum ordo caritatis in patria habeat immutari, an is sit ordo patriae qui est ordo viae, ut primo nos ipsos et deinde proximos diligamus.

Rationes Principales

Et quod maneat, videtur posse ostendi sic. Sicut gratia est perfectio naturae, sic et gloria. Ergo sicut ordo conveniens ipsi naturae institutae salvatur, habitu gratiae adveniente, sic videtur quod salvetur, habitu gloriae superveniente. Si ergo hic est ordo naturae conveniens ut magis nos quam proximos diligamus, videtur quod sicut hic manet, quamdiu sumus in gratia, similiter manebit in gloria.

Item, sicut ad virtutem fidei spectat videre per speculum et in aenigmate, sic etiam ad virtutem caritatis spectat diligere ordinate. Ergo sicut, sublato medio cognoscendi sive videndi ab ipsa fide, virtus fidei evacuatur, sic, si a caritate auferatur ordo, quem habet in diligendo, necesse est ipsam evacuari. Si ergo caritas non evacuatur in patria, videtur quod non auferatur ei ordo diligendi quem habebat in via.

Item, si tantum diligit se quis in patria, quantum diligit proximum et e converso, ita quod non est ibi ordo, igitur tantum gaudet de bono proximi, quantum de suo bono. Ergo ille, qui non est martyr, tantum gaudet de gloria martyris, quantum si ipsemet haberet illam gloriam. Si ergo non tantum gaudet non-martyr, quantum martyr, frustra ergo laborat homo aggredi opera perfectionis, cum tantum gaudeat ille qui non fecit, quantum ille qui fecit.

Item, si tantumdem diligit aliquis alium, quantum semetipsum in gloria, ergo tantumdem diligit sibi propinquos, quantum remotos ; tantumdem etiam diligit illos quos convertit ad fidem, quantum illos quos non convertit ; sed de illis quos convertit habet quis gaudium accidentale, quod est aureola : ergo similiter de his quos non convertit. Quodsi hoc est inconveniens dicere, inconveniens est ponere ordinem caritatis in gloria commutari.

Sed contra : Augustinus, De vera religione : "Perfecta iustitia haec est, ut plus potiora bona et minus minora diligamus". Si ergo in patria voluntas nostra ad perfectam iustitiam erit deducta, videtur quod ibi magis diliget maius bonum. Si ergo proximus noster in patria melior est nobis, videtur quod magis diligemus proximos nostros quam nosmetipsos.

Item, voluntas nostra per omnia erit in patria conformis voluntati divinae ; sed Deus magis diligit meliorem : ergo videtur quod caritas in Beatis eos magis faciat diligi qui sunt magis boni : igitur in patria non attenditur ordo secundum rationem proprii et alieni, propinqui et remoti.

Item, in patria Deus erit omnia in omnibus, et affectus Beatorum sic erit dilectione inebriatus, secundum quod dicit Bernardus, in libro De diligendo Deo, ut sui obliviscatur. Si ergo Beati in patria in diligendo non attendunt quod suum est, sed quod Dei, videtur quod ordo caritatis non maneat in patria secundum rationem proprii et alieni, nec dilectio sui praeponderabit dilectioni proximi.

Item, si homo amaret se plus quam proximum, ergo magis optaret sibi bonum quam proximo et magis delectaretur in bono proprio quam alieno ; sed ubi hoc est, aliquo modo manet proprietas nec omni modo est perfecta gaudii communitas : si igitur in gloria erit summa com municatio gaudiorum, videtur quod non maneat ibi ordo qui nunc est respectu diligendorum.

Conclusio

Valde probabile videtur, quod in patria non manebit ordo caritatis, qui altenditur ratione naturae substratae, ita ut per se non amemus magis nos quam proximos.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hanc quaestionem est duplex dicendi modus.

Unus est quod in patria salvatur ordo caritatis qui est in via, non tantum per comparationem nostri ad Deum, sed etiam per comparationem nostri ad proximum. Unde in omni statu, sive gloriae sive viae, plus homo diliget se ipsum quam proximum suum et plus circa se ipsum afficietur, deinde plus circa illos qui ei coniuncti sunt quam circa eos qui sunt minus coniuncti. Ratio autem quae movet hoc ponere est, quia huiusmodi ordo consonare videtur dictamini naturae, perfectioni gloriae, rectitudini divinae iustitiae. Natura enim dictat quod homo plus se quam alterum diligat. Gloria etiam essentialius respicit illum in quo est quam alium ei consimilem et propinquum. Divina etiam iustitia ordinat quod plus de suis meritis gaudeat homo quae fecit quam de alienis. Et sic per omnem modum videtur couveniens ut ordo caritatis, qui est in via, salvetur in patria.

Alius autem modus dicendi est hic quod, cum duplex sit ordo caritatis : unus, qui respicit caritatem secundum se, qui quidem attenditur secundum gradum et differentias boni ; alter, qui attenditur ratione naturae substratae, utpote ille qui est secundum differentias proprii et alieni, propinqui et remoti : unus istorum ordinum, scilicet ille qui est caritatis. secundum se, manet in patria. Ille enim est caritati essentialis ; unde magis diliget homo in patria Deum quam spiritum creatum, et spiritum magis quam corpus. Alius vero ordo, qui attenditur ratione naturae substratae, non manebit, pro eo quod non competit illi statui. In statu namque beatitudinis perfecta erit obedientia naturae respectu gloriae, perfecta conformitas volunfatis nostrae respectu divinae, perfecta etiam redundantia communis laetitiae. Quia perfecta erit obedientia naturae respectu gloriae, conformabitur tunc omnino natura gloriae, ut sicut corpus efficietur spirituale et per omnia spiritui obtemperabit, quamvis secundum statum viae oporteat spiritum corpori condescendere, sic natura per omnia conformabitur ordini gloriae et gratiae ; qui attenditur secundum differentias boni, quamvis nunc gratia condescendat ipsi affectui naturali. Rursus, quia perfecta erit conformitas voluntatis nostrae respectu divinae, non magis diligemus illud quod magis erit nobis propinquum, sed illud quod plus erit Deo placitum et acceptum. Postremo, quia erit ibi perfecta affluentia communis laetitiae, multiplicabitur gaudium hominis multiplicatione perfecta, ut tantum gaudeat de bono uniuscuiusque proximi quantum de suo ; quod non posset esse nisi diligeret proximum quantum semeipsum. Et hoc est quod dicit Anselmus, in Proslogio, capitulo ultimo : "In illa perfecta caritate innumerabilium angelorum et hominum beatorum, ubi nullus minus alium quam se ipsum diligit, non aliter gaudehit quisque pro singulis aliis quam pro se ipso".

Quis autem istorum duorum modorum sit rationabilior difficile est definire, quamdiu sumus in statu praesentis miseriae. Si enim velimus iudicare secundum ea quae in nobis sentimus, vix videbitur alicui credibile nec rationabile quod aliquis omnino diligat alterum quantum se ipsum. Unde iudicabit primum modum dicendi esse magis verum. Si quis vero velit mentem suam altius elevare ad illud Bonum incomprehensibile, quod nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, et ad illam maximam civium unitatem, magis rationabilem iudicabit sequentem modum dicendi, secundum quod manifeste dicit auctoritas Anselmi et Augustini, in libro De vera religione. Videtur id ipsum sentire et Bernardus, in libro De diligendo Deo. Unde si velimus loqui ut plures, sustinebimus primum modum ; si vero velimus loqui et sentire ut sapientiores, sustinebimus sequentem. Sustinentes igitur hunc secundum modum dicendi possumus ad obiecta respondere per ordinem.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod gloria salvat ordinem naturae institutae, dicendum quod verum est quod naturam salvat, sed imperfectionem tollit et eliminat ; ordo autem, qui attenditur respectu sui et proximi, deficit a perfecta communicatione et unitate et concordia affectioni ; et ideo in ablatione talis ordinis nullum fit naturae praeiudicium, sed potius de imperfectione ducitur ad complementum.

Ad illud quod obicitur, quod ordo ille ita competit caritati sicut aenigma fidei, dicendum quod falsum est. Aenigma enim competit ipsi habitui fidei secundum se et in quantum est habitus virtutis dirigens ad voluntarie credendum ea quae non videntur ; sed ordo ille qui est respectu proximi attribuitur ipsi caritati ratione naturae substratae.

Ad illud quod obicitur, quod tunc tantum gaudet homo de alio quantum de se ipso, dicendum quod illud verum est ceteris paribus. Sed ad quantitatem gaudii attendendum est quod duo concurrunt, videlicet virtus dilectionis, quae facit gaudere, et materia, de qua gaudet. Quantum est ex parte materiae, aequaliter gaudebit quis in patria de bono proximi et de bono suo, si est aequale, et magis, si est maius, et minus, si est minus ; sed quantum est ex parte virtutis per quam gaudet, magis gaudebit qui maiorem caritatem habebit. Unde magis gaudebit Petrus de bono Lini quam Linus de bono proprio. Unde non sequitur quod non-martyr tantum gaudeat de bono martyris, quantum ipse martyr, quia merito martyrii aucta est ei virtus gaudendi. Et sic patet quod, licet ex hoc ponatur communitas gaudii, non tamen tollitur quod unus plus gaudeat de alio quam alter.

Et per hoc patet ultimum, quod obicit de praemio aureolae, quia quod aliquis habeat gaudium speciale de alio, hoc non erit ratione ordinis in diligendo, quod magis diligat illum quam alterum, sed hoc erit ratione cuiusdam decoris et gloriae, quam , adeptus est merito operis excellentis.

Si autem aliam positionem sustinere velimus, ad omnia obiecta responderi potest breviter quod omnia intelliguntur ceteris paribus.

Unde quod dicitur, quod magis debemus diligere maiora bona, hoc verum est quantum est de ratione boni, sed ratio maioris propinquitatis aliud exigit.

Similiter quod dicit, quod perfecte conformanda est voluntas nostra voluntati divinae, dicendum quod verum est ; sed Deus non diligit maiori affectu, sed diligit ad maius. Unde ex hoc non sequitur quod debeamus magis. diligere proximos nostros meliores nobis, quam nos ipsos, sed quod debeamus eos ad maius diligere.

Similiter quod dicitur, quod affectus Beatorum erit inebriatus, hoc non est quia non diligunt semetipsos, sed quia affectus eorum non erit retardatus in dilectione Dei.

Postremo, quod dicitur de communicatione perfectae laetitiae, non cogit, quia perfecta laetitia non excludit quin homo principaliter ponum suum diligat ; sed hoc facit quod diligendo bonum proprium sic circa se afficiatur ut circa alios non torpescat.

PrevBack to TopNext