Text List

III, D. 32, A. 1, Q. 3

III, D. 32, A. 1, Q. 3

Utrum Deus diligat omnes creaturas aequaliter.

Tertio quaeritur, utrum Deus diligat omnes aequaliter.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Sapientiae 6, 8 : "Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter est ei cura de omnibus" ; sed eo modo diligit quo modo est ei cura : ergo videtur quod omnes aequaliter diligat.

Item, secundum quod dicit Philosophus, "Primum uno modo se habet ad omnia" ; sed "Deum diligere creaturam" hoc est Deum aliquo modo ad creaturam se habere : ergo, si uniformiter se habet ad omnia, uniformiter et aequaliter se habet ad ea : non ergo diligit unam magis quam aliam.

Item, eadem dilectione, qua Pater diligit Filium, diligit creaturam ; sed dilectio, qua diligit Filium, est dilectio permaxima : ergo omnem creaturam diligit dilectione summa. Si ergo in summo non est ponere magis et minus, sed solum aequale, videtur quod omnem creaturam diligat aequaliter.

Item, sicut Deus cognoscit creaturas, ita diligit ; sed omnes creaturas cognoscit aequaliter, non magis unam quam alteram : ergo omnes aequaliter diligit.

Item, sicut limpiditas cognitionis facit ad eius nobilitatem, sic magnitudo dilectionis facit ad eius commendationem ; sed, quia cognitio Dei est nobilissima, omnem creaturam limpidissime cognoscit : ergo similiter, cum dilectio Dei sit excellentissima, omnem creaturam maxime diligit : ergo, si in maximo non est ponere magis et minus, videtur quod aequaliter amet cuncta quae diligit.

Sed contra : Augustinus dicit, et habetur in littera : "Quis digne exprimat quantum Deus diligat membra unigeniti Filii sui et quanto amplius ipsum Unigenitum" ? Si igitur amplius diligit ipsum Unigenitum quam ipsius membra, videtur quod non omnia aequaliter diligat.

Item, Deus diligit bonum, quia bonum, ergo magis bonum magis diligit ; sed non omnia sunt aequaliter bona : ergo non omnia sunt a Deo aequaliter dilecta.

Item, caritas nostra est ordinata : si ergo ordo est de eius complemento, videtur multo fortius quod caritatis summae et increatae sit res diligere ordinate, cum illa sit exernplar caritatis creatae : si ergo Deus diligit res ordinate, videtur quod non aequaliter.

Item, secundum quod Deus diligit, secundum hoc dona sua distribuit ; sed non omnibus aequaliter dona sua distribuit : ergo non omnes aequaliter diligit.

Item, si aequaliter omnes diligeret, aequaliter omnibus propitius esset ; sed non aequaliter omnibus propitiatur, immo cui vult miseretur, et quem vult indurat : ergo non aequaliter diligit omnes creaturas.

Conclusio

Deus diligit omnes aequali dilectione, si ea sumitur secundum essentiam, sive actum volendi; non vero, si sumitur secundum efficaciam, sive bonum volitum.

Respondeo : Dicendum quod de dilectione Dei est loqui dupliciter, videlicet secundum essentiam et secundum efficaciam, sive secundum actum essentialem et secundum effectum consequentem. Si loquamur de dilectione quantum ad essentiam sive quantum ad actum essentialem, sic non tantum aequali dilectione diligit omnia, immo tantum uno et eodem actu simplici et indivisibili, nullo variato, nullo multiplicato, qui quidem ; est divina usia, diligit se et omnia alia. Si vero loquamur de dilectione quantum ad efficaciam sive quantum ad effectum consequentem, sic, cum effectus ab ipsa dilectione Dei procedentes sint ordinati et sese excedentes, dicere est quod Deus non omnes creaturas diligit aequaliter.

Aliter potest dici, et quasi in idem redit, quod, cum diligere idem sit quod velle bonum, aequalitas dilectionis potest attendi dupliciter : aut ex parte actus volendi aut ex parte boni voliti. Si ex parte actus volendi, sic omnia diligit aequaliter, quia non magis intense vult Deus bonum alicui rei quam alteri, immo ipso summo amore suo vult bonum cuicumque vult. Si autem ex parte boni voliti, sic, cum maius bonum velit uni quam alteri, non est dicere quod omnia diligat aequaliter, sed quaedam maxime, quaedam vero minime, secundum quod vult communicare alicui bonum parvum vel magnum vel maximum. Et quia secundum istam viam procedunt rationes ostendentes quod Deus non diligit omnia aequaliter, sicut aspicienti patet, ideo sunt concedendae. Verumtamen illa ratio quae sumpta est ex ordine caritatis nostrae non valet, quia dilectio nostra diversis motibtis movetur circa diversa diligibilia, qui possunt esse intensi et remissi ; non sic autem est ex parte Dei.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur de Sapientiae 6, 8, quod aequaliter est ei cura de omnibus, dicendum quod aequalitas illa non excludit ordinatam boni communicationem, sed excludit personarum acceptionem, quae quidem est inaequalitas non solum deficiens ab unitate aequalitatis, verum etiam a pulcritudine ordinis ; et ideo reprehensibilis est nec habet in Deo reperiri.

Ad illud quod obicitur, quod prima causa uno modo se habet ad omnia, dicendum quod illud verum est quantum ad id quod est ex parte Dei ; sed tamen creaturae, sicut ipse dicit, non uniformiter se habent ad ipsum ; et quoniam diligere Dei non tantum dicitquod est ex parte ipsius, sed etiam effectum creatum, hinc est quod ratione illius potest attendi inaequalitas.

Ad illud quod obicitur, quod eadem dilectione diligit Deus Filium suum et creaturam, dicendum quod, quamvis dilectio sit eadem quantum ad rationem principalis significati, tamen connotatum est aliud et aliud. Nam, cum dicit quod diligit Filium, non connotatur ibi aliquod bonum creatum, immo notatur communicatio Boni summi et infiniti ; cum vero dicitur quod diligit creaturam, connotatur communicatio boni creati et finiti ; et ex hac parte dictum est quod inaequalitas potest attendi.

Ad illud quod obicitur, quod sicut cognoscit, sic diligit, dicendum quod, si diligere accipiatur pro ipso diligendi actu, sic veritatem habet, quia idem est Deo diligere et cognoscere. Si vero pro connotato effectu, sic non habet veritatem, quia cognoscere non connotat effectum, sicut diligere. Et ideo non potest attendi gradus et ordo in cognitione Dei ratione connotati secundum quod in dilectione.,

Ad illud quod obicitur, quod de perfectione et nobilitate dilectionis est magnitudo sive immensitas, sicut de perfectione cognitionis est ipsa limpiditas, dicendum quod verum est quantum est ex parte ipsius actus diligendi ; unde unumquodque diligit Deus dilectione permaxima, nec magis delectatur Deus in dilectione unius quam in dilectione alterius. Deus enim in diligendo : se ipsum et se ipso fruendo diligit cetera, ita quod omnia diligendo se ipso fruitur et summe in se ipso delectatur ; hac tamen dilectione maxima et summa quibusdam communicat maiora bona, quibusdam minora. Unde sicut dilectio Dei in se est fruitio, ipsa tamen relata ad creaturam potest dici usus ratione connotati ; sic, quamvis in se sit summa, ratione tamen effectus connotati contingit dici aliquid plus, aliquid. minus ab eo diligi.

PrevBack to TopNext