III, D. 32, A. 1, Q. 4
III, D. 32, A. 1, Q. 4
Utrum Deus magis diligat hominem quam angelum an e converso.
Rationes Principales
Et quod magis angelum, videtur. Quia tanto aliquis est Deo amabilior, quanto est ipsi similior : si ergo natura angelica est Deo similior quam humana, videtur quod ab eo sit magis dilecta.
Item, maior dilectio et minor attenditur secundum maiorem et minorem communicationem divinae liberalitatis ; sed Deus pro uno solo motu angelum glorificavit, quod non facit hominibus : ergo exstitit eis liberalior quam nobis : igitur magis diligit genus angelicum quam humanum.
Item, angeli magis diligunt Deum quam nos, pro eo quod nullam habent retardationem, qua praepediantur ne totaliter possint tendere in Deum. Ergo, si Deus magis diligit magis se diligentes, videtur quod magis diligat angelos quam homines.
Item, angeli sunt mediatores inter nos et Deum, secundum quod vult Augustinus, VIII De civitate Dei ; sed medium magis unitur extrema et ei est familiarius quam unum extremum respectu alterius : ergo videtur quod Deus magis diligat angelos quam homines.
Sed contra : Ad Hebraeos 2, 16 : "Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae" ; sed illud fuit potissimum signum dilectionis et familiaritatis divinae quod assumeret naturam creatam in unitatem personae suae : ergo videtur quod magis dilexerit humanam naturam quam angelicam.
Item, Ioannis 15, 13 : "Maiorem caritatem nemo habet" etc. ; sed Deus posuit animam suam pro hominibus, non posuit eam pro angelis : ergo magis homines quam angelos dilexit.
Item, illam naturam magis Deus diligit quam in altiori gradu honoris constituit ; sed Deus humanam naturam in utroque sexu angelicis spiritibus superposuit, videlicet Christum et eius nobilissimam Matrem : ergo videtur quod humanam naturam magis diligat et magis dilexerit.
Item, magis diligit quis aliquem, cum diligit eum in statu amicitiae et inimicitiae quam solum cum diligit in statu amicitiae ; sed Deus humanum genus diligit in statu amicitiae et in statu inimicitiae, quia, "cum essemus peccatores et inimici" Dei, dilexit nos, angelos vero malos nec dilexit nec diligit : ergo videtur quod prae angelis genus humanum dilexerit.
Conclusio
Loquendo de dilectione Dei quoad effectum conditionis, Deus magis dilexit Angelos quam genus humanum ; sed aliter rationabiliter dici potest quoad effectum reparationis et secundum statum finalem.
Respondeo : Dicendum quod, cum Deus dicatur diligere creaturas effectu, secundum quod duplex est effectus principalis Dei respectu creaturae rationalis, secundum hoc potest dilectio Dei maior et minor dupliciter considerari. Est enim effectus conditionis et effectus reparationis. Et in effectu conditionis praecipue manifestatur Dei potentia, in effectu reparationis praecipue manifestatur Dei misericordia, in utroque autem manifestatur Dei sapientia.
Si ergo loquamur de dilectione Dei quantum ad effectum conditionis, sic magis dilexit angelos, quia meliora contulit eis naturalia et magis patentes eos fecit et in eis inagis manifestatur divina potentia. Si autem loquamur quantum ad effectum reparationis, sic magis dilexit homines quam angelos, quoniam angelos deseruit, sed homines relevavit. Et sic patet quod secundum diversos effectus homo et angelus in dilectione Dei mutuo se excedant.
Si autem quaeras, quae istarum dilectionum magis excedat reliquam, tunc respondendum est quod est loqui de excessu dilectionis ut nunc vel simpliciter, sive secundum statum praesentem vel secundum statum finalem. Si loquamur de excessu dilectionis secundum statum praesentem, sic concedendum est quod magis diligit angelos quam homines. Si vero loquamur secundum statum finalis gratiae, in quo erit reparatio consummata, sic videtur satis rationabiliter posse dici quod magis diligat homines. De pluribus enim habebit homo in paradiso unde gratus et devotus existat Deo quam angelicus ordo : tum propter beneficium incarnationis, tum propter beneficium redemptionis, tum propter beneficium eminentis glorificationis, quae non tantum manifestant erga nos divinae caritatis magnitudinem ; sed etiam eius nimietatem, secundum illud quod dicitur ad Ephesios 2, 4 : Deus, qui est dives in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccato, convivificavit nos Christo.
Et sic patet responsio ad quaestionem propositam. Patet etiam responsio ad obiecta, quia utraeque rationes verum concludunt secundum diversas vias. Illae enini rationes, quae probant quod magis diligat genus humanum, procedunt secundum effectum reparationis, habito respectu ad finalem statum ; et ideo verum concludunt et concedendae sunt. Rationes vero, quae in oppositum adducuntur, alia via procedunt,, sicut patet aspicienti.
Ad Rationes
Nam quod primo obicitur, quod angelus et Deo similior, hoc verum est quantum ad ea quae sunt naturae, sed non oportet quantum ad dona gratiae. Dilectio autem Dei magis pensat dona naturae superaddita quam ea quae sunt naturaliter insita. Et si tu obicias, quod gratia correspondet naturae, ad hoc satis in secundo libro responsum est.
Ad illud vero quod obicitur, quod Deus liberalior est in angelis, quia uno motu eos beatificavit, dicendum quod illud non concludit de diledione simpliciter, sed de dilectione ut nunc, quae statum praesentem respicit. Praeterea, maius fuit Unigenitum suum pro impiis dare quam angelis merentibus aeternam mercedem retribuere ; hoc enim fuit iustitiae, illud vero misericordiae et pietatis abundantissimae.
Ad illud quod obicitur, quod angeli magis diligunt, quia nullum habent retardativum, dicendum quod illa ratio concludit solum secundum statum praesentem, in quo corpus, cum corrumpitur, aggravat spiritum ; secundum statum vero futurum, cum corpus erit spirituale effectum, homo non habebit aliquod impedimentum et habebit praecipuum gratiae adiutorium.