III, D. 32, A. 1, Q. 5
III, D. 32, A. 1, Q. 5
Utrum Deus magis dilexerit genus humanum quam Christum.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Ioannes 3, 16 : "Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret", sed qui dat aliquid pro aliquo, magis diligit illud pro quo dat quam illud quod commutat : si ergo Deus Filium suum dedit pro salute generis humani, videtur quod magis genus humanum quam Christum dilexerit.
Item, Christus homo est bonitatis finitae, genus humanum, cum sit multiplicabile de se in personas innumerabiles, habet quodam modo bonitatem infinitam ; sed quo plus habet de ratione boni plus habet a Deo diligi : ergo videtur quod Deus magis diligat totum humanum genus quam illum hominem solum.
Item, "propter quod unumquodque, et illud magis" ; sed Filius Dei incarnatus fuit propter genus humanum salvandum, et humana illa natura fuit assumpta pro redimenda tota natura humana : ergo magis diligebat Deus ipsam naturam, propter quam carnem assumpsit, quam illam quam assum psit : ergo idem quod prius.
Item, stultus est qui commutat rem maioris valoris pro re minoris valoris. Si ergo Deus in redimendo genus humanum non usus est stultitia, immo potius sapientia, non perdidit, sed lucratus est : ergo maius bonum fuit illud quod redemit quam illud per quod redemit. Et quod magis est bonum, magis diligit : si ergo Deus humanum genus per Christum redemit, videtur quod magis ipsum genus totum quam Christum dilexerit.
Sed contra : Ad Philippenses 2, 9 : "Dedit illi nomen, quod est super omne nomen" ; sed secundum dignitatem communicati nominis attenditur praerogativa amoris : ergo, si Christo etiam secundum humanam naturam nomen super omne nomen communicavit, videtur quod ipsum super omnia dilexerit.
Item, Ioannis 3, 34 : "Datus est ei spiritus non ad mensuram". Si ergo aliis omnibus datur spiritus ad mensuram, et secundum quod Deus excellentius spiritum tribuit, secundum hoc eminentius diligit, videtur ergo quod magis dilexerit Christum quam totum genus humanum.
Item, aut Deus appretiabatur illum hominem tantum quantum genus humanum totum aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, ergo non reputavit sufficiens pretium : ergo per mortem Christi non fuit ei satisfactum. Quodsi hoc est manifeste falsum, quia abundantissime satisfactum fuit Deo per mortem Filii sui, videtur quod maioris pretii fuit Christus quam totum genus humanum.
Conclusio
Deus plus dilexit Christum quam totum genus humanum.
Respondeo : Dicendum quod Christus nominat personam in duabus naturis, quarum una est nobilitatis et dignitatis infinitae, et ipsa persona in se ; et natura unita ratione personae habet quamdam nobilitatem et dignitatem singularem et inaestimabilem. Ergo absque omni calumnia potest concedi et dici quod Deus magis dilexerit et diligat Christum quam totum genus humanum. Et hoc satis expresse colligitur ex verbis Anselmi, ubi ostendit quod vita illius hominis praeponderabat toti mundo, immo etiam mille mundis. Propterea rationes, quae ad hanc partem inducuntur, concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud quod obicitur, quod carius habetur illud quod emitur quam pretium quo emitur, dicendum quod illud est verum quando pretium ab emente omnino alienatur et transfertur in dominium alienum. Sic autem non est in proposito, quia Pater non tradebat Christum sine spe rehabendi ipsum, immo sic tradidit eum ad mortem temporalem, ut sine morae dispendio suscitaret eum ad vitam immortalem. Unde quamvis Christus vitam suam pro nobis posuerit, non tamen illam amisit, quia eadem virtute, qua animam posuit volendo pati, ipsam resumpsit volendo resurgere.
Ad illud quod obicitur, quod genus humanum est bonitatis infinitae, cum sit in infinitum multiplicabile, respondendum est per interemptionem utriusque. Quamvis enim genus humanum sit in infinitum multiplicabile, quantum est de se, per generationis successionem, si tempus et motus in infinitum duraret, tamen, quantumcumque multiplicetur, semper est actu finitum et bonitatis finitae. Humana vero natura in Christo ratione gratiae unionis, per quam datur spiritus non ad mensuram, quodam modo habet immensitatis dignitatem, ob quam totum genus humanum excedit quasi improportionabiliter. Et ideo ad illam rationem respondendum est per interemptionem.
Ad illud quod obicitur : propter quod unumquodque, et illud magis, dicendum quod illud verum est secundum quod propter dicit habitudinem causae finalis principalis, non prout dicit habitudinem rationis inducentis. Humanum vero genus respectu incarnationis et nativitatis Christi non fuit ratio finaliter movens, sed quodam modo inducens. Non enim Christus ad nos finaliter ordinatur, sed nos finaliter ordinamur ad ipsum, quia non caput propter membra, sed membra propter caput. Ratio tamen inducens ad tantum bonum fuit nostrae reparationis remedium, sicut in principio huius tertii libri fuit ostensum. Sed ex hoc non sequitur quod genus humanum sit meIius, quia minus bonum potest inducere ad faciendum maius bonum.
Ad illud quod obicitur ultimo, quod stultus est mercator qui emit rem carius quam valeat, dicendum quod illud non habet veritatem nisi in eo mercatore qui habet indigentiam pretii et potius intendit in mercando se ipsum ditare quam alienam inopiam relevare. Non sic autem est in Deo, qui dives est in misericordia et bonorum nostrorum non indiget, qui non mercatur propter suam utilitatem augendam, sed propter nostram inopiam relevandam ; qui etiam non mercatur ad suae utilitatis promotionem, sed potius ad liberalitatis ostensionem. Et propterea maiori pretio voluit nos redimere quam nos valeremus, ut, eius liberalitatem circa nos cognoscentes, ex totis praecordiis eidem adhaereremus, ut eum diligeremus et pretiositatem etiam nostram ex tanti pretii immensitate melius cognosceremus. Praeterea, Deus non redimebat ab alio, sed a se ipso. Manus enim misericordiae redimebat a manu iustitiae, in qua redemptione non tantum considerabatur pretiositas rei emptae, sed etiam dignitas ipsius iustitiae, cui illatum fuerat damnum et offensa. Et quia offensio divinae iustitiae immensae quamdam habebat immensitatem, ideo, quamvis homo redemptus non esset valoris infiniti, necessarium tamen fuit ipsum redimi pretio multo maioris et immensioris valoris quam sit valor generis humani.