Text List

III, D. 32, A. 1, Q. 6

III, D. 32, A. 1, Q. 6

Utrum Christus magis dilexerit Ioannem quam Petrum.

Sexto et ultimo quaeritur, utrum magis dilexerit Ioannem quam Petrum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, per textum Evangelii, Ioannis 19, 26 : "Hic est discipulus ille quem diligebat Iesus" ; sed hoc non dicltur per discretionem, quia alios non diligeret. Iesus : ergo dicitur per excellentiam, quia ipsum prae ceteris diligebat.

Item, hoc videtur per verbum Ecclesiae, quod trahitur de verbis Bedae ; cantat enim Ecclesia : "Hic est Ioannes, qui privilegio amoris praecipui ceteris altius a Domino meruit honorari".

Item, hoc ipsum videtur per testimonium Glossae super ultimum, 20 Ioannis, ubi dicit Glossa Augustini quod Petrus magis amabat, sed Ioannes magis amabatur.

Item, hoc videtur per signum familiaritatis divinae. Si enim Christus Ioanni se familiariorem exhibebat et maiora signa dilectionis ostendebat, cum nihil per fictionem faceret, videtur quod ipsum Ioannem non solum magis quam Petrum, sed etiam prae ceteris diligebat.

Sed contra : Ioannis ultimo, 15 : Dixit Dominus Petro : "Simon Ioannis, diligis me plus his" ? Sed constat quodnon sic quaereret Dominus nisi sciret quod eum Petrus plus amaret : unde et Glossa dicit quod tacite hoc innuit Iesus, dum, interrogans de amore, dicit hic quod non alibi ; sed Deus magis diligit eos qui magis se diligunt : ergo etc.

Item, Deus dicitur diligere quantum ad effectum, et magis diligere quantum ad excellentiorem effectum. Si ergo caritas est excellentissimus effectus divinae bonitatis, si ergo maiorem caritatem dederat Petro, quia Petrus magis ipsum amabat, sicut aperte innuit Glossa, ergo videtur quod magis dilexit Petrum quam Ioannem.

Item, Christus specialissime dilexit Ecclesiam et eam commisit Petro gubernandam. Ergo videtur quod non solum quantum ad effectum, sed etiam quantum ad signum magis dilexerit Petrum.

Iuxta hoc quaeritur : quis erat melior, utrum Petrus an Ioannes ? Si enim Petrus magis diligebat, et qui magis diligit melior est, ergo melior erat Petrus quam Ioannes. Rursus, si Christus magis diligebat Ioannem quam Petrum, et qui magis diligitur, ille est melior, ergo melior erat Ioannes quam Petrus ; quae duo simul stare non possunt.

Conclusio

Istae dilectiones Christi erga Petrum et Ioannem secundum diversas considerationes se mutuo excedebant.

Respondeo : Ad huius intelligentiam est notandum quod hic est triplex modus respondendi, quorum unus facit ad explicationem alterius. Primus est secundum Augustinum, alter secundum Bernardum et tertius secundum communem modum dicendi.

Augustinus enim ad istam quaestionem, Super Ioannem, dicit respondens quod est dilectio in signo exteriori et dilectio in effectu interiori. Si loquamur de dilectione in signo exteriori, magis diligebat Christus Ioannem, quia maiorem familiaritatem ei exhibebat, sicut patet, quia super pectus eius recubuit in coena. Si vero loquamur de dilectione quantum ad effectum interiorem, qui est effectus gratiae, sic magis diligebat Petrum, quia maius munus gratiae sibi dederat. Et si tu obicias, quod Deus illi debebat maiora signa dilectionis ostendere quem magis diligebat secundum veritatem, respondet Augustinus quod per Ioannem et Petrum significatur duplex vita : per Petrum activa quae transit, per Ioannem contemplativa quae manet. Unde Petro dictum est : Sequere me ; de Ioanne vero : Sic eum volo manere. Et quoniam activa laboriosior est et fructuosior, contemplativa vero purior et iucundior, ideo ad significandam differentiam huius duplicis vitae familiarius se exhibebat Dominus Ioanni quam Petro. In cuius rei signum commisit Dominus Ioanni Matrem custodiendam, Petro vero pastoralem curam. Et ex hoc dicit Augustinus quod Petrus erat melior, sed Ioannes felicior. Et secundum istum modum dicendi satis patet responsio ad obiecta, quia procedunt secundum diversas vias.

Alius modus respondendi secundum Bernardum est quod Petrus dilexit ferventius et diligebatur fortius, Ioannes vero dilexit dulcius et diligebatur familiarius. Et sic secundum diversas vias de utroque potest concedi quod magis diligebat et etiam quod magis diligebatur, secundum quod rationes ad utramque partem inductae ostendunt.

Tertius est modus dicendi quod Petrus magis dilexit Deum in proximo, Ioannes magis dilexit Deum in se. Unde Petrus accepit curam regiminis, sed Ioannes gratiam contemplationis ; unde Petrus efficaciorem habuit gratiam ad laborem actionis ; Ioannes vero efficaciorem ad quietem contemplationis.

Omnes autem hi modi dicendi sunt satis congrui et unus magis explicat alterum. Ideo enim Ioannes dilexit dulcius et Petrus ferventius, quia Ioannes accepit specialiter gratiam ad amandum Deum in se per contemplationis saporem ; Petrus vero praecipue ad diligendum Deum in proximo per actionis laborem. Et hinc est quod Petrus diligebatur a Christo fortius quantum ad effectum gratiae interioris ; Ioannes vero familiarius quantum ad signa exterioris conversationis. Haec autem signa familiaritatis Dominus exhibebat Ioanni non solum propter significationem, sed etiam propter qualitatem personae. Diligebat enim Dominos Ioannem, sicut dicit Chrysostomus, magis familiariter propter ingenitam mansuetudinem et propter virginalem puritatem et etiam propter iuventutem, quae etiam, ceteris paribus, facit hominem diligi magis tenere.

His visis, patet responsio ad quaestionem et ad obiecta, quoniam isti duo in dilectione Dei secundum diversas considerationes se mutuo excedebant. Hinc est quod secundum quod aliqui diversimode afficiuntur, praeponunt Ioannen Petro, quidam vero sentiunt e converso. Sed quis eorum apud Deum finaliter fuerit carior, hoc melius sciemus in gloria et melius est exspectare quam hic temere definire. Hoc tantum dixisse sufficiat, quia ille altior est in caelis qui finaliter maiorem caritatem habuit in terris ; et hoc dico quantum ad magnitudinem praemii substantialis. Nam quantum ad decorem aureolae, quae respondet continentiae virginali, non est inconveniens Ioannem Petro praeponi.

PrevBack to TopNext