Text List

III, D. 33, A. 1, Q. 3

III, D. 33, A. 1, Q. 3

Utrum virtutes cardinales sint in parte animae rationali an in ea parte quae solum obtemperat rationi.

Rationes Principales

Et quod sint in parte animae rationali, videtur. Primo, per auctoritatem Augustini, in Soliloquiis : "Virtus est ratio recta perducens in finem" ; sed constat quod hic est praedicatio causalis sive materialis : ergo videtur quod subiectum virtutis sit ipsa ratio sive potentia rationalis.

Tertio quaeritur de virtutibus cardinalibus quantum ad subiectum, et est quaestio, utrum sint in parte animae rationali, an in ea parte quae solum obtemperat rationi.

Item, virtus est principium merendi et operis meritorii et laudabilis. Ergo circa illam potentiam habet esse circa cuius actum consistit laus et meritum ; sed talis est potentia rationalis, scilicet liberum arbitrium : ergo videtur idem quod prius.

Item, in eo subiecto est virtus in quo anima habet imaginem Dei, cum virtutes ceterae habeant ortum a gratia, cuius anima est capax per hoc quod est imago ; sed non est imago nisi per potentiam rationalem : ergo etc.

Item, omnis virtus consistit circa electionem boni et fugam mali ; sed habitus electivus est solius potentiae rationalis proprie dictae : ergo videtur quod omnis virtus proprie sit in rationali parte ipsius animae.

Item, virtus est in genere honesti, secundm quod vult Tullius ; sed bonum, quod est honestum, et eius oppositum est obiectum solius rationalis virtutis, quia potentiae sensitivae solummodo feruntur ad ea bona quae sunt de genere commodi : ergo videtur quod virtus sit solum in parte animae rationali.

Sed contra : Fortitudo est in irascibili et temperantia in concupiscibili ; sed istae non sunt rationales nisi quia obtemperantes rationi, secundum quod dicit Philosophus, in fine Novae Ethicae : ergo videtur quod cardinales virtutes non habeant esse in parte rationali, sed potius in parte sensibili.

Item, in ea parte est habitus virtutis expediens et rectificans circa quam habet esse pronitas et obliquitas ; sed haec duo sunt maxime circa motivam sensibilem, quae quidem sunt irascibilis et concupiscibilis : ergo videtur quod in illis habeat collocari virtus cardinalis.

Item, in ea parte est habitus virtutis tamquani in subiecto proprio quae im mediatius et proximius elicit actum ipsius virtutis ; sed temperantiae et fortitudinis actus eliciuntur immediate a concupiscibili et irascibili, quae sunt obedientes rationi : ergo videtur quod in eis virtutes cardinales habeant poni.

Item, virtutes cardinales distinguuntur a theologicis sicut consuetudinales ab intellectualibus ; sed intellectuales, ut sapientia et intelligentia et phronesis, ponuntur in ratione proprie dicta, consuetudinales vero in ea parte quae obtemperat rationi : ergo videtur similiter quod theologicae debent reponi in parte rationali et cardinales in parte sensibili secundum quod rationi obedit.

Item, in ea parte maxime habet reponi habitus virtutis quae magis indiget rectificari ; sed pars, quae magis indiget rectificari, est pars sensitiva, quoniam, secundum quod dicit Philosophus, intellectus semper est rectus, phantasia recta et non recta : cum ergo phantasia nominet potentiam sensitivam, videtur quod circa ipsam habeant esse virtutes cardinales.

Conclusio

Secundum theologos virtutes cardinales omnes ponendae sunt in parte animae rationali, quatenus ralionale dicitur quod participat ralionem.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum rationale dicatur dupliciter, secundum quod vult Philosophus, videlicet quod rationem participat et quod rationi obedit, si large accipiatur pars raticmalis, sic non est dubiitm quin omnes virtutes in parte rationali sint, sive theologicae sive cardinales sive intellectuales sive consuetudinales. Si vero rationale dicatur proprie, secundum quod participat rationem, sic voluerunt aliqui dicere quod quaedam virtutes cardinales sunt in parte rationali ; utpote prudentia et iustitia ; quaedam vero non, sed in potentia inferiori, quae est rationalis largo modo dicta, quia obtemperat rationi, ut fortitudo et temperantia, quae sunt in irascibili et concupiscibili.

Licet autem hic modus dicendi aliquo modo probabilis videatur secundum morales philosophos, tamen secundum theologum non videtur rationabiliter dici quasdam virtutes cardinales reponi in parte superiori et quasdam in inferiori, cum omnes virtutes cardinales aequales sint quantum ad meriti dignitatem ; omnes etiam sunt principium merendi. Et propterea, cum meritum consistai radicaliter circa liberum arbitrium, in solis illis potentiis habent esse virtutes, sive cardinales sive theologicae, in quibus reperitur libertas arbitrii. Propter quod, cum libertas arbitrii non sit nisi in parte animae rationali, secundum quod rationale dicitur quod participat rationem, necesse est ceteras virtutes cardinales in parte illa reponi. Et hoc necessario exigit earum dignitas, cum ipsae habeant ortum a gratia et sint perfectiones animae multo nobiliores quam ipsa scientia, quae ponitur tamquam in subiecto in parte animae rationali et intellectiva. Et propterea concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.

Ad evidentiam vero obiectorum quae in contrarium opponuntur notandus est alius modus distinguendi rationale secundum. theologum. Uno enim modo distinguitur rationale contra partem sensitivam ; alio modo. distinguitur contra potentiam affectivam. Secundum quod distinguitur contra potentiam sensitivam, sic sunt in parte ista rationali omnes virtute. Secundum vero quod distinguitur contra potentiam affectivam, sic non sunt in ea omnes virtutes, sed illae solum quae diligunt in discernendo, sicut fides et prudentia ; aliae vero reponuntur in potentia affectiva, quae quidem pars est liberi arbitrii et elicitur voluntas, secundum quod est coniuncta rationi ; dicitur etiam concupiscibilis et irascibilis, secundum quod diversimode habet affici et moveri. Nihil enim aliud est voluntas quam affectus sive appetitus ratiocinatus. Omnis autem affectus sive appetitus vel est vis irascibilis vel concupiscibilis, quae duae vires, secundum quod sunt liberi arbitrii partes, rationales sunt ; et in ipsis possunt esse virtutes theologicae et cardinales : theologicae, in quantum immediate elevantur in Deum, ipsum diligendo et ipsi innitendo ; cardinales vero, in quantum versantur circa bonum creatum. Et per hoc pro magna parte patet responsio ad obiecta.

Ad Rationes

Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod fortitudo et temperantia sunt in irascibili et concupiscibili, et istae solum sunt rationales, quia obtemperant rationi, dicendum quod absque dubio istae duae virtutes cardinales quantum ad habitus substratos in illis duabus viribus reponuntur, licet quantum ad rationem primariam merendi et ordinandi omnis virttis in libero arbitrio ponenda sit. Et ista duo sunt compossibilia, pro eo quod liberum arbitrium non est potentia distincta a rationali, concupiscibili et irascibili secundum rem. Et propterea illa assumptio est falsa, quod concupiscibilis et irascibilis solummodo sunt rationales, quia obtemperant rationi. In nobis enim est duplex irascibilis et concupiscibilis, videlicet rationalis et sensibilis : rationalis, secundum quam immediate nati sumus in Deum ferri ei in qua communicamus cum angelis et in qua secundum diversas comparationes habet reponi theologica virtus et cardinalis. Alia vero est irascibilis et concupiscibilis sensibilis, quae solummodo dicitur rationalis, quia obtemperat rationi. Et in his non consistit libertas arbitrii nec in his sicut in subiecto ponitur virtus cardinalis, licet per frequentem assuefactionem aliquo modo illae potentiae non incongrue dicantur habilitari ; illa tamen habilitatio non est de virtutis essentia, sed potius sibi annexa.

Ad illud quod obicitur, quod pronitas et obliquitas habent esse circa partem sensibilem, quia nata est rationi subiacere, dicendum quod obliquitas habet esse circa aliquam potentiam dupliciter : aut quia in ea inchoatur aut quia consummatur. Primo modo est obliquitas in parte sensibili, scilicet quantum ad inchoationem, et hoc propter fomitis inclinationem. Secundo vero modo est in parte rationali propter consensum et deliberatam electionem, et in hac principaliter residet obliquitas vitii et per oppositum rectitudo virtutis, et ideo non in parte sensibili, sed magis in rationali.

Ad illud quod obicitur, quod actus virtutis fortitudinis et temperantiae immediate eliciuntur a concupiscibili et irascibili, dicendum quod illud verum est, loquendo de concupiscibili et irascibili humana ; sed, si loquamur de coneupiscibili et irascibili, brutali et sensibili, sic per illas potentias non immediate elicitur actus istarum virtutum, immo quasi consequenter, quia, rectificata concupiscibili et irascibili rationali per habitum virtutis, per consequens rectificatur ipsa concupiscibitis et irascibilis brutalis, quae illis habent subici et famulari. Unde sicut, rectificata voluntate in dispensando, per consequens rectificatur manus ad tribuendum beneficium, tamen largitas non est in manu sicut in subiecto, sed in ipsa voluntate, sic intelligendum est in proposito.

Ad illud quod obicitur, quod consuetudinales virtutes reponuntur in ea parte quae obtemperat rationi, dicendum quod hoc non est quia habitus consuetudinalis virtutis, secundum quod virtus est, habeat esse in illa parte sensibili quae rationali obtemperat, sed quia ex quadam consuetudine bene faciendi in parte illa relinquitur quaedam habilitas. Et ideo potest dupliciter ad rationem illam responderi. Primum quidem, quia non est simile de virtute cardinali et consuetudinali, secundum quod consuetudinalis est, quia cardinalis virtus nominat habitum dirigentem in operibus electivae, consuetudinalis vero praeter hoc nominat habitum acquisitum ex frequenti bene agere. Aliter etiam responderi potest per interemptionem minoris, quia consuetudinalis virtus, etsi aliquo modo sit in parte sensibili quasi in exsequente et subiacente, in rationali vero est principaliter tamquam in imperante actum virtutis et potentiae sensibili praesidente.

Ad illud quod obicitur, quod potentia sensibilis magis indiget rectificari quam intellectualis, dicendum quod falsum est, quia rectitudo et obliquatio, quae homini imputatur, haec est quae habet ortum a parte rationis. Et quod obicit, quod intellectus semper est rectus, dicendum quod hoc intelligitur de intellectu secundum quod respicit leges aeternas et ab ipsis recipit et in eis speculatur, non autem qualitercumque ex se movetur, immo frequenter est obliquus et erroneus. Vel potest dici quod hoc intelligitur de intellectu secundum quod est acceptio principiorum notissimorum in qualibet scientia, utpote dignitatum, circa quae non contingit errare, non autem prout habet applicari ad opera specialia ; et ideo ad ipsarum directionem virtutes sunt sibi necessariae. Et propter hoc ratio illa non concludit, quia procedebat ex falsa assumptione.

PrevBack to TopNext