Text List

III, D. 33, A. 1, Q. 4

III, D. 33, A. 1, Q. 4

Utrum virtutes cardinales debeant esse tantum quatuor an plures.

Quarto quaeritur de virtutibus cardinalibus quantum ad numerum, et est quaestio, utrum tantum debeant esse quatuor an plures vel pauciores.

Rationes Principales

Et quod tantum sint quatuor, videtur. Per illud quod dicitur Sapientiae 8, 7, quod sapientia "docet sobrietatem prudentiam, iustitiam et fortitudinem". Si ergo nomimit virtutes cardinales sufficienter, videtur quod sint quatuor, et non plures nec pauciores.

Item, hoc ipstim probatur per Glossam, Genesis 2, 10, ubi dicitur quod "fluvius, qui egrediebatur de paradiso, dividebatur in quatuor capita" ; ibi dicit Glossa quod per illa quatuor capita intelliguntur quatuor virtutes cardinales.

Item, hoc ipsum ostenditur per Augustinum, qui, in libro De moribus Ecclesiae, dicit affectum virtutis esse quadripartitum ; sed constat quod hoc non potest intelligi nisi de cardinalibus : ergo etc.

Item, hoc ipsum ostenditur per Philosophum et per alios tractatores qui de hac materia loquuniur, qui omnes virtutes consuetudinales et politicas reducunt ad numerum quaternarium.

Sed contra : Virtutes theologicae sunt tres propter trinitatem obiectorum et potentiarum ; sed in eisdem potentiis sunt virtutes cardinales et theologicae, licet secundum aliam et aliam comparationem : ergo videtur quod sint tantum tres.

Item, virtus quae ordinat ad alterum est tantum una, videlicet iustitia ad proximum. Ergo videtur quod una sit tantum virtus per quam homo ordinatur ad se ipsum ; aut si tres sunt virtutes per quas ordinatur in se, videtur quod tres sint per quas ordinetur homo ad proximum, ita quod non tantum sint quatuor, sed etiam se extendant usque ad numerum senarium.

Item, super illud Matthaei 15, 38 : "Erant qui manducaverunt quasi quatuor millia hominum", Glossa : "Per prudentiam est cognitio rerum appetendarum et vitandarum ; secunda est refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectant ; tertia est firmitas contra molestias saeculi ; quarta vero, quae per. omnes diffunditur, est dilectio Dei et proximi". Si ergo dilectio Dei et proximi ponitur una inter cardinales virtutes, videtur quod sint plures quam quatuor.

Item, humilitas, patienti et obedientia sunt magnae virtutes nec tamen sunt aliqua praedictarum nec videntur theologicae. Ergo videtur quod cardinalis virtus non sufficienter dividatur per quatuor membra. Est ergo quaestio de praedictarum virtutum cardinalium numero et sufficientia.

Conclusio

Numerus et sufficientia virtutum cardinalium consistit in quaternario.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio numerus et sufficientia virtutum cardinalium consistit in quaternario. Huius autem numeri ratio et sufficientia assignatur multis modis, qui, etsi per omnia non sint rationabiles, tamen conficiunt unum modum dicendi rationabilem et sufficientem. Possunt autem hi modi dicendi ad quatuor reduci secundum quadruplicem comparatioriem ipsius cardinalis virtutis, videlicet ad proprium subiectum, ad actum intrinsecum, ad suum oppositum et ad proprium obiectum.

Primus igitur modus sumendi est penes diversitatem subiectorum. Subiecta enim proxima et immediata ipsarum virtutum sunt potentiae animae sive vires, quae sunt tres, videlicet rationalis, concupiscibilis et irascibilis, ita quod fortitudo est in irascibili, temperantia est in concupiscibili, sed iustitia et prudentia sunt in rationali, secundum quod dupliciter habet ad alias vires comparari : vel in ratione consiliantis, et sic est prudentia ; vel in ratione sententiantis, et sic est iustitia ; sive secundum quod habet considerari in se, et sic perficitur habitu prudentiae ; vel secundum quod habet alias regere et ordinare, et sic perficitur habitu iustitiae.

Secundus autem modus sumendi sufficientiam virtutum attenditur se : cundum diversitatem actuum intrinsecorum. Tres enim sunt actus qui necessario concurrunt ad virtutem, videlicet scire, velle et impermutabiliter operari. Scire autem quid sit agendum est ipsius prudentiae ; velle vero bonum est ipsius iustitiae ; impermutabiliter vero operari est temperantiae et fortitudinis, sed temperantiae in prosperis, fortitudinis in adversis.

Tertius vero modus sumendi attenditur penes comparationem ad opposita, quae sunt quatuor nobis per peccatum inflicta, videlicet ignorantia, concupiscentia, infirmitas et malitla. Et contra ignorantiam est virtus prudentiae, contra concupiscentiam est virtus temperantiae, contra infirmitatem est virtus fortitudinis, et contra malitiam est virtus iustitiae. Et hic modus dicendi videtur satis rationabilis esse ; verumtamen a posteriori sumptus est, quia non virtutes per vitia, sed vitia per virtutum merita distinguuntur.

Quartus autem modus sumendi est ex parte ipsorum obiectorum, et iste modus sumendi videtur esse rationabilior, quia habitus per actus, et actus per obiecta diversificari habent. Et hic modus sumendi habet quadruplicari. Uno modo sic : nam virtutes aut sunt circa passiones aut circa actiones. Si circa passiones, aut illatas, et sic est fortitudo ; aut innatas, et sic est temperantia. Si circa actiones, aut circa actiones intrinsecas, quae quidem consistunt in eligendo, et sic est prudentia ; aut circa extrinsecas, quae quidem consistunt in exsequendo, et sic est iustitia, ad quam spectat unicuique tribuere iura sua. Alio modo potest sumi sic a parte obiecti, quia virtus aut negotiatur circa malum aut circa bonum. Si circa malum, aut est innatum, et sic est temperantia ; aut illatum, et sic est fortitudo. Si circa bonum, aut ratione utilis et expedientis, et sic est prudentia ; aut ratione honesti et laudabilis, et sic est iustitia. Alio vero modo sumitur sic : quia virtus cardinalis aut ordinat ad proximum aut ordinat ad se ipsum. Si ad se ipsum, aut in eligendis, et sic est prudentia ; aut in respuendis, et sic est temperantia. Si vero ordinat ad proximum, aut hoc est in reddendis, et sic est iustitia ; aut in sustinendis, et sic est fortitudo.

Omnes tamen hi modi dicendi aliquam videntur habere calumniam nec usquequaque attingere ad rationem propriam. Et ideo adhuc restat alius modus dicendi, qui respectu praedictorum est septimus et omnibus praedictis videtur esse magis idoneus. Cum enim virtus cardinalis dicatur quia ordinat hominem circa ea quae sunt ad finem sive circa quid creatum, cum homo habeat comparari ad se ipsum et ad alterum, virtus cardinalis aut est regulativa actuum hominis respectu sui aut respectu proximi. Si respectu sui, hoc potest ese tripliciter secundum actum principalem triplicis virtutis, videlicet rationalis, circa quam est prudentia ; concupiscibilis, circa quam est temperantia ; et irascibilis, circa quam fortitudo consistit. Si vero ordinet ad alterum, sic est una virtus, quae quidem dicitur iustitia, quia una est ratio secundum quam ad alterum ordinat, videlicet ratio debiti. Et quia haec ratio potest aftendi secundum actum cuiuslibet potentiae, hinc est quod iustitia cardinalis circuire dicitur omnes vires et tamen una est propter unam rationem ordinandi ad alterum. Et sic patet numerus et sufficientia praedictarum quatuor virtutum.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod virtutes theologicae sunt tres secundum trinitatem potentiarum etc., dicendum quod non est simile, quia virtutum theologicarum est ordinare hominem ad Deum, qui solus est finis omnium bonorum ; cardinalium vero est hominem ordinare ad se et ad proximum : et ideo necesse est plures virtutes reperiri ex parte ista quam ex illa, propter unam comparationis differentiam superadditam, ratione cuius attenditur iustitia.

Ad illud quod obicitur, quod iustitia, quae ordinat ad alterum, est tantum una : ergo similiter et aliae virtutes cardinales, quae ordinant hominem ad se ipsum, dicedum quod non est simile. Et ratio huius est, quia virtutes, quae respiciunt hominem in se, attenduntur penes actus virium principales, qui quoniam diversi sunt, necesse est illas esse diversas ; sed virtus, quae ordinat ad alterum, non sumit rationem distinctionis ab actibus principalibus ipsarum virium, pro eo quod per eosdem actus, secundum quos, ordinatur homo in se, ordinatur etiam ad proximum : et ideo distinctionem sumit ex ratione comparandi ad alterum. Et quia ratio illa, ut dictum est, unica est, ideo virtus iustitiae, quae est ad alterum ordinativa, habet unitatem ; nec ex hoc oportet de aliis similiter concludere, quia non est simile bine et inde.

Ad illud quod obicitur, quod praeter has virtutes cardinales Glossa ponit dilectionem Dei et proximi, dicendum quod ipsa dilectio proximi non ponitur ibi quia sit virtus cardinalis, sed quia ipsa est quae maxime adiuvat iustitiam virtutem, ut affectum nostrum possit respectu proximi recte regulare. Nisi enim quis proximum suum diligat, non est facile ut ius debitum sibi reddat.

Ad illud quod obicitur de aliis virtutibus, utpote de humilitate, patientia et obedientia, dicendum quod omnes illae virtutes pro magna parte reduci habent ad istas sicut ad radicalia principia, in quibus residens est ratio movendi et dirigendi primaria ; propter quod etiam cardinales, a cardine nuncupantur. Unde patientia ad fortitudinem reducitur et aliae plures, quae sunt ipsius species materiales, secundum quod innuunt tractatores morales. Humilitas vero et obedientia reduci habent ad ipsam iustitiam. Et si tu obicias, quod humilitas non semper ordinat ad alterum ; et similiter patientia, responderi potest quod idem homo sortitur rationem duplicis personae, sicut patet : homo cum accusat se ipsum, idem est accusator et reus ; et cum iudicat se ipsum, idem est iudex et condemnatus. Sic intelligendum est in humilitate et patientia et aliis etiam speialibus virtutibus, quae reduci habent ad ipsam iustitiam, secundum quod est virtus cardinalis et specialis. Dicitur tamen omnes vires circuire, quia aliqui habitus, qui ad ipsam reducuntur, spectant ad partem rationalem, sicut veritas ; aliqui ad concupiscibilem, sicut largitas ; aliqui ad irascibilem, sicut ira per zelum et poenitentia, secundum quod in quarto libro, distinctione decima quarta dicitur. Et per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext