Utrum virtutes cardinales sint a Dei dono vel ab assuetudine.
Quinto quaeritur de virtutibus cardinalibus quantum ad originem, et est quaestio, utrum huiusmodi virtutes sint a Dei dono vel ab assuetudine.
Rationes Principales
Et quod sint ab assuetudine, videtur. Eadem est virtus cardinalis et consuetudinalis secundum rem et essentiam ; sed virtus consuetudinalis completum esse habet ab assuefactione, secunduni quod dicit Philosophus, in principio Veteris Ethicae : "Innatis nobis a natura, perfectis vero ab assuefactione": ergo etc.
Item, secundum quod vult Philosophus et ostendit, "ex eisdem ipsis unaquaeque res generatur per quae in esse salvatur et promovetur". Sed per bonorum operum multiplicationem cardinales virtutes habent in nobis conservari et ad melius promoveri : ergo per bona opera habent in nobis generari.
Item, hoc ipsum videtur experimento. Videmus enim quod malus homo, dum in bono exercetur et assuescit, semper plus et plus ad bonum habet disponi et habilitari et facilior reddi ; sed hoc non esset nisi per assuefactionem in bono acquireretur habitus, qui ad bonum habilitaret : cum igitur tales sint virtutes cardinales, videtur quod originem trahant ex frequenti bene agere.
Item, multi habent et habuerunt huiusmodi virtutes cardinales et consuetudinales qui nunquam crediderunt in Christum nec sunt membra eius. Si ergo vera gratia per Christum habet derivari in eius membra, videtur ergo quod cardinales virtutes acquiri possint per humanam industriam.
Item, sicut intellectus perficitur et dirigitur et rectificatur per habitum scientiae, sic et affectus per habitum virtutis ; sed quamvis intellectus noster propria virtute non possit venire in cognitionem aeternorum, tamen per ea quae naturaliter habet potest venire in cognitionem istorum inferiorum : ergo pari ratione, quamvis affectus non possit habere virtutes quae elevent ipsum ad superna, videtur tamen quod possit habere virtutes dirigentes ipsum et rectificantes circa ista inferiora. Sed cardinales virtutes sunt huiusmodi : ergo etc. Si tu dicas quod non est simile, quia perfectio affectus multo nobilior est quam perfectio intellectus, obicitur contra hoc quod talis perfectio non videtur esse excellentior quam perfectio cognitionis. Videmus enim quasdam creaturas irrationales huiusmodi virtutes quasi naturaliter possidere. Quoddam enim animal est quod viget in liberalitate ; quoddam, quod in prudentia ; quoddam , quod in mansuetudine ; quoddam, quod in virtutis strenuitate ; quoddam, quod in castitate, sicut per exempta patet. Ergo, si natura hominis dignior est quam natura bestiarum, multo fortius videtur quod homo istas virtutes cardinales aut habeat simpliciter sibi innatas aut .per illud quod est innatum cum rationis industria possit acquirere.
Sed contra : Iacobi 1, 11 : "Omne datum optimum et omme donum perfectum desursum est" ; sed dona virtutum sunt dona optima, secundum quod innuit ipsa Glossa : ergo non videtur quod huiusmodi virtutes sint a nostra assuefactione, sed potius ex divino munere.
Item, Sapientiae 8, 21 : "Scio quod aliter non possum esse continens, nisi Deus det". Ergo continentia non potest obtirteri nisi per divinum munus ; pari ratione nec alia cardinalis virtus : redit ergo idem quod prius.
Item, hoc ipsum videtur ratione : "agens nobilius est patiente, et prillcipium effectu" ; sed virtus interior animi nobilior est quam operatio exterior : ergo ex frequenti bona operatione non videtur quod contingat acquirere aliquam virtutem cardinalem.
Item, si virtus acquiritur per operationes, aut per unicam operationem aut per plures ; constat quod per unicam non : ergo per plures. Sed contra : quando una illarum operationum incipit esse, alia desinit : ergo, si nunquam operationes sunt simul, si una non potest facere, ergo nec plures, cum, novis operationibus supervenientibus, aliae transeant in praeteritum.
Item, si virtus cardinalis generari habet ex operibus, aut ergo ex operibus virtuosis aut non virtuosis. Ex operibus virtuosis non, quia opera virtuosa sive stuqiosa a virtute habent originem : ergo non sunt virtutis principium. Si ex operibus non virtuosis, sed contra : quales sunt actus, tales sunt habitus : ergo, si opera illa non sunt virtuosa, non generabunt habitum virtuosum : ergo videtur quod nulla virtus possit ex operibus generari.
Conclusio
Virtutes cardinales, prout sunt politicae, tum a natura tum ab assuefactione ortum habent; sed prout sunt infusae et gratia informatae, sunt a divino munere.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod virtutes cardinales uno modo dicuntur virtutes, quia habilitant ad opera moralia ; alio modo dicuntur virtutes non solum quia habilitant ad huiusmodi opera, sed etiam quia elevant ad opera meritoria. Secundum autem quod virtutes cardinales dicuntur virtutes, quia potentiam elevant, sic non habent ortum ab assuefactione, sed a divino munere ; non a natura, sed a gratia. Quia enim elevant potentiam supra se, sunt supra naturam et actum ipsius potentiae qui inest ei per se ; et ideo necesse est quod ab aliquo superiori et potentia et actu ipsius potentiae trahant originem. Et hoc modo cardinales virtutes sunt virtutes gratuitae.
Alio modo est loqui de cardinalibus virtutibus secundum quod habilitant ad opera moralia, et sic huiusmodi virtutes cardinales sunt virtutes politicae et radicaliter sunt a natura, sed completive sunt vel ab operum frequentia et perseverantia vel a gratiae influentia et praesidentia vel ex utraque causa. A natura, inquam, sunt radicaliter, quia plantatam habemus in nostra natura rectitudinem, per quam apti sumus, licet imperfecte, ad opera virtutis et honestatis ; sed dum assuescimus, paulatim efficitur nobis facile quod prius erat difficile, secundum quod dicit Bernardus, Ad Eugenium, quod nihil est adeo difficile quod consuetudo non reddat facile. Nec solum ex assuefactione ducitur illa habilitas semiplena ad complementum, sed etiam per gratiae adiutorium. Nam, cum ipsa gratia sit animae rectificativa, rectitudo superveniens naturae rectitudinem qualeincumque prius existentem amplificat et amplificando confirmat. Ex utraque etiam causa virtus politica potest suscipere complementum, videlicet quando concurrit divinae gratiae adiutorium et bonae consuetudinis exercitium, per quae duo virtus cardinalis radicata in natura ducitur ad coniplemeritum perfectum. Et sic virtus cardinalis, in quantum est politica, ortum habens a natura, ducitur ad quoddam complementum ex assuefactione subsequente, ad maius complementum dicitur ex gratia superveniente, sed ad perfectum complementum ducitur ex utraque causa concurrente, videlicet gratia et assuefactione.
Et potest huiusmodi exemplum inveniri satis manifestum. Videmus enim quod aliquis equus ex sua naturali compositione aptitudinem habet ad bene portandum et ambulandum ; sed illa aptitudo ad complementum potest reduci per ipsius equi assuefactionem vel per ipsius sessoris industriam, qui scit freno equum circumducere, vel per utramque. Sic et in proposito intelligendum est, quia, secundum Augustinum, liberum arbitrium assimilatur equo et gratia assimilatur sessori et bona operatio rectae ambulationi.
Sic igitur patet quod loquendo de virtute cardinali secundum quod est politica et secundum quod est intentionis philosophicae determinare de ipsa, concedi potest quod a natura et assuefactione trahit originem, secundum quod ipse Philosophus dicit et rationes ostendunt ad primam partem inductae. Si autem loquamur de virtutibus cardinalibus secundum quod sunt gratuitae et secundum quod de eis intendit theologus, sic sunt a divino munere. Sed contra hoc non sunt rationes quae ad primam partem inducuntur, quia solilm procedunt de virtute secundum quod dicit quemdam habitum facilitantem potentiam animae. Et ideo rationes illae sunt concedendae.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod omne datum optimum et omne donum perfectum etc., et virtutes sunt dona optima, responderi potest dupliciter. Primo, quia Glossa intelligit de virtutibus, non quibuscumque et per omnem modum, sed in quantum sunt gratuitae et meritoriae, per qtiem modum dictum est cardinales virtutes esse a solo munere gratiae. Aliter etiam potest dici quod per illam auctoritatem non probatur quod tales virtutes non sint a nobis, quia tam naturalia quam gratuita dicuntur esse a Deo, sicut Glossa exponit ibi. Et propterea ex hoc haberi non potest quod non snt ab operatione nostra. Opus enim nostrum non excludit opus et munus divinum, immo praesupponit et necessario exigit, secundum quod in secundo libro fuit ostensum, ubi quaesitum fuit utrum omnis actio sit a Deo.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Sapientiae, iam patet responsio, quia vel intelligitur de continentia secundum quod est Deo accepta et meritoria vel intelligitur de actione Dei, qua Deus dicitur dare aliquid cooperando et adiuvando, non de illa speciali, quia dicitur dare ipsum habitum infundendo. Philosophi enim continentes fuerunt, et hoc Deo dante, non per ipsius continentiae infusionem, sed per liberalem et benevolam cooperationem.
Ad illud quod obicitur, quod agens nobilius est patiente et principium effectu, dicendum quod illud habet veritatem quando agens et movens substantialiter differt a patiente ; sed quando sic est quod idem movet ipsum, non oportet quod veritatem habeat nisi secundum quid, ut idem ipsum sit magis nobile et minus secundum diversas comparationes. Unde liberum arbitrium, se ipsum assuefaciens ad bonum per actum suum, magis nobile est in quantum se movet et assuefacit, et minus nobile in quantum assuescit. Et hoc modo respondendum est in omnibus habitibus acquisitis. Et si ulterius insistat quod actus exterior non est nobilior habitu interius generato, dicendum quod virtus politica non perducitur ad complementum per sponit ad habitum virtutis. Et hoc actum exteriorem, sed per actum exteriorem ; sicut patet, cum aliquis largitur eleemosynam, est ibi operatio manus exterius exsequentis, et ista non est principium virtutis, sed signum : et est operatio voluntatis interioris moventis et dirigentis, qua vult largiri alii, et ex ista operatione frequentata cum perseverantia ad complementum habet duci virtus consuetudinalis sive politica.
Ad illud quod quaeritur, utrum una operatio an plures perducant ad virtutis completionem, dicendum quod plures, quia non ex una operatione generatur habitus, sed ex multis. Et si obiciat, quod, una superveniente, reliqua transit et nunquam erunt simul plures, dicendum quod, etsi prima operatio transeat quantum ad actum, manet tamen quantum ad effectum, qui quidem effectus per se ipsum non est tantus ut mereatur dici dispositio vel habitus ; sed, prout ab actibus sequentibus adiuvatur et promovetur crescit in dispositionem et de dispositione crescit in habitum ; sicut videmus quod una gutta non sufficit ad cavandum, frequens tamen stillatio guttae facit foveam, secundum illud poeticum :
Ad illud quod obicitur, quod virtus cardinalis non potest generari ex operibus virtuosis, dicendum quod generari habet ex operibus virtuosis. Sed opus virtuosum tum studiosum, ut proprius loquamur, quoddam est virtuosum plene, quodam semiplene. lllud est virtuosum plene, quod procedit ab habitu virtutis iam completo ; illud est virtuosum semiplene, quod disponit ad habitum virtutis. Et hoc quidem opus non necesse est esse a virtute, sed potest esse ab aliquo quod est virtuti consonum, utpote a voluntate deliberativa consonante naturali rectitudini, videlicet iudicio conscientiae et inclinationi synderesis, quibus virtus conformatur, sicut patet. Definitur enim virtus quod est habitus mentis in modum naturae rationi consentiens. Et sic patet quod ratio illa non cogit, quia procedit ex suppositione falsi.