Text List

III, D. 33, A. 1, Q. 6

III, D. 33, A. 1, Q. 6

Utrum virtutes cardinales in patria maneant an evacuentur.

Sexto et ultimo quaeritur de virtutibus cardinalibus quantum ad durationem, et est quaestio, utrum in. patria maneant an evacuentur.

Rationes Principales

Et quod maneant, videtur. Sapientiae 1, 15 : "Iustitia est perpetua et immortalis": si ergo iustitia manet, quae ordinat ad alterum, multo fortius manent virtutes cardinales, quae ordinant ad se ipsum.

Item, hae virtutes cardinales plenissime fuerunt in Christo. Si ergo Christus habuit caritatem comprehensoris, videtur quod huiusmodi virtutes in statu gloriae habeant salvari.

Item, hoc ipsuin videtur auctoritate Bedae, quam Magister inducit in littera, quae dicit quod "potestates caeli quatuor eximiis virtutibus sunt praeclarae : fortitudine, prudentia, temperantia, iustitia".

Item, secundum Macrobium, istae quatuor virtutes cardinales respiciunt quadrifariam distinctionem, quia quaedam sunt exemplares, quaedam politicae, quaedam purgatoriae, quaedam animi iam purgati . Si ergo virtutes exemplares sunt in Deo, et mens ad perfectionem purgationis non habet perduci in statu miseriae praesentis, videtur quod istae virtutes cardinales potissime in Beatis habent reperiri, cum et ipsi Beati per gloriam fuerunt deiformes effecti.

Sed contra : Augustinus dicit, et habettir in littera, quod "prudentia est in praecavendis insidiis ; iustitia in subveniendo miseris, fortitudo in perferendis molestiis, et temperantia in coercendis delectationibus pravis". Sed nullum istorum in patria invenitur : ergo habitus virtutum cardinalium in patria non manebunt.

Item, virtutes cardinales minus nobiles sunt quam theologicae. Si ergo virtutes theologicae evacuantur, utpote fides et spes, videtur quod et virtutes cardinales similiter.

Item, virtutes cardinales habent pro obiecto ea quae ordinant se ad finem et per quae pervenitur ad finem ; sed, cum perventum est ad finem, iam non oportet versari in his quae ad finem perducunt : ergo videtur quod iam amplius non maneant virtutes cardinales in suis actibus. Sed habitus sine actu est incompletus ; in patria autem nihil est incompletum : ergo necesse est ibi evacuari habitus virtutum cardinalium.

Item, secundum quod dicit Apostolus, "scientia destruetur". Si ergo maioris perfectionis est scientia quam prudentia, ergo in patria non stabit prudentia. Sed prudentia est prima inter omnes virtutes cardinales : si ergo ipsa non manebit, nec aliae.

Conclusio

Virtutes cardinales excellentiori modo remanebunt in patria, quam sunt modo in via.

Respondeo : Dicendum quod in patria aliqua virtus dicitur manere multipliciter. Quaedam namque virtus manet in patria quantum ad praemium, ita quod ipsa sibi ipsi est praemium secundum perfectiorem statum, sicut caritas, quae, prout erat imperfecta in via, meriti erat principium ; sed, prout ipsa eadem est consummata in patria, est praemii complementum. Quaedam autem virtus manet quantum ad praemium ; verumtamen nec ipsa sibi ipsi est praemium nec cum praemio suo se ipsam compatitur, sicut fides et spes, quae in patria praemiantur et ideo non pereunt ; non sunt tamen praemium propter suam imperfectionem nec secum praemium compatiuntur propter quamdam oppositionem. Nam praemium ipsum est videre et tenere Deum ; et primum repugnat fidei, quae est de non viso ; secundum repugnat spei, quae est de futuro et non habito. Quaedam vero virtus manet medio modo, quia manet quantum ad praemium et cum praemio ; ipsa tamen non est sibi praemium, sed dispositio ad praemium ; et sic manet virtus cardinalis.

Nam praemium essentiale ipsarum virtutum est ipsum bonum summum, quod Deus est, secundum quod videtur, diligitur et tenetur, ita quod penes istos tres actus tres dotes animae accipiuntur. Nullus autem istorum actuum est actus virtutum cardinalium, quia cardinales virtutes nunquam tantum elevantur quod Deum habeant pro obiecto, alioquin transirent in theologicas virtutes et desinerent esse cardinales. Respectu tamen horum actuum gloriosorum virtutes cardinales erunt sicut dispositiones ; ut sicut in via, licet per virtutes cardinales non fruamur, tamen per eas disponimur ut fruamur ; sic et in patria. Unde omnes actus nostri gloriosi erunt fortes et iusti, prudentes et casti, ita quod iustitia excludit omnem obliquitatem, prudentia excludit omnem errorem, fortitudo omnem molestiam, temperantia omnem libidinum repugnantiam, secundum quod dicit Augustinus et Magister tangit in littera. Et sic patet quod virtutes cardinales excellentiori modo manebunt in patria quam sunt in via. Unde et rationes concedendae sunt quae sunt ad partem istam

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de actibus istarum quatuor virtutum, dicendum quod illi actus non sunt actus earum generales, sed solum secundum statum viae ; alios vero actus habebunt in patria multo excellentiores, quos etiam in via aliquo modo habent, licet semiplene : et ideo virtutes istae non tollentur, sed perficientur.

Ad illud quod obicitur, quod virtutes theologicae perfectiores sunt cardinalibus, dicendum quod illud verum est quantum est ex parte obiecti ; verumtamen quantum ad modum movendi et habilitandi non habet veritatem generaliter, quia fides et spes de sua primaria ratione important imperfectionem, quae repugnat statui gloriae, pro eo quod habilitant respectu absentis et non respectu praesentis. Et hinc est quod magis evacuantur theologicae quam cardinales, sicut satis apparet ex his quae dicta sunt distinctione trigesima prima.

Ad illud quod obicitur, quod virtutes cardinales ordinant in ea quae tendunt in finem, dicendum quod verum est, quia ordinant ad se et ad proximum ; sed ista, ad quae ordinat virtus cardinalis, non cessabunt in patria, imo manebunt multo melius ordinata. Ad hoc enim quod homo recte ordinetur in Deum, necesse est quod etiam ad se ipsum et ad proximum ordinetur ; et ideo, licet in patria perveniatur usque in finem, non tamen oportebit habitus istarum virtutum non remanere.

Ad illud quod obicitur, quod scientia cessabit in patria, dicendum, sicut in praecedentibus dictum fuit, quod non cessabit quantum ad habitum, sed quantum ad modum, qui attenditur per collationem et decursum. Praeterea, scientia illa, de qua loquitur Apostolus, non est nobilior quam sit habitus virtutum cardinalium. Et iterum, scientia, quantum est de ratione sui nominis, in via imponitur a collatione praemissarum ad conclusionem secondum quod dicitur quod scientia est conclusionum et intellectus est habitus principiorum ; nomen autem virtutis cardinalis non sic imponitur : et ideo non sic dicuntur destrui in patria secundum quod scientia.

PrevBack to TopNext