III, D. 33, Dubia
III, D. 33, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illa definitione iustitiae quam. ponit : Iustitia est in subveniendo miseris. Et videtur quod male definiat, quia iustitia distinguitur contra misericordiam aut misericordia est pars iustitiae-virtutis. Cum ergo ipsius misericordiae sit subvenire miseris, videtur male hic notificari habitus iustitiae-virtutis. Item, iustitiae est reddere unicuique quod suum est ; sed aliquibus debernus honorem, aliquibus subventionem : ergo praedicta notificatio non convenit universaliter iustitiae. Obedientia enim est pars iustitiae, tamen obedientia non est in subveniendo miseris, sed in obediendo mandatis.
Respondeo : Dicendum quod Magister sive Augustinus, cuius haec verba sunt, non intendit definire ipsam virtutem generaliter, sed secundum suum potissimum statum, in quo et secundum quem conformamur ad Christum. Et quoniam in isto actu iustitiae, etsi multi sint, maxime conformamur Christo, scilicet in subveniendo miseris, ideo iustitia per actum istum notificatur, non quia generaliter omni iustitiae convenit, sed quia convenit iustitiae in suo potissimo statu. Ex hoc tamen potest colligi generalis eius notificatio, quia, sicut miseris debemus subventionem, ita aliis generibus hominum alia et alia debemus. Unde generalis notificatio ipsius iustitiae ex hoc potest elici quod iustitia est virtus reddens unicuique quod suum est. Et sic patet responsio ad illa duo obiecta.
Notandum est tamen quod subvenire miseris potest aliquis dupliciter : aut prout movetur sub ratione debiti aut prout simpliciter considerat necessitatem proximi cui compatiendum est. Et primum est iustitiae, secundum misericordiae. Verumtamen, sicut dictum est, misericordia continetur sub iustitia cardinali, licet aliquo modo iustitia distinguatur contra misericordiam.
Propter quod nota quod iustitia dicitur multis modis. Uno modo large, prout dicit generaliter rectitudinem animi, sive in declinando a malo sive in faciendo bonum ; et hoc modo iustitia est virtus generalis, secundum quam quilibet homo sanctus dicitur esse iustus. Alio modo dicitur iustitia rectitudo ordinans ad alterum in reddendo ei quod suum est ; et sic est virtus cardinalis. Tertio modo dicitur iustitia magis proprie, secundum quod dicit rectitudinem in reddendo id quod est poenae ; et accipitur ibi iustitia pro severitate. Et sic iustitia distingu.itur confra misericordiam et est pars iustitiae cardinalis. Si autem quaeras quare iustitia magis accipiatur generaliter quam aliqua virtus, hoc est quia nomen iustitiae imponitur ab ordine rectitudinis, qui generaliter convenire potest omni virtuti.
Dub. II.
Item quaeritur de alia notificatione quam ponit : Prudentia est in praecavendis insidiis. Contra hoc est, quia, cum insidiae sint de contingentibus futuris et occultis, et ista non cognoscantur per virtutem aliquam, sed potius per donum prophetiae, non videtur quod notificatio illa conveniat prudentiae. Item, tres sunt partes prudentiae, sicut dicit Tullius, videlicet memoria, intelligentia et providentia ; et sola providentia est respectu futuri : igitur ipsa sola est in praecavendis insidiis : ergo non videtur quod ista notificatio ipsius prudentiae sit communis et generalis.
Respondeo : Dicendum quod, sicut praedictum est de iustitia, ita intelligendum est de prudentia quod, quia summus actus prudentiae consistit in praecavendo insidias, ideo Magister per actum illum definit prudentiam. Unde verum est quod notificatio ista, accipiendo praecise, convenit uni soli prudentiae parti, quae est providentia ; tamen, large accipiendo, omnes partes prudentiae ordinantur ad istam, quia memoria praeteritorum ordinat ad cautelam futurorum ; parum enim valet esse circumspectum in his quae facta sunt, nisi per haec fiat homo circumspectior in his quae sunt facienda.
Dub. III.
Item quaeritut de notificatione quam ponit de fortitudine, dicens quod fortitudo est in perferendis molestiis. Videtur enim male asignata, quia, secundum quod dicit Philosophus, in hoc distinguitur patiens a forti quod patiens patitur, sed non deducitur, fortis nec patitur nec deducitur. Ergo non videtur quod fortitudo sit in perferendis molestiis. Item, omnis virtus est circa delectationes et tristitias : ergo fortitudo non tantum est circa ea quae molestant, sed etiam circa ea quae delectant. Et rursus, cum omnis virtus sit circa delectationes et tristitias, videtur quod praedicta notificatio omni virtuti conveniat.
Respondeo : Dicendum quod perferre molestias, etsi habeat iunctum sibi pati, tamen plus dicit actionem quam passionem. Ille enim dicitur molestias perferre qui perfecte eas fert, hoc est qui in eis non succumbit, sed qui eis supereffertur ; et talis vere dicitur fortis, quia non solum non deducitur, verum etiam magis agit quam agatur ; et hoc est proprium ipsius fortitudinis. Licet etiam omnis virtus circa delectationes et tristitias consistat per modum electionis et fugae, sola tamen virtus fortitudinis consistit per modum supportationis et tolerantiae. Et sic manifesta sunt illa duo quae opponit.
Dub. IV.
Item quaeritur de quarta definitione quam assignat ; quod temperantia est in coercendis delectationibus pravis. Sed contra : Christus potissime habuit temperantiam, et Adam in statu primo ; tamen nec iste nec ille pro tempore illo delectationes pravas arcebat : ergo non videtur quod praedicta notificatio sit recte assignata. Item, perfecte coercere delectationes pravas, hoc est ipsas non sentire ; sed hoc est privatio, non positio : ergo, cum quaelibet virtus habeat actum positivum per quem notificatur, videtur quod temperantia male definiatur.
Respondeo : Dicendum quod hic definitur temperantia secundum statum naturae lapsae, in qua delectationes pravae oriuntur et per virtutem temperantiae refrenantur ; et circa hoc consistit maxima difficultas temperantiae in viatoribus ; et in hoc conformamur Christo, licet non omnino, quia Christus huiusmodi delectationes nec sensit nec eis consensit ; nos autem, si non consentimus, licet eas sentiamus aliquo modo eidem conformamur et tunc delectationes huiusmodi coercemus. Unde coercere potest dicere quamdam resistentiam respectu huiusmodi delectationum, quae est in ipsarum repressione ; vel potest dicere omnis inordinatae delectationis absentiam et privationem. Et primum est hominis in statu naturae lapsae, secundum vero potest esse Christi et hominis instituti.
Ad illud ergo quod obicitur, quod omnis actus virtutis est positivus, dicendum quod est loqui de actu interiori et de actu exteriori. Cum ergo dicitur quod omnis actus virtutis est positivus, dicendum quod verum est de actu interiori, sed de actu exteriori non est generaliter verum. Velle enim carere aliquo quod non decet virtutis est, et velle abstinere ab aliquo quod non licet ; et sic ad virtutem spectant silentium et ieiunium. Quamvis enim non loqui et non manducare sint privationes, tamen velle non loqui et non manducare est positionis et actus virtutis.
Dub. V.
Item quaeritur de illa ratione, quam assignat Hieronymus in littera, dicens quod hae virtutes cardinales dicuntur, quibus in hac vita mortali bene vivitur et post ad aeternam vitam pervenitur, quia non videtur recta ratio assignari. Per hanc enim rationem videtur omnis virtus cardinalis esse, quia omni virtute recte vivitur et omnis virtus est via perveniendi in regnum. Item, cum cardinales dicantur quia sunt principales et principium movendi, cum caritas sit magis principale principium movendi, videtur quod caritas debet dici virtus cardinatis. Item, cum prudentia sit non tantum virtus, sed etiam auriga virtutum et aliarum directiva, videtur quod ipsa possit dici cardinalior aliis.
Iuxta hoc quaeritur : quare huiusmodi virtutes cardinales dicuntur politicae magis quam theologicae ?
Respondeo : Dicendum quod huiusmodi virtutes dicuntur consuetudinales, politicae et cardinales. Consuetudinales dicuntur ratione sui principii originalis, secundum quod acquiruntur ex frequenti bene agere. Politicae vero dicuntur ratione operationis et exercitii sibi debiti, quia, sicut theologicae dicuntur quia ordinant hominem ad divina et quasi faciunt hominem divinum, sic istae virtutes dicuntur politicae, quia reddunt hominem bene ordinatum ad vivendum inter homines ; unde politica virtus dicitur a polis, quod est pluralitas. Cardinales autem dicuntur ratione finis ultimi, quia per istas est ingressus ad caelestia regna. Duplex est enim porta ingrediendi in caelum, videlicet per observantiam mandatorum, secundum illud Matthaei 19, 11 : "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ; et per tolerantiam tribulationum", secundum illud Actuum 14, 21 : Per multas tribulationes oportet nos etc. Quantum ad quae duo principaliter ordinant istae quatuor virtutes ; ideo dicuntur principales et cardinales. Ideo autem istae virtutes principaliter ordinant, quia sumuntur a rationibus praecipuis, secundum quas homo debet versari in agendis et patiendis. In omnibus enim agendis et patiendis debet homo attendere arduitatem, secundum quam conditionem attenditur fortitudo ; et aequitatem, secundum quam attenditur iustitia ; et honestatem, secundum quam attenditur temperantia ; et utilitatem, secundum quam attenditur prudentia. Et quia istae quatuor rationes sunt quasi quatuor cardines, ad quos reducuntur omnes virtutes, quae movent ad recte agendum vel patiendum, ideo istae quatuor virtutes dicuntur cardinales et principales. Et sic patet quare istae virtutes sic nominentur et quod ratio Hieronymi, quae ponitur in littera, est valde bona.
Nec valet illud quod obicit de virtutibus theologicis et de caritate, quoniam ipsae theologicae virtutes tamquam excellentiores sortiuntur nobilius nomen. Praeterea, non sumuntur secundum illas quatuor conditiones principales quae requiruntur ad virtutem, ratione quarum istae vocantur cardinales. Et per hoc patet illud quod obiciebatur primo et secundo.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit ibi quod iustitia in illa beatitudine non desit, nec aliae tres virtutes, videlicet prudentia, fortitudo et temperantia. Et quaeritur ratione huius de ordine istarum quatuor virtutum, quia Magister semper hic praemittit iustitiam et secundo subiungit prudentiam, tertio fortitudinem et quarto temperantiam. Sed in contrarium huius est, quia PhiIosophus in prosecutione harum virtutum primo ordinat fortitudinem et secundo temperantiam. Item, videtur quod prudentia deberet omnibus aliis praemitti, quia ostendit viam aliis : ergo sicut palpebrae debent praecedere gressus, sic videtur quod pruderitia ordinanda esset ante alias. Item, in libro Sapientiae 8, 7, praemittitur continentia et subiungitur prudentia et tertio iustitia. et quarto fortitudo. Ait enim sic : "Sobrietatem docet et sapientiam et iustitiam et virtutem".
Respondeo : Dicendum quod istae virtutes possunt quadrupliciter considerari, secundum quod quatuor sunt, et secundum quadruplicem considerationem quaelibet primo loco potest ordinari. Habet enim virtus comparari ad subiectum et habet comparari ad obiectum. Ad subiectum autem comparatur dupliciter : aut secundum ordinem in acquirendo ; et sic oportet incipere a continentia, quia, sicut mundus color aliis coloribus substernitur, sic munditia carnis praemitti debet aliis virtutibus ; et iste ordo consideratur in libro Sapientiae, ubi praemittitur aliis. Alio modo comparantur virtutes ad subiectum secundum ordinem in perficiendo ; et quia in perfecto exercitio virtutis cognitio praecedit, sic prudentia omnibus aliis habet praeponi. Et sic praemittit eam Bernardus, Ad Eugenium, dicens quod non tantum est virtus, verum etiam auriga virtutum .
Si autem considerentur virtutes per comparationem ad obiectum, hoc similiter potest esse dupliciter, quia obiectum virtutis est bonum et difficile, secundum quod dicit Philosophus. Si comparentur ad obiectum sub ratione difficilis, sic prima est fortitudo, quae magis considerat difficile ; et hoc modo ordinat Philosophus, in Ethicis, praemittens fortitudinem aliis et deinde gradatim descendens, secundum quod magis et minus habent rationem difficilis. Si autem comparentur sub ratione boni, sic prima omnium virtutum est ipsa iustitia, cuius maxime est ordinem considerare et aliis bonum suum communicare ; et hoc modo ordinat Augustinus et Magister in littera.
Et per hoc patet responsio ad obiecta, patent etiam ea quae dicuntur in littera. Et ex his quae quaesita sunt possent formari sex problemata praeter illa quae quaesita sunt, quatuor videlicet de definitionibus harum quatuor virtutum et duo sequentia de earum virtutum nomine et ordine. Et ista sufficiant de virtutibus cardinalibus in sua generalitate.