III, D. 34, P. 1, Divisio Textus
III, D. 34, P. 1, Divisio Textus
In praecedentibus egit Magister de habitibus virtutum theologicarum et etiam de habitibus virtutum cardinalium. In hac parte intendit determinare de habitibus donorum. Dividitur autem pars ist in partes tres. In quarum prima determinat de donis in sua generalitate. In secunda vero determinat de. dono timoris specialiter, ibi : Et quia de timore tractandi nobis occurrit locus. In tertia vero breviter assignat differentiam inter reliqua dona, ibi : Post praemissa diligenter considerandum est etc., distinctione trigesima quinta.
Prima pars spectat ad praesentem lectionem et dividitur in partes duas. In quarum prima Magister quasi ponit prooemium ad istam partem, ostendens quae et quot velit determinare. In secunda vero exsequitur, ibi : Haec dona virtutes esse etc. Et illa secunda pars dividitur in duas partes. In quarum prima determinat veritatem. In secunda removet dubitationem, ibi : His autem videtur obviare quod Beda de timore etc.
On this page