Text List

III, D. 34, P. 1, Tractatio Quaestionum

III, D. 34, P. 1, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de donis in generali, et circa haec duo principaliter possunt quaeri. Primum est de comparatione donorum ad virtutes. Secundum est de ipsis donis in se. Circa primum quaeruntur tria. Primo enim quaeritur de comparatione donorum ad virtutes quantum ad differentiam. Secundo quaeritur de eisdem, quantum ad ordinem. Tertio vero quaeritur de eisdem quantum ad praecellentiam.

PrevBack to TopNext