III, D. 34, P. 1, A. 1, Q. 1
III, D. 34, P. 1, A. 1, Q. 1
Utrum dona et virtutes inter se differant.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Gregorii, in Moralibus, super illud Iob 1, 2 : "Nati sunt ei septem filii et tres filiae", dicit quod "per filios intelliguntur dona, per filias intelligunttir virtutes". Igitur virtutes ponunt in numerum cum donis : ergo habent ab eis diversificari.
Item, hoc ipsum ostenditur ratione sic : quaecumque habent alias et alias differentias dividentes, necesse est ipsa ad invicem differre ; sed divisio virtutum alia est quam divisio donorum, et per alias differentias ; virtutes enim dividuntur per theologicas et cardinales, quod nequaquam est circa dona reperire : ergo necesse est habitus donorum ab habitibus virtutum differre.
Item, sicut se habet intellectus ad fidem, sic se habent alia dona ad alias virtutes ; sed donum intellectus differt a virtute fidei, quia credere est assentire sine ratione, intelligere vero cum ratione ; constat autem quod alius habitus est qui est sine ratione et qui est per rationem : si ergo intellectus dividitur a virtute fidei, videtur quod alii donorum habitus differant ab ipsis virtutibus.
Item, habitus timoris nullo modo potest esse in genere virtutis : timor enim Domini non potest esse virtutis cardinalis nec theologica, cum illae sint tantum tres, secundum sententiam Apostoli, et tamen timor est donum : ergo aliquod donum non est virtus. Sed qua ratione primum donum distinguitur virtute, eadem ratione et dona : sequentia : ergo videtur quod inter dona et virtutes sit essentialis differentia.
Contra hoc arguitur : Primo, auctoritate. Super illud Iob 1, 2 : "Nati sunt ei septem filii", ibi Gregorius : "Cum Spiritus Sanctus mentem fecundat, nascuntur in ea septem virtutes, scilicet sapientia et intellectus, consilium, fortitudo" etc. Ergo, secundum Gregorium, dona sunt virtutes. Rursus, super illud Iacobi 1, 11 : "Omne datum optimum et omne donum perfectum" etc., Glossa : "Datum optimum quoad naturalia, donum perfectum quoad gratuita" ; sed virtutes sunt gratuitae : ergo virtutes sunt dona. Ex prima ergo auctoritate habetur quod dona sunt virtutes ; ex sequenti quod virtutes sunt dona : cum ergo illa quae de se mutuo praedicantur sint eadem, non diversa, videtur quod virtutes et dona non habeant differentiam.
Item, eodem vitio male operamur et sumus expediti ad male operandum. Cum ergo virtus sit potentior vitio, idem est habitus et eadem est virtus per quam in operibus rectificamur et expedimur. Cum igitur virtutes sint ad rectificandum, et dona ad expediendum, videtur quod non sit aliqua diversitas donorum et virtutum.
Item, hoc videtur per definitionem doni et virtutis, quia "donum, secundum quod vult Philosophus, est datio irreddibilis" ; "virtus autem, secundum quod dicit Augustinus, est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur" Sed utraque istarum definitionum convenit cuilibet dono et cuilibet virtuti ; "quorum autem definitiones sunt eaedem, et ipsa sunt eadem": ergo videtur quod virtutes et dona habeant identitatem omnimodam.
Item, ab eadem virtute per essentiam est currere et expedite currere. Cum ergo virtus gratuita sit potentior quam virtus naturalis, videtur multo fortim quod eodem habitu anima rectificetur et expediatur ; sed primum est per virtutes, secundum per dona : ergo etc.
Item, per habitus virtutum sufficienter anima perficitur et ordinatur ad omne bonum : ordinatur enim homo pet virtutes ad Deum et ad proximum et ad se ipsum, et hoc secundum omnem vim animae, sicut in praecedentibus fuit ostensum. Videtur ergo quod aut dona sint virtutes aut, habitis virtutibus, dona superfluant ; quodsi non superfluunt, ergo ad invicem non differunt. Iuxta hoc quaeritur de differentia virtutum, donorum, beatitudinum et fructuum, quomodo differant ad invicem secundum rem et quare etiam sic nominentur.
Conclusio
Dona et virtutes differunt ad invicem secundum rem, et etiam secundum modum nominandi recte distinguuntur.
Respondeo : Dicendum quod inter virtutes et dona assignatur communiter differentia. Omnes enim communiter dicunt quod aliquo modo differant dona a virtutibus ; et hoc indicant differentiae diversae in quas habent dividi habitus virtutis et doni. In modo autem assignandi differentiam diversificati sunt doctores. Cum enim huiusmodi habitus quadruplicem habeant comparationem, inveniuntur assignari differentiae donorum et virtutum secundum viam quadrimembrem. Habent enim comparari huiusmodi habitus ad propria subiecta et ad sua opposita et ad fines proximos et ad actus proprios.
Secundum primam comparationem tentaverunt aliqui assignare differentiam sic, dicentes quod, cum liberum arbitrium sit principium meriti, omnes habitus, secundum quos meremur, sunt in libero arbitrio collocandi. Sed cum liberum arbitrium sit facultas rationis et voluntatis, habet perfici habitibus duplicis generis : habitibus, inquam, virtutum perficitur, in quantum. est facultas voluntatis ; habitibus vero donorum, in quantum est facultas rationis. Et quod illud sit verum, nituntur persuadere per ipsam donorum differentiam, quae pro magna parte respiciunt actum cognoscendi ; species vero virtutum e contrario magis ad affectum habent referri.
Secundus autem modus assignandi differentiam attenditur per comparationem istorum habituum ad sua opposite. Habitus enim virtutis et doni opponuntur ipsis vitiis et defectibus per peccatum introductis. Peccatum autem duo mata facit : primum est quod tollit rectitudinem iustitiae ; secundum est quod debilitat vigorem naturae et eam dicitur vulnerare. Unde sicut in morbo duo sunt, videlicet ipsa humorum inaequalitas et symptomata quaedam sive sequelae ipsius morbi, sic intelligendum est in morbo spirituali. Cum ergo duo sint in ipso morbo spirituali, videlicet ipse morbus inordinans et symptoma concomitans, ipsa culpa et eius sequela, ipsum telum et vulnus ex telo derelictum, habitus virtutum sunt contra ipsos morbos peccatorum, sed dona sunt contra sequelas ipsorum , ita quod per virtutes expelluntur tela et per dona expelluntur vulnera sive symptomata derelicta. Et hic modus dicendi confirmatur per Gregorium, in Moralibus, ubi assignat opposita donorum, dicens quod "contra stultitiam est sapientia, contra hebetudinem intellectus, contra praecipitationem est consilium, contra pusillanimitatem fortitudo", et sic de aliis consequentibus. Haec autem non sunt peccata, sed magis symptomata quaedam ex peccatis derelicta. Et quoniam, sicut dicit Augustinus, "aliud est extrahere telum, aliud sanare vulnus", hinc est quod habitus virtutum et donorum ab invicem differunt ratione eorum contra quae sunt.
Tertius autem modus assignandi differentiam attenditur per comparationem ad fines proximos. Habitus enim gratuiti nobis dantur ut conformemut Christo ; Christus autem omnimodam perfectionem habuit et in agendo et in patiendo : et ideo sunt aliqui habitus nobis dati, quibus conformamur Christo in agendo ; et hi sunt habitus virtutum, qui sunt ad recte operandum et ad hoc finaliter ordinantur, ut per illos habitus sic ordinantes ad rectam operationem in agendis conformemur Christo. Sunt etiam et alii habitus dati nobis, ut conformemur ei in patiendo ; et huius modi habitus sunt dona, per quae Christus erat dispositus ad sustinendam rectissime passionem ad gloriam Dei et nostram utilitatem ; et per habitus huiusmodi donorum debemus sibi conformari in patiendo.
Quartus autem modus assignandi differentiam attenditur penes comparationem ad actus proprios. Sunt en.im quidam actus primi et quidam medii et quidam ultimi sive perfecti ; sicut verbi gratia possumus videre in actu cognoscendi quod primus est credere, secundus intelligere, tertius vero mundo corde videre. Et secundum istam trifariam differentiarn actus sunt in nobis tres differentiae habituum gratuitorum, videlicet virtutum, donorum et beatitudinum ; ita quod virtutes sunt ad actus primos, ut patet, quia fides est ad credendum ; dona ad actus medios, quia, secundum quod patet, donum intellectus est ad intelligendum ; beatitudines vero ad actus ultimos, ut patet, quia munditia cordis est ad Deum videndum. Et quoniam in primis actibus potentiae rectificaritur, in secundis expediuntur et in tertiis et ultimis perficiuntur, hinc est quod habitus virtutum sunt ad agendum recte, habitus donorum ad agendum expedite, habitus beatitudinum ad agendum sive patiendum perfecte.
Postquam autem illi habitus sunt in anima, est consequenter in ea status quidam quietationis et delectationis. In hac auterit delectatione duo concurrunt, videlicet quaedam spiritualis refectio et ipsius refectionis spiritualis perceptio. Ideo ad ista tria genera habituuin adduntur fructus et spirituales sensus, qui non dicunt novos habitus, sed habituum praecedentiurn exprimunt perfectum statum et usum. Rursus, quoniam ad haec omnia habenda per nos non sufficimus, data sunt nobis adminicula sacramentorum, in quibus secundum diversitatem suorum effectuum gratia datur ad inchoationem, profectum et consummationem omnium habituum praedictorum, licet illa gratia principaliter habeat respectum ad morbum curandum.
Sic igitur patet quod quadruplex est modus assignandi differentiam inter virtutes et dona. Verumtamen primus modus non est per propria, immo magis per .appropriata. Per propria, inquam, non est, quia si quis velit dicere quod omnia dona sunt in ratione et omnes virtutes in voluntate, manifestam habet instantiam in donis quantum ad timorem, fortitudinem et pietatem, quae sunt a parte affectus, in virtutibus quantum ad fidem et prudentiam, quae sunt ex parte intellectus. Ideo illa differentia aut falsa est aut nulla aut est per appropationem quamdam, in hoc videlicet quod plura dona sunt ex parte rationis quam voluntatis, econtra vero est in virtutibus.
Secundus vero modus assignandi differentiam per comparationem ad opposita abundat a primo, quia revera est per propria. In hoc tamen deficit, quia non est per priora, sed magis per posteriora. Cum enim habitus donorum et virtutum opponantur vitiis, sicut habitus ad privationes, et habitus naturaliter prius sit quam privatio, non distinguuntur habitus secundum privationes, sed magis e conversa secundum rem et naturam ; possunt tamen distingui secundum cognitionem nostram imperfectam, quae ut frequenter est per posteriora.
Tertius autem modus assignandi differentiam abundat a primo et secundo, quia est per propria et per priora ; in hoc tamen deficit quod non est illa differentia secundum omnem statum, quia nec secundum statum naturae institutae nec secundum statum gloriae, in quibus fuerunt et erunt dona et virtutes ; et tamen nec ordinabantur nec ordinabuntur ad patiendum. Nihilominus tamen illa differentia recte assignatur secundum statum in quo nunc sumus.
Quartus autem modus assignandi differentiam per comparationem ad actus est verus et proprius et abundat ab omnibu praedictis, quia est per propria et per priora secundum rationem cognoscendi et per ea quae omni statui sunt communia. In omni enim statu competit homini, ut operetur recte et expedite et perfecte. Et quod iste modus assignandi differentiam sit recte sumptus, satis manifestatur, quia, secundum quod praetactum est, non solummodo secundum istam viam assignatur differentia donorum ad virtutes, sed etiam apparet differentia omnium eorum, quae computantur inter munera gratiae, videlicet virtutum et donorum, beatitudinum, fructuum, sensuum spiritualium et sacramentorum. Nam primae tres differentiae nominant habitus, duae vero sequentes nominant status et usus, sexta vero differentia nominat praedictorum adminicula et adiuvamenta.
Ex his patet non solummodo differentia praedictorum secundum rem, sed etiam secundum nominandi rationem. Nam habitus rectificantes recte dicuntur virtutes, pro eo quod virtus de ratione sui nominis dicit quod ad agendum erigit et vigorat. Habitus vero expedientes recte dicuntur dona, pro eo quod dicunt quamdam ulteriorem abundantiam bonitatis ad agendum, ac per hoc magis attestantur divinae liberalitati ; et propter hoc recte censentur nomine doni. Habitus vero perficientes recte dicuntur beatitudines, pro eo quod tales habitus faciunt hominem proximum Deo et conformem ipsi gloriae summae et beatitudini, in qua est reperire summam perfectionem. Status autem in quo est refectio recte dicitur fructus ; fructus enim a frui dictum est. Usus vero, secundum quem illa perceptio suscipitur, recte dicitur sensus spiritualis, quoniam sensus est cognoscere rem ut praesentem. Postremo, adminicula omnium istorum, in quibus datur gratia animam sanctificans et a peccatis curans et ad omnem sanctitatis perfectionem adiuvans, rectissime dicuntur sacramenta. Patet igitur ex praedictis quod inter virtutes et dona est differentia. Unde rationes hoc ostendentes concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium per auctoritates Sanctorum, quod dona sunt virtutes, et virtutes sunt dona, dicendum quod contingit nomina extendi et proprie accipi. Et nos loquimur hic de virtutibus secundum quqd proprie accipiuntur et dividuntur per tres theologicas et cardinales quatuor, et de donis secundum quod dividuntur per septem differentias, quas assignat Isaias [11, 2]. Auctoritates vero Glossarum et Sanctorum loquuntur de dono, secundum quod nomen doni ampliatur et large accipitur, et similiter de virtutibus, ut virtus dicatur omnis habitus qui expedit ad bonum, donum vero omne quod divinitus gratis datur. Et sic concedi potest quod idem sit virtus et donum ; hoc autem modo non quaerimus de differentia donorum et virtutum, quia de re quaerimus, non de nomine.
Ad illud quod obicitur de convenientia definitionum doni et virtutis, dicendum quod illae notificationes large datae sunt secundum generalem rationem illorum nominum. Attamen in definitione virtutis potest fieri vis in hoc quod dicitur : qua recte vivitur. Nam, sicut prius tactum est, in hoc differt a donis, quia habitus illi sunt ad rectificandum, habitus vero donorum ad expediendum.
Ad illud quod obicitur, quod per idem peccatum obliquamur et sumus proni ad peccatum, dicendum quod non est simile, quia facilius est male facere et declinare a bono quam bene facere et in bonum expediri, sicut facilius est aliquem vulnerare quam vulneratum sanare ; et ideo plures habitus sunt necessarii ad perfecte sanandum et reparandum quam ad deordinandum.
Ad illud quod obicitur, quod eiusdem virtutis naturalis est currere et expedite currere, dicendum quod verum est, loquendo de potentia prima ; verumtamen facilitas superaddita potentiae primae non est eadem cum ipsa, sicut patet de naturali potentia et impotentia, quae dicuntur dispositiones et qualitates superadditae supra radicem potentiae naturalis. Praeterea, non est simile, quia multo difficilius est rectificari et expediri et habilitari in his operibus quae sunt supra naturam quam in his quae subiacent potentiae naturali.
Ad illud quod obicitur, quod habitus virtutum sufficienter ordinant animam ad Deum secundum omnem eius comparationem, dicendum quod, licet ordinent sufficienter quantum ad ea quae sunt rectitudinis et necessitatis, utpote quantum ad illos actus primos, in quibus primaria rectitudo consistit, tamen ultra hoc liberalitas benignitatis divinae providit homini et contulit habitus, per quos expeditur, non solum ad opera necessaria rectitudinis, sed etiam perfectionis et supererogationis. Unde si obiciat, quod idem est habilitare potentiam et eam expedire, et ita quod eadem sit virtus quae facit rectum et expeditum, dicendum quod illud est verum respectu operis eiusdem generis ; sed respectu operis alterius et alterius gradus et rationis non habet veritatem. Magis autem dicuntur dona expedire quam virtutes, quia, etsi virtutes expediant ad actus proprios, adhuc tamen remanent symptomata, per quae homo impeditur in bene agendo et ratione adhuc ineptus est ad opera maioris excellentiae, nisi ad haec iuvaretur per habitus donorum. Ad illud vero quod ultimo quaerebatur, iam patet responsio per ea quae dicta sunt.