III, D. 34, P. 1, A. 2, Q. 3
III, D. 34, P. 1, A. 2, Q. 3
Utrum dona Spiritus Sancti maneant in Beatis.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Auctoritate Ambrosii, quam Magister ponit in littera, ibi : "Civitas Dei, illa Ierusalem caelestis non meatu alicuius fluvii terrestris abluitur, sed ex fonte vitae procedens Spiritus Sanctus in illis caelestibus spiritibus redundantius videtur influere, pleno septem virtutum spiritualium fervens meatu". Et post exponit quod intelligit de donis Spiritus Sancti.
Item, Christus fuit perfectissimus comprehensor, et tamen in ipso fuerunt omnia septem dona, secundum quod scribitur Isaiae 11, 2. Ergo videtur quod multo fortius stare possint in quolibet alio Beato.
Item, perfectiores sunt habitus donorum quam habitus virtutum cardinalium ; sed habitus cardinalium manebunt in patria, sicut ostensum fuit supra : ergo et dona.
Item, timor est donum infimum inter omnia ; sed timor in patria manebit, secundum quod dicitur in Psalmo [18, 10] : "Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi": ergo videtur quod omnia alia dona maneant, per locum a minori.
Sed contra : Habitus donorum ordinantur ad sanandum symptomata, sicut dictum est supra ; sed in patria nulla erit infirmitas : ergo nulla erit donorum necessitas nec utilitas. Si igitur ibi manerent, videtur quod essent frustra.
Item, dona, ut dictum est prius, sunt ad actus medios ; sed in patria omnes actus nostri erunt perfecti et ultimati : non erunt igitur in patria habitus donorum, sed potius transibunt in habitus beatitudinum.
Item, specialiter ostenditur de dono intellectus. Si enim per donum intellectus cognoscitur Deus in creaturis et per creaturas, cum in patria cognoscatur Deus in sua essentia, videtur quod donum intellectus non maneat in illa beatitudine summa.
Item, obicitur de dono consilii, quia donum consilii est dubitantis et conferentis. Si ergo in patria non erit defectus dubitationis nec decursus collationis, ergo videtur quod donum consilii ibi non habeat reperiri.
Item, donum fortitudiriis expedit nos ad pericula sustinenda ; sed in illa beatitudine non erunt pericula : ergo etc.
Item, obicitur de dono scientiae, quia scientia docet "conversari in medio nationis pravae et perversae", secundum quod habetur in distinctione sequenti ; sed in patria non erit natio prava et perversa, cuin qua sit conversandum : ergo non videtur quod ibi manere debeat scientiae donum.
Conclusio
Dona Spiritus sancti manebunt in patria, sed cum actibus excellentioribus, quam sunt in via.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio, sicut dicit Ambrosius et Magister, dona manebunt in patria, verumtamen secundum nobiliores et excellentiores usus et actus quam sint in via, sicut prius dictum fuit de cardinalibus virtutibus.
Et si tu quaeras, quae sit horum habituum necessitas, cum ad perfectam beatitudinem sufficiat Deum videre et amare et tenere perfecte, attendendum est ad hoc quod multo maioris abundantiae est perfectio gloriae quam perfectio gratiae. Perfectio autem gratiae ratione suae dignitatis et eminentiae tribuit homini omnes habitus facientes ad integritatem iustitiae secundum comparatione variam ad actus et obiecta et secundum status et opportunitates quae reperiuntur in statu viae. Multo igitur fortius gloria, quae reddit animum per omnia deiformem et bonis omnibus abundantem et in nullo deficientem, habitus perfectos in anima exigit reperiri secundum omnem ipsius comparationem. Et propterea virtutes et dona et beatitudines, quantum ad omnes habitus qui sunt in statu viae et non habent quid essentiale repugnans perfectioni gloriae, in ipsa gloria perficiuntur et consummantur. Et quia omnia dona sunt huiusmodi, sicut patet, quia omnia fuerunt in Christo ; in quo fuit perfectae beatitudinis plenitudo : hinc est quod rationabiliter dicitur et communiter tenetur quod dona in patria non evacuabuntur, sed perfectius remanebunt. Unde rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod dona sunt ad sanandum, dicendum quod perfectae medicinae usus est, non tantum in restituendo sanitatem, sed etiam in praeservando et continuando. Unde dona in statu innocentiae fuissent ad sanitatem praeservandam, in statu vero naturae lapsae sunt ad sanitatem reparandam, in statu vero gloriae erunt ad sanitatem continuandam perpetuo. Licet enim in illo statu non sit aegritudinis curatio, est tamen in illo sempiternae salutis continuatio.
Ad illud quod obicitur, quod dona sunt ad actus medios, et omnes actus gloriae erunt perfecti ; dicendum quod sicut in statu viae quoddam genus operis dignitate et actu alterum antecellit, sic erit et in statu gloriae ; sicut etiam possumus videre in membris eiusdem corporis Unde sicut membra eiusdem corporis omnia perfecta erunt et tamen unum membrum quodam modo excellentius altero iudicabitur, sicut oculus excellentior pede : sic etiam intelligendum est in patria quod actus virtutum, donorum et beatitudinum ibidem omnes perficientur ; et tamen nihil prohibebit quod, quantum ad genus operis, quidam actus priores et quidam medii et quidam ultimi dicantur. Si enim ad omnes bonas operationes et laudabiles animae illi statui convenientes erimus expediti, quid mirum si in tanta varietate actuum et operum quantum ad genus operis potest unus actus alteri anteponi ?
Ad illud quod obicitur de dono intellectus, dicendum quod, quamvis in statu viae donum intellectus fiat per decursum et quamdam inquisitionem,. in patria tamen erit per simplicem aspectum, ubi Deus in omnibus creaturis videbitur manifeste. Unde, sicut dicit Philosophus, si essemus supra lunam ; non quaereremus propter quid eclipsaretur, quia videremus simplici aspectu interpositionem terrae ; sic, immo multo excellentius, in proposito intelligendum est.
Ad illud quod obicitur de dono consilii, dicendum quod in consilio duo sunt, videlicet quaedam partium ponderata discussio et excellens et stabilis melioris et dignioris partis electio ; et primum est imperfectionis et tolletur, secundum vero perfectionis et manebit. Primum enim non est de essentia consilii-doni, sed secundum.
Ad illud quod obicitur de dono fortitudinis, quod in patria non manebit, quia nulla sunt ibi pericula sustinenda, dicendum quod, sicut dictum est de virtute fortitudinis ; ita de fortitudine-dono intelligendum est quod excellentior eius usus erit in patria. Donum enim fortitudinis disponet ad hoc quod homo fortiter Deo adhaereat et inseparabiliter, et hoc non tantum secundum sufficientiam, sed etiam secundum excellentiam ; et ideo non superfluit in patria.
Ad illud quod obicitur de dono sientiae, dicendum quod conversari in medio nationis pravae et perversae, hoc est eius prout est in statu viae. In patria vero eius usus erit ad sciendum et discernendum quo modo et qualiter unusquisque debeat ad alterum se habere, non ad malos, qui erunt extra illam supernam civitatem, sed ad bonos, qui in illa civitate superna per omnia concordabunt.
Ad illud quod obicitur de dono pietatis, dicendum quod ad donum pietatis non solummodo spectat compati patienti, sed etiam affectum quemdam benignitatis et dulcedinis habere ad omnem hominem, in quo conspicit imaginem Dei ; hoc autem non tantum spectat ad statum viae, verum etiam ad statum patriae, et secundum illum actum manebit, non quantum ad alterum.
Ad illud quod obicitur de timore, quod non retrahet ibi a malo, dicendum quod usus timoris non erit ibi quantum ad mali cautelam, sed potius quantum ad summi ardui reverentiam, ita quod ab illa summa Maiestate faciet resilire in propriam parvitatem. Hoc autem melius manifestabitur quando infra quaeretur de dono timoris specialiter ; nunc autem tantum sufficiat dixisse de evacuatione donorum in generali. Passent autem de istis sex problemata formari, ut primo quaereretur de evacuatione doni intellectus deinde evacuatione doni consilii, et sic de singulis donis. Melius est tamen de his simul quaerere, propter hoc quod unam generalem habent solutionem ; et in distinctione problematum magis est attendenda solutionis utilitas quam ratiocinationum verbositas augenda.