III, D. 34, P. 1, Dubia
III, D. 34, P. 1, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit in verbo Isaiae [11, 3] : Replebit cum spiritus timoris Domini. Cum enim ita bene fuerit plenus aliis donis sicut dono timori, quare magis illo dono dicit fuisse repletum ? Item, cum Spiritus Domini requiescat in humili, sicut alibi idem dicit, 66, 2, videtur quod potius debuisset attribuere dono timoris verbum requiescendi ; fecit autem e converso. Quaeritur, unde hoc ?
Respondeo : Dicendum quod, quia donum timoris videtur esse cuiusdam imperfectionis, ne quis crederet in ipso donum illud non fuisse perfecte, ideo ad excludendum errorem magis posuit ibi verbum replendi quam circa aliud donum. Alia est etiam ratio, quia dotia dabantur Christo, ut perfecte disponeretur ad patiendum et sustinendum humilitatem passionis, quam ipse principaliter in hoc mundo venit ostendere et docere. Ut ergo manifestaretur veritas, dicit eum spritu timoris repletum fuisse, quia timor inter omnia dona maxime expedit ad humilitatem. Duplici ergo ex causa verum illud dono timoris appropriat, quamvis omnibus conveniat, videlicet propter erroris exclusionem et propter veritatis manifestationem, quae sunt duae causae faciendi appropriationem.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Servilis timor principium est sapientiae Hoc enim videtur falsum, quia sapientia non est in peccatore, servilis autem timor in peccatoribus reperitur : ergo male dicitur quod timor servllis sit principium sapientiae. Item, nobilius est principium quam principiatum vel saltem aeque nobile ; sed timor servilis non est magis nobilis nec tantum quantum sapientia : ergo male dicitur quod sit principium sapientiae.
Respondeo : Dicendum quod timor dicitur esse principium sapientiae, pro eo quod disponit ad suscipiendam sapientiam et recedendum a culpa. Unde sicut dispositio potest quodam modo dici principium respectu eius ad quod disponit, sic etiam timor dicitur sapientiae esse principium.
Ad illud ergo quod obicitur, quod principium et principiatum possunt se compati in eodem, dicendum quod est principium intra et principium extra. De principio intra habet veritatem ; de eo autem quod est principium extra, solummodo locum praeparans, veritatem non habet. Et hoc modo, non primo, dicitur timor principium sapientiae. Ad illud quod obicitur, quod principium est magis nobile vel aeque quam principiatum, dicendum quod est principium disponens et principium efficiens et perficiens ; illud autem, verum est de principio perficiente, non autem verum est de principio disponente.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quidam tantum secundum effectum fimorem in Christo et in angelus esse contendunt. Et videtur quod dicant veritatem, quia, secundum quod dicitur I Ioannis 4, 18 affectus timoris poenam habet ; sed in christo iam glorificato et in angelis beatis nulla est affectio poenalis : ergo non est timor quantum ad affectum, sed solum quantum ad effectum, ut dicunt. Sed in contrarium huius arguitur, quia unumquodque donum nobilius est quantum ad sui essentiam quam quantum ad effectum. Si ergo donum timoris est in Christo et in angelis quantum ad effectum, multo fortius est in illis quantum ad affectum.
Respondeo : Dicendum quod in timore duplex est affectus et duplex etiam effectus. Est enim affectus unus, qui attenditur in quadam resilitione mentis a maio ; alius, qui attenditur in quadam resilitione a summe arduo. Primi timoris effectus est malum respuere ; secundi timoris effectus est facere Deo subiacere : et eidem obedire. Unus autem solus istorum affectuum convenit patriae, licet uterque affectus conveniat isti statui. Et sic rationes ad utramque partem possunt dissolvi.