Text List

III, D. 34, P. 2, Divisio Textus

III, D. 34, P. 2, Divisio Textus

Supra egit Magister de donis in generali, in hac vero parte agit de dono timoris in speciali. Dividitur autent ista pars in partes tres. In quarum prima Magister assignat diversos modos timendi. In secunda vero inquirit diversitatem illorum modorum, ibi : De his eisdem timoribus latius etc. In tertia vero quaerit secundum quam istarum differentiarum timor in Christo fuerit, ibi : Illud quoque diligenter notandum est etc.

Prima pars dividitur in duas. In quarum prima ponit distinctionem timorum secundum quatuor differentias. In secunda vero reducit illas quatuor ad duas, ibi : Et attende quod hic quatuor distinguuntur timores etc.

Secunda vero pars principalis, in qua inquirit differentiam inter membra prius assignata, dividitur in partes quatuor hi quarum prima assignat differentiam inter timorem servilem et castum. In secunda vero inducit quamdam auctoritatem, quae videtur esse praecedentibus contraria, et intellectum eius determinat, ibi : Est autem et alia sententia, quae videtur esse huic contraria. In tertia vero ad maiorem istorem evidentiam subiungit exempta, ibi : Non potes melius explanare etc. In quarta vero et ultima subiungit cuiusdam alterius auctoritatis expositionem ad habendum de praedictis evidentiam plenariam, ibi : Sciendum tamen est quod uterque timor etc.

Tertia vero pars principalis dividi habet in partes duas. In quarum prima ostendit quod in Christo fuit timor reverentiae. In secunda vero inquirit qualiter in Christo fuerit timor poenae, ibi : Cum autem in Christo fuerit timor poenae etc.

PrevBack to TopNext