Text List

III, D. 34, P. 2, Tractatio Quaestionum

III, D. 34, P. 2, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam autem huius partis, in qua agitur de dono timoris, incidit hic quaestio circa duo. Primo enim quaeritur de timore informi sive servili, qui est cum peccato. Secundo vero quaeritur de timore gratuito, qui datur cum Spiritu Sancto. Circa primum quaernntur tria. Primum est de timore servili per comparationem ad suum principium. Secundum est de timore servili per comparationem ad suum usum. Tertium est de eodem timore per comparationem ad gratiae complementum.

PrevBack to TopNext