Text List

III, D. 34, P. 2, A. 1, Q. 1

III, D. 34, P. 2, A. 1, Q. 1

Utrum timor servilis sit donum Spiritus Sancti divinitus datum.

Circa primum sic proceditur et quaeritur de timore servili per comparationem ad eius principiitm, utrum scilicet sit donum Spiritus Sancti divinitus datum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, per Glossam super illud ad Romanos 8, 15 : "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore", ibi Glossa : "Cave, ne ex eo quod ait spiritum servitutis et spiritum adoptionis, diversum intelligas spiritum, cum sit unus atque idem Spiritus" Si ergo spiritus adoptionis est donum Spiritus Sancti, ex hac Glossa videtur necessario posse concludi quod ab eodem sit timor servilis.

Item, Augustinus dicit, et habetur in littera : "Bonus est timor servilis et utilis, per quem fit paulatim consuetudo iustitiae" ; sed omne datum optimum et omne donum perfectum est desursum : ergo timor servilis desursum descendit.

Item, hoc ipsum videtur probari auctoritate Veteris Testamenti, quia, sicut dicitur Ecclesiastici 1, 25 : "Radix sapientiae est timere Deum" ; et Proverbiorum 15, 21 : "In timore Domini declinat omnis a malo" ; et Isaiae 26, 11 : "A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus spiritum salutis". Si ergo timor servilis est initium sapientiae et facit declinare a malo et bonum concipere, et hoc totum non est nisi a dono Dei, videtur ergo quod timor servilis sit donum Spiritus Sancti.

Item, non solum a Deo est gratia cooperans, sed etiam gratia voluntatem praeparans. Ergo non solummodo a Deo erit timor ille qui regit hominem in statu iustitiae, sed etiam qui praeparat ad illum statum. Cum ergo timor servilis sit huiusmodi, videtur quod timor servilis sit donum Spiritus Sancti.

Item, plus est timere Deum quam credere : multi enim credunt qui non timent ; sed fides, qua quis credit, etiam in statu peccati datur homini desursum : ergo et donum per quod timet. Sed timor servilis est huiusmodi : ergo etc.

Sed contra : Omne donum Spiritus Sancti potest stare cum Spiritu Sancto, quia Spiritus Sanctus non repugnat suis donis ; sed quando Spiritus Sanctus infunditur, tunc timor servilis expellitur, sicut dicit Augustinus, et habetur in littera : ergo timor servilis non est donum Spiritus Sancti.

Item, omne donum Spiritus Sancti habet exemplar correspondens in Deo ; sed timor servilis non habet exemplar correspondens in Deo, nec in quantum timor nec in quantum servilis ; in Deo enim nullus est pavor, nulla est servitus : ergo etc.

Item, omne donum Spiritus Sancti datur ad habilitandum animam ad aliquid arduum et excellens ; sed timor potius consistit in depressione quam in aliqua erectione et potius est ex virtutis indigentia quam ex sufficientia : videtur ergo quod timor servilis non sit donum Spiritus Sancti.

Item, sicut contingit Deum timere propter poenas quas infligit, sic etiam contingit amare propter beneficia quae nobis tribuit etiam in statu peccati ; sed amor ille qui est propter temporalia non ponitur inter Spiritus Sancti dona : ergo nec timor servilis, qui principaliter habet oculum ad poenam.

Item, sicut aliquis dimittit transgredi mandata Dei propter timorem poenarum aeternarum, sic latro dimittit transgredi edictum regis propter timorem furcarum ; sed timor, quo latro timet furari, ne suspendatur, non ponitur esse donum Spiritus Sancti : ergo similiter videtur de illo timore quo quis timet peccare, ne aeternaliter puniatur, immo videtur multo fortiori ratione, qui, si malum faciliter timetur, maius malum multo facilius timetur. Cum ergo maius malum sint poenae aeternae quam temporales, si non egemus dono ad timendum poenas temporales, multo magis videtur quod non indigeamus ad timendum poenas aeternas.

Conclusio

Timor servilis est donum Spiritus sancti, licet imperfectum.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio timor servilis est donum Spiritus Sancti. Et ratio huius est, quoniam sicut donum Dei est nosse sive credere poenas fuuras, pro eo quod est ibi quaedam cordis illuminatio et directio, sic donum Dei est illas poenas aeternas refugere et timere, pro eo quod ex tali dono est quaedam cordis emollitio et fluxus concupiscentialis restrictio et in hoc quaedam rectificatio. Quod enim ibi sit emollitio, satis innuit Isaias [63, 11] propheta, cum dicit : Indurasti cor nostrum, ut non timeremus te. Quod ibi sit fluxus concupiscentialis restrictio, innuit Propheta, in Psalmo [118, 120], cum dicit : Confige timore tuo carnes meas ; quod quidem non solum fit timore casto, sed etiam servili, quo timentur aeterna supplicia et timentur divina iudicia. Et propter illorum timorem cessat homo a peccatorum perpetratione, licet non omnino cesset a voluntate, sicut dicit Glossa ; quod totum est ex divino munere. Ideo concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod timor servilis non manet cum Spiritu Sancto, dicendum quod dona Spiritus Sancti sunt in multiplici differentia. Quoddam namque donum est a Spiritu Sancto, sed non cum Spiritu Sancto, quia praeparat ad Spiritum Sanctum ; et tale donum est timor servilis secundum quod huiusmodi. Quoddam autem est donum, quod est a Spiritu Sancto et semper cum Spiritu Sancto, quia per ipsum consecratur habitaculum Spiritui Sancto, sicut est donum caritatis. Quoddam vero est donum, quod est a Spiritu Sancto et aliquando cum Spirito Sancto, aliquando sine Spiritu Sancto, sicut donum quod est ad Spiritus Sancti manifestationem, et est ordinatum non solum ad propriam utilitatem, sed etiam ad alienam, sicut donum prophetiae et donum scientiae, quae aliquando in bonis, aliquando in malis reperiri habent. Cum ergo dicitur quod donum Spiritus Sancti compatitur se cum Spiritu Sancto, dicendum quod illud habet instantiam in eo dono quod ordinatur ad habitationem Spiritui Sancto praeparandam. Posset etiam aliter dici quod timor servilis, etsi, in quantum servilis est, non possit stare cum Spiritu Sancto propter annexam imperfectionem, quae dicit repugnantiam ad statum gratiae, tamen quantum ad aliquid sui nihil prohibet ipsum cum Spiritu Sancto stare, sicut infra melius manifestabitur ; et quantum ad hoc est donum eius.

Ad illud quod obicitur, quod omne donum Spiritus Sancti habet exemplar correspondens in Deo, dicendum quod, si illud specialiter intelligatur quantum ad omnem eius proprietatem, sic non est verum ; sed si generaliter intelligatur, utpote quod dicatur illud habere exemplar in Deo quod habet aliquid correspondens sibi vel secundum se vel secundum suum genus, sic veritatem habere potest. Et hoc modo timor potest habere exemplar in Deo, quia qui timet elongatur a malo et stat intra fines proprios, ita quod supra se non erigitur. Utrumque autem istorum contingit reperire in Deo, quia Deus a malo maxime elongatur et nullo modo supra se ipsum erigitur : ideo, dum per timorem Deo subicimur, eidem assimilamur ; et talis assimilatio sufficit ad hoc quod timor habeat sufficientem rationem doni.

Ad illud quod obicitur, quod omne donum Spiritus Sancti datur ad habilitandum animam ad aliquod arduum et excellens, dicendum quod sicut inordinate amare est magnae lasciviae, sed ordinate amare est magnae virtutis et excellentiae, sic inordinate timere est segnitiei et ignaviae, ordinate vero timere magnae est excellentiae. Qui enim Deum veraciter timet nihil terrenum et caducum timet, immo ex ipso timore Dei ipsis timoribus supereffertur. Ideo, licet actus timoris videatur pertinere ad quamdam defectibilitatem, secundum veritatem tamen pertinet ad excellentiam et nobilitatem ; et quia in timore servili incipit homo Deum ipsum timere, hinc est quod donum Spiritus Sancti est, licet imperfectum.

Ad illud quod obicitur, quod sicut contingit Deum timere propter poenas, ita et amare propter beneficia, dicendum quod sicut beneficia quaedam sunt praesentia, quaedam futura, quaedam quae videntur, quaedam quae exspectantur, sic etiam et poenae. Et si quis timeat Deum solummodo propter poenas praesentes quas iam expertus est, hoc non habet necessario ex dono ; sed cum timet propter supplicia futura, quae credit infligenda esse omnibus qui contemnunt divinam iustitiam, sic et in amore intelligendum est quod amor aeternorum bonorum etiam donum Dei est ; amor vero praesentium potest esse ex ipso naturali affectu. Et ideo ex hoc non potest concludi quod timor servilis non sit donum, quia timore servili non timentur tantum temporalia supplicia, sed etiam aeterna, sicut factum est supra.

Ad illud quod obicitur de latrone, qui timet furari propter suspendium, dicendum quod non est simile, sicut iam tactum est, quia naturali cognitione et aestimatione latro cognoscit illud supplicium et reformidat ; non sic autem est de supplicio inferriali, immo oportet quod iuvetur per fidem ; et amplius, quod cor quodam modo mollificetur, ut exhorreat illa supplicia ad fidei instinctum. Propterea ratio illa non valet, quia non est simile hinc et inde.

PrevBack to TopNext