III, D. 34, P. 2, A. 2, Q. 3
III, D. 34, P. 2, A. 2, Q. 3
Utrum timor gratuitus in patria maneat.
Tertio quaeritur de timore gratuito quantum ad evacuationem, et quaeritur, utrum in patria maneat an evacuetur.
Rationes Principales
Et quod maneat, videtur : Per illud Psalmi [18, 10] : "Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi". Si ergo in saeculum saeculi permanet, non ergo evacuatur, adveniente beatitudine.
Item, Isaiae 11, 2 dicitur de Christo : "Requiescet super eum spiritus timoris Domini". Si ergo Christus fuit perfectissimus comprehensor, et in eo fuit timor, videtur quod donum timoris non evacuetur.
Item, Ecclesiasticus [23, 37] : "Nihil melius quam timere Deum" ; et 1, 20 eiusdem : "Plenitudo sapientiae timor Domini". Si ergo omne bonum perfectum, et maxime plenitudo sapientiae, erit in summa beatitudine, videtur quod donum timoris nullo modo habeat evacuari.
Item, sicut summae Bonitati debetur summus amor, sic summae Maiestati debetur summus timor, secundum illud Malachiae 1, 6 : "Si ego Dominus, ubi est timor meus" ? Sed in patria exsolvemus Deo omnia quae debemus : si ergo ibi erit amor summae Bonitatis, videtur etiam quod ibi sit timor summae Maiestatis.
Sed contra : Tanta vel maior est perfectio in spe, quanta est in timore ; sed spes evacuabitur in patria, sicut dictum est supra : ergo et timor.
Item, sicut spes est respect futuri boni, sic timor est respect futuri mali ; sed in patria nec erit aliquod malum futurum nec poterit esse : ergo ibi nullus erit timor.
Item, sicut dicit Augustinus super illud Ioannis 10, 13 : "Mercenarius fugit" etc. : "Timor est fuga animi, ne amittat quod amat". Sed in patria nullo modo erit huiusmodi fuga nec possibilitas ad amissionem boni : ergo nullus erit ibi timor.
Item, sicut paci opponitur inquietudo, sic securitati opponitur timor. Ergo sicut ubi est summa pax, ibi nulla est inquietudo, sic ubi erit summa securitas, ibi nullus timor ; sed hoc erit in patria : ergo etc.
Item, cum triplex sit differentia timoris-doni. videlicet servilis, initialis et filialis, servilis non manet, quia expellitur a gratia ; initialis non, quia expellitur a caritate perfecta ; filialis non, quia timet ne oculos Patris offendat. Ergo non videtur quod timor secundum aliquam sui differentiam maneat in patria.
Item, plus excedit perfectio glorae ipsum timorem filialem quam excedat perfectio caritatis ipsum timorem initialem ; sed timor initialis non stat cum caritate perfecta, ut ostensum fuit supra : ergo nec timor filialis cum gloria. Nec est alia differentia timoris quae ibi remaneat : ergo donum timoris simpliciter evacuabitur in patria.
Conclusio
Donum timoris in patria quoad unum tantum actum non evacuatur, sed salvatur et perficitur.
Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum fuit in praecedentibus, timoris est intueri tria, videlicet poenam, ut fugiat ; offensam, ut illam caveat ; Maiestatem summam, ut illi subiaceat exhibendo reverentiam. Et secundum hoc triplex est doni timoris differentia : unus, qui principaliter aspicit poenam, et iste est servilis ; alius vero, qui unum oculum habet ad poenam, sed tamen principaliorem habet ad offensam vitandam, et hic est initialis ; tertius autem, qui unum oculum habet respectu offensaa vitandae, alium vero respectu reverentiae exhibendae, et hic est filialis ; cuius etsi unus usus sit in refugiendo, ne separetur a Deo, alter excellentior et magis praecipuus est in reverendo Deum, resiliendo a summa Maiestate in propriam parvitatem. Et hic quidem usus fuit in Christo et est in sanctis angelis et erit in omnibus Beatis. Et quantum ad istum oculum et usum manet donum timoris in patria ; quantum vero ad alios inferiores tollitur, quia isti competunt ei secundum statum imperfectionis. Quia vero remanet ei usus principalis, hinc est quod non dicitur evacuari, sed magis perfici et salvari. Unde et rationes quae hoc probant possunt concedi.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo, obicitur in contrarium, quod aeque nobilis est spes sicut timor, dicendum quod verum est de timore quantum ad aliquem eius usum, qui quidem consistit in fuga mali, secundum quem modum timor et spes habent ad invicem dividi ; et quantum ad hunc usum verum est quod in patria non manebit sicut nec spes. Est et alius eius usus, qui est revereri summam Maiestatem resiliendo in propriam parvitatem ; et quantum ad hunc timor non ita opponitur statui gloriae sicut spes ; et ideo non oportet quod evacuetur in patria. Quantum enim ad hunc usum maior reperitur excellentia in timore quam in spe, quia minus dissonat statui gloriae.
Ad illtid quod obicitur, quod sicut spes est respectu futuri boni, sic timor respectu futuri mali, iam patet responsio, quia ratio ista non procedit de tirttore generaliter, qui est respectu summi ardui, sed quantum ad illum usum, quem habet in praesenti respectu mali.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, dicendum similiter quod illa non est generalis definitio timoris, sed solum datur de timore secundum usum et statum viae, et hoc non secundum omnem, sicut praetactum est.
Ad illud quod obicitur, quod sicut paci opponitur inquietudo, sic securitati timor, dicendum quod, si hoc intelligatur de timore separationis, veritatem habet ; sed si intelligatur de timore reverentiae, non habet veritatem, quia reverentia et securitas nullatenus opponuntur.
Ad illud quod obicitur, quod nulla differenia timotis manebit in patria, breviter respondeo quod immo timor filialis remanebit. Nec valet quod obicit, quod ibi non erit timor separationis vel offensae. Nam etsi filialis timor hoc fotueatur aliquo modo, aliud tamen intuetur magis principaliter.
Ad illud quod obicitur, quod perfectio gloriae plus excedit timorem filialem quam caritas perfecta initialem, dicendum quod maior excessus et minor non facit habitum evacuari, sed potius perfici et consummari, sed oppositio aliqua, quae est reperta inter illud quod evacuat et expellit et illud quod evacuatur et expellitur. Ideo ratio illa non valet, quoniam, etsi perfectio gloriae plus excedat timorem filialem quam caritas viae initialem, tamen timor initialis, ratione eius quod oculum habet ad poenam, plus opporiitur perfoctioni caritatis quam timor reverentiae opponatur perfectioni beatitudinis.