III, D. 34, P. 2, Dubia
III, D. 34, P. 2, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur super hoc quod dicit in principio : Et quia de timore tractandi occurrit nobis locus, sciendum est, quatuor esse timores. Videtur quod inordinate procedat in tractando, quoniam via definitiva praecedit divisivam : ergo prius. est timorem definire quam dividere. Si tu dicas quod non est unam communem definitionem ipsius timoris assignare, in contrarium huius opponitur, quia, cum timor habeat ortum ex amore, et unam sit assignare definitionem amoris, sicut Dionysius definit amorem per vim unitivam, videtur quod similiter sit ex parte timoris. Sed in contrarium huius opponitur, quia, quando aliquid in una sui acceptione est passio ; in altera vero est habitus, aequivoce dicitur ; sed timor, qui est donum, est habitus ; timor vero naturalis est passio : ergo de timore non potest assignari una communis ratio. Item, Augustinus et Damascenus timorem definiunt. Augustinus, super 10, 8 Ioannis sic : Timor est fuga animi, ne amittat quod habet ; Damascenus sic : Timor est exspectatio futuri mali. Sed neutrum convenit timori in statu patriae, sicut patet : ergo non videtur quod sit generalem rationem ipsius timoris invenir.
Iuxta hoc quaeritur de istis duabus definitionibus praetactis, quoniam videntur sibi contrariari. Si enim fuga et expectatio opponuntur, et timor est fuga, secundum Augustinum, non ergo est exspectatio, ut dicit Damascenus.
Ulterius quaeritur iuxta hoc, utrum timor secundum generalem sui acceptionem habeat unum obiectum commune. Quod sic, videtur, quia naturalis timor conformis est gratuito et gratuitus glorioso ; alioquin nec timor naturalis perficeretur a gratuito nec gratuitus a glorioso ; hoc autem esse non posset, nisi haberent unum obiectum commune : ergo etc. Item, tantae generalitatis est amor, quantae generalitatis est timor ; sed omnis amor est respectti obiecti sub una ratione, videlicet sub ratione boni : ergo videtur similiter de timore. Sed contra est quod timor viae est respectu mali, timor autem patriae non potest esse respectu mali, cum ibi nullum sit malum : ergo non videtur quod timoris viae et timoris patriae possit esse unum obiectum commune, ac per hoc nec ima communis ratio assignari. Item, timor viae est respectu : futuri, timor autem patriae respectu futuri non potest esse : ergo non possunt communicare in ratione unius obiecti.
Respondeo : Dicendum quod timor, cum multas habeat differentias, de illis nec dicitur omnino univoce nec aequivoce, sed secundum quamdam analogiam. Ubi autem est analogia, ibi est comparatio ad aliquid unum secundum prius et posterius, maxime ubi est dicere proptie analogia ; et ideo timor secundum omnes suas differentias habet aliquod obiectum unum sive unam rationem obiecti, circa quod consistit eius actus secundum prius et posterius. Obiectum autem timoris sub ratione sua generali est arduum ; actus vero communis est resilitio ab illo arduo ; et hoc est in omni timore reperire. Unde una communis ratio potest de omni timore assignari, ut dicatur quod timor est resilitio ab aliquo arduo sive excellente, sive illud arduum sit in genere boni sive sit in genere malt Sed cum est in genere boni, est resilitio cum reverentia ; cum vero est in genere mali, est resilitio cum fuga.
Sed quia iuxta analogiam frequenter latet aequivocatio quaedam, secundum Philosophum, propter tollendam ambiguitatem Magister primo maluit dividere quam definire, quia in multiplicibus primo est dividendum et postea definiendum. Et hinc est quod Augustinus et Damascenus timorem definiunt non quidem in sua generalitate, sed respectu mali. Et quia timor respectu mali duplicem actum habet, unum antecedentem, qui est aestimatio sive suspicio, qua quis credit malum sibi superventurum ; alium consequentem, qui est fuga illius mali aestimati : hinc est quod unus illorum definit per exspectationem, alter vero per fugam, ita quod nulla est ibi controversia. Accipitur enim ibi exspectatio large pro quacumque aestimatione sive credulitate de adventu mali. Et per hoc patet responsio ad primum quod quaerebatur de timoris notificatione.
Ad illud vero quod quaerebatur ulterius de timoris obiecto, dicendum quod obiectum eius est arduum sub ratione ardui et excellentis et quodam modo superexcellentis. Unde quod obicit de malo et de futuro non valet, quia illa ratio non respicit timorem nisi quantum ad statum viae, nec adhuc generaliter ; in statu enim viae est timor reverentiae, sicut ex praecedentibus habitum est.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sciendum est, quatuor timores esse, scilicet mundanum et humanum etc. Et obicitur contra hoc primo, quia videtur Magister esse insufficiens ; omittit enim timorem naturalem. Item, obicitur, quia videtur sibi contradicere : primo enim dicit quatuor esse timores et postmodum subiungit quinque. Quodsi tu dicas quod ipse enumerat pro uno mundanum et humanum, contra : timor mundanus surgit ex concupiscentia oculorum, timor humanus ex concupiscentia carnis ; sed istae concupiscentiae sunt diversae : ergo et illi timores.
Iuxta hoc quaeritur, cum sex differentiae assignantur, videlicet naturalis, mundanus et humanus, servilis, initialis et filialis, penes quid sumantur et quomodo distinguantur.
Respondeo : Dicendum quod sex differentiae timoris habent distingui secundum differentiam suarum originum. Timor enim aut est ex natura aut ex libidine sive concupiscentia aut ex gratia. Si est ex natura, tunc est timor naturalis. Si est ex concupiscentia, hoc dupliciter : aut est ex nimio amore sui aut ex nimio amore suorum. Si ex nimio amore sui, sic est humanus ; ex nimio amore suorum, sic est mundanus. Si autem ex gratia, aut ex gratia gratis data, et sic est servilis ; aut ex gratia gratum faciente, sed inchoata, et sic est initialis ; aut est ex gratia perfecta, et sic est filialis. Et sic patet quod sex sunt differentiae timoris secundum suam generalem divisionem ex parte. suae originis.
Ad illud ergo quod obicitur, quod Magister est insufficiens, quia non ponit nisi quatuor, dicendum quod Magister, cum intendat hic agere de timore-dono, non dividit timorem nisi eatenus quatenus ad propositum suum spectat. Timor autem donum quadrupliciter habet considerari : aut per comparationem ad suum oppositum quod expellit ; et hic est timor malus, qui opponitur dono Spiritus Sancti, ut mundanus et humanus, quos Magister non dividit, licet sint timores diversi, quia sub una ratione eos considerat, videlicet in quantum oppositionem habent ad demum timoris. Aut per comparationem ad obiectum minus principale, et hoc quidem est malum poenae ; et sic est timor servilis. Aut per comparationem ad obiectum magis principale, quod quidem est malum culpae sive offensae ; et sic est timor initialis. Aut per comparationem ad obiectum maxime principale, quod quidem est excellentia Maiestatis divinae ; et quantum ad hoc est timor filialis. Et sic patet quod secundum quadruplicem comparationem ipsius timoris-doni assignantur quatuor timoris differentiae ; et Magister sufficienter dividit timorem quantum spectat ad propositum.
Aliter potest dici quod timor sub ratione doni potest secundum aliam considerationem quadrupliciter dividi, quia timor aut est simpliciter oppositum dono, et sic est una differentia, videlicet mundanus et humanus ; aut est donum, tamen cum opposito doni, et sic est timor servilis ; aut est donum non cum opposito, tamen cum quadam approximatione ad oppositum, et sic est timor initialis ; aut est perfectum donum, et sic est timor filialis. Et sic patet sufficientia horum membrorum et dissolutio obiectorum.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Attende quod hic quatuor distinguuntur timores, cum supra Beda dixerit, duos esse ; ex hoc enim videtur, quod vel Magister sit superfluus vel Beda diminutus. Item, iuxta hoc quaeritur de divisione quam ponit Damascenus, ubi dividit timorem in sex differentias, quarum nullam ponit nec Magister nec Beda. Dicit enim quod sex sunt genera timorum, videlicet segnities, erubescentia, verecundia, admiratio, stupor et agonia. Videtur enim secundum hoc quod aut ipse Damascenus aut Magister in dividendo non recte procedit. Iuxta hoc etiam quaeritur de sufficientia membrorum quae ponit Damascenus.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de timore secundum quod est donum Praecise aut secundum quod est donum et oppositum dono aut secundum quod comprehendit donum et oppositum dono et passionem naturae aut specialiter de ipso secundum quod timor est passio. Si secundum quod est donum, sic dividitur in duo membra, et sic accipit Beda, dividens timorem in servilem et castum, quia potest esse donum gratuitum aut gratis datum. Si secundum quod comprehendit donum et oppositum dono, sic est divisio Magistri in quatuor membra, secundum quod dictum fuit supra ; et quia Magister largius accipit, ideo plura membra ponit. Si autem accipitur prout comprehendit donum et oppositum dono et etiam passionem naturae, sic dividitur in sex membra prius posita. Si vero prout accipitur specialiter pro passione naturae, sic est divisio Damasceni, quae est quasi subdivisio respectu praecedentis.
Sufficientia autem et numerus horum membrorum sic patet, quia timor-passio aut est respectu mali aut respectu ardui. Si respectu mali, hoc est dupliciter : aut respectu mali poenae aut respectu mali culpae. Si respedu mali poenae, hoc est duplicjter, quia aut respectu mali poenae in se aut respectu mali poenae in ordine ad culpam. Si respectu mali poenae in se, hoc est dupliciter : aut prout timetur difficultas in opere superexcedens vires nostras ; et sic est segnities, de qua dicit ipse Damascenus, quod segnities est timor futurae operationis ; aut prout tinetur malum poenae, nec tamen est a nobis, sed potius a fortuna et per accidens ; et sic est ipsa agonia, de qua dicit ipse Damascenus quod "agonia timor est per casum sive infortunium". Si autem est timor respectu mali poenae in comparatione ad culpam, hoc potest esse dupliciter : aut respectu culpae quae iam est, et sic est verecundia, de qua dicit Damascenus quod "verecundia est timor in turpi actu" ; aut respectu culpae quae iam non est, sed potest esse, et sic est erubescentia, de qua dicit Damascenus quod erubescentia est timor in exspectatione convitii. Si autem est respectu ardui sive magni, aut est magnum, in quod non possumus cognoscendo et operando propter defectum. cognitionis ; tunc est admiratio, de qua dicit Damascenus quod "admiratio est timor in magna imaginatione phantasiae" ; aut est arduum, ad quod inassueti sumus, et sic est stupor, de quo dicit quod "stupor est timor ex inassueta imaginatione".
Vel aliter : timore-passione aut timetur quod est vere timendum aut timetur quod de se timendum non est, sed propter defectum a parte timentis. Si timetur quod est timendum de se, hoc potest esse tripliciter, quoniam aut est praesens, et sic est verecundia ; aut futurum certum, et sic est erubescentia ; aut futurum dubium, et sic est agonia. Si autem timetur aliquid propter defectum a parte timentis, hoc potest esse tripliciter : aut propter defectum virtutis, et sic est segnities ; aut propter defectum cognitionis, et sic est admiratio ; aut propter defectum consuetudinis, et sic est stupor. Et sic patet praedictorum numerus et sufficientia ; et per hoc etiam patet responsio ad obiecta.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod Beda vocat amicabilem timorem castum. Videtur enim quod alius sit timor castus et alius timor amicabilis et alius timor filialis. Aliud enim timet sponsa et aliud amicus et aliud filius ; Filius enim timet patris indignationem, amicus voluntatum dissensionem, sponsa complexuum separationem. Ergo videtur quod illi sunt diversi timores. Iuxta hoc quaeritur : propter quid timor perfectus sortitur illa tria vocabula et quare magis vocatur amicabilis quam socialis ?
Respondeo : Dicendum quod, licet isti timores in his sensibilibus habeant differentiam, tamen respectu Dei unus et idem timor censetur hoc triplici nomirie. Sicut enim una est gratia quae facit esse filium Dei per adoptionem, facit etiam amicum et desponsat animam in coniugium, sic etiam in proposito est intelligendum, quoniam unus et idem timor est quo quis timet amittere Deum sive separari a Deo sub hac triplici ratione. Et ex hoc patet quare iste timor hoc triplici nomine nominetur ; patet etiam responsio ad obiecta.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod uterque timor, scilicet initialis et servilis, dicitur initium sapientiae. Si enim timor initialis dicitur, quia in eo inchoatur sapientia et gratia ; timor autem servilis est huiusmodi : videtur ergo quod timor servilis sit initialis ; quod falsum est. Iuxta hoc quaeritur : propter quid timor in Sacra Scriptura potius dicitur initium sapientiae quam aliud donum ; et quare magis dicitur initium sapientiae quam alicuius alterius doni aut virtutis aut gratiae ?
Respondeo : Dicendum quod cum duplex sit initium, videlicet intra vel extra, initialis denominatur a principio intra, quod est naturae principium intrinsecum ; servilis autem habet rationem principii extra, et propterea nec est nec debet dici initialis.
Ad illud quod quaeritur quare magis dicitur principium sapientiae quam aliud donum et quare magis sapientiae quam alterius doni, dicendum quod in proficiendo in bonum donum timoris est primum inter omnia dona et donum sapientiae est supremum. Quia ergo ratio initii et principii debet attribui primo, hinc est quod ratio initii debet attribui timori. Quia vero in summo est status, hinc est quod timor magis dicitur principium sapientiae quam alicuius alterius doni. Alia vero quae dicuntur in littera sunt satis plana.
Ex his autem quae in littera dicta sunt possent formari sex problemata de timore, ut primum sit de timoris definitione ; secundum de obiecto ; tertium de divisione Magistri ; quartum de divisione Damasceni ; quintum de doni gratuiti nominatione ; sextum et ultimum de eius comparatione ad donum sapientiae.