Text List

III, D. 35, Divisio Textus

III, D. 35, Divisio Textus

Supra egit Magister de donis generaliter et de timore specialiter. In hac vero parte de aliis donis determinat satis breviter, maxime de donis quae sunt ex parte cognitivae, scilicet de sapientia, intellectu et scientia, ostendens differentiam inter se et ad alia. Et ideo pars ista dividitur in partes duas. In quarum prima assignat differentiam inter dona tria praedicta. In secunda vero assignat differentiam ipsorum ad alia quae non sunt dona, ibi : Et notandum, quod intellectus et scientia etc.

Prima pars dividitur in duas. In quarum prima assignat differentiam inter sapientiam et scientiam. In secunda vero assignat differentiam intellectus ad duo praedicta, ibi : Ostensa differentia inter sapientiam et scientiam.

Similiter secunda pars principalis dividitur in duas. In quarum prima assignat differentiam ipsius intellectus et scientiae prout sunt dona, ad se ipsa, et prout sunt acquisita. In secunda vero assignat differentiam inter sapientiam-donum et Sapientiam increatam, ibi : Illud etiam sciendum est, quod sapientia, de qua disserimus etc. Divisiones vero partium satis manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext