III, D. 35, Tractatio Quaestionum
III, D. 35, Tractatio Quaestionum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa sex, secundum quod sex dona sunt ultra donum timoris, licet Magister in littera non tangat nisi tria. Primo quaeritur, quis sit actus et quod obiectum proprium doni sapientiae. Secundo, quis sit actus et quod obiectum doni scientiae. Tertio, quis sit actus et quod obiectum doni intellectus. Quarto, quis sit actus et quod obiectum doni consilii. Quinto, quis sit actus et quod obiectum doni fortitudinis. Sexto et ultimo, quis sit actus et quod obiectum doni pietatis.
On this page