Text List

III, D. 35, A. 1, Q. 1

III, D. 35, A. 1, Q. 1

Utrum actus doni sapientiae attendatur penes cognitionem veri an penes affectionem boni.

Circa primum sic proceditur et quaeritur de actu et obiecto ipsius doni sapientiae, utrum videlicet actus ipsius doni attendatur penes cognitionem veri an penes affectionem boni.

Rationes Principales

Et quod actus eius attendatur in cognoscendo, videtur. Primo, per verbum Sapientis, Proverbiorum 1, 5 : Audiens sapiens sapientior erit ; sed auditus in nobis est via ad acquirendum habitum cognitionis ; si ergo per auditum crescit in nobis sapientia, secundum quod dicitur in verbo proposito et in aliis pluribis eiusdem libri auctoritatibus, videtur quod actus doni sapientiae sit cognitivus.

Item, hoc ipsum ostenditur per Augustinum, in XIV Libro De Trinitate, ubi definiens sapientiam dicit quod "sapientia est rerum divinarum humanarumque cognitio", approbans notificationem philosophorum in parte illa de ipsa sapientia. Si ergo definit sapientiam recte et per actum proprium, videtur quod actus ipsius doni sapientiae sit divina et humana cognoscere.

Item, Gregorius, in Moralibus, tractans illud Iob 1, 19 : "Ventus vehemens" etc., dicit quod donum sapientiae datum est in remedium contra stultitiam : ergo defectus stultitiae et donum sapientiae directe opponuntur ; "opposita autem nata sunt fieri circa idem", secundum quod vult Philosophus: cum ergo stultitia dicat defectum in actu cognoscendi, videtur quod actus sapientiae-doni sit potentiae cognitivae.

Item, hoc videtur ratione, quoniam sapientia appropriatur Filio ; sed cum in imagine creata sit aliqua reperire ex parte intellectus et aliqua ex parte affectus : quae sunt affectionis appropriantur Spiritui Sancto, qui est amor, quae vero cognitionis appropriantur Filio : cum ergo sapientia ei approprietur, videtur etc.

Item, nullus amans aliquid, quantumcumque circa illud afficiatur, sapiens dicitur ex hoc nisi illud cognoscat : ergo actus doni sapientiae maxime attenditur in faciendo cognoscere.

Sed contra : Primo, auctoritate Sapientis, Ecclesiastici 6, 23 : "Sapientia doctrinae secundum nomen suum est, et non in multis est manifesta". Si ergo sapientia a sapore dicitur et sapor respicit affectionem interiorem, videtur quod proprius actus doni sapientiae sit affectivus.

Item, Gregorius in Moralibus, super 1, 4 Iob, dicit quod sapientia est donum "spe et certitudine aeternorum mentem reficiens" ; sed refectio spectat ad gusfum et affectum : ergo et praecipuus actus ipsius doni sapientiae est affectivus.

Item, Dionysius dicit, in libro De divinis nominibus, capitula De sapientia : "Hanc igitur stultam et amentem sapientiam laudamus" etc. ; et alia littera : Hanc igitur irrationalem et dementem et stultam sapientiam excellenter laudantes dicimus etc. Si ergo loquitur ibi de sapientia, quae est donum Dei, sicut patet, et hanc dicit stultam et amentem, videtur quod actus istius doni ex parte affectionis se teneat et nullatenus ex parte rationis.

Item, Bernardus, in libro De amore Dei, 2 capitulo, dicit quod "amor crescit in caritatem, caritas in sapientiam". Ergo, cum caritas et amor et ipsius caritatis actus sint partis affectivae, videtur quod et sapientiae actus sit affectivus, cum principalis actus non varietur ratione profectus.

Item, nec in dono sapientiae nec in eius actu est reperire excessum : nemo enim nimis est sapiens ; sed in actu cognitionis circa divina contingit valde de facili excedere : videtur ergo quod actus doni sapientiae omnino se teneat ex parte affectionis et nullatenus ex parte cognitionis. Si forte dicas quod actus eius simul est ex parte cognitionis et affectionis, contra hoc est, quia maior est diversitas in habitibus quam sit in potentiis ; sed ratione illorum actuum, qui sunt cognoscere et affici, diversificantur potentiae animae, ita quod nunquam sunt actus eiusdem potentiae : ergo pari ratione videtur quod nunquam sint actus eiusdem habitus. Si tu dicas quod non possunt esse actus eiusdem habitus principales, tunc quaeritur, quis sit eius actus principalis et praecipuus, utrum cognitivus vel affectivus ; et per primas rationes videtur quod cognitivus, per secundas, quod affectivus : et ita redit eadem quaestio quae prius.

Conclusio

Praecipuus actus doni sapientiae est ex parte affectivae, ita ut in cognitione inchoetur et in affectione consummetur.

Respondeo : Dicendum quod sapientia quadrupliciter accipi consuevit tam a philosophis quam a Sanctis, videlicet communitei : et minus communiter et proprie et magis proprie. Communiter accipiendo sapientiam, sic sapientia dicit cognitionem rerum generalem, secundum quod eam definit Augustinus et Philosophus, quod "sapientia est cognitio rerum divinarum et humanarum" ; et Philosophus in Prima Philosophia, dicit quod sapiens est qui omnia novit secundum quod convenit.

Alio modo dicitur sapientia minus communiter, et sic sapientia dicit cognitionem non quamcumque, sed cognitionem sublimem, videlicet cognitionem rerum aeternarum. Et sic accipit eam Apostolus, I ad Corinthios 12, 8 : "Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae" ; secundum quod exponit Augustinus, dicens quod sapientia est cognitio aeternorum, scientia vero est cognitio creatorum ; et sic etiam dicit Philosophus quod sapientia est cognitio causarum altissimarum.

Tertio modo accipitur sapientia proprie, et sic nominat cognitionem Dei secundum pietatem ; et haec quidem cognitio est quae attenditur in cultu latriae quem exhibemus Deo per fidem, spem et caritatem ; secundum quem modum accipit Augustinus, XIV De Trinitate, exponens illud Iob [28, 28] : Ecce pietas ipsa est sapientia, dicens ibidem quod pietas et sapientia idem est quod theosebia, et theosebia idem est quod cultus divinus, qui consistit in tribus virtutibus, secundum quod ipse dicit, in principio Enchiridii, Ad Laurentium.

Quarto modo dicitur sapientia magis proprie, et sic nominat cognitionem Dei experimentalem ; et hoc modo est unum de septem donis Spiritus Sancti, cuius actus consistit in degustando divinam suavitatem. Et quoniam ad gustum interiorem, in quo est delectatio, necessario requiritur actus affectionis ad coniungendum et actus cognitionis ad apprehendendum, secundum illud Philosophi, qui dicit quod "delectatio est coniunctio convenientis cum convenienti cum sensu eiusdem", hinc est quod actus doni sapientiae partim est cognitivus et partim est affectivus, ita quod in cognitione inchoatur et in affectione consummatur, secundum quod ipse gustus vel saporatio est experimentalis boni et dulcis cognitio. Et ideo actus praecipuus doni sapientiae propriissime dictae est ex parte affectivae, ratione cuius dicit Ecclesiasticus [6, 23] quod sapientia secundum nomen suum est, et Gregorius dict quod actus eius est reficere ; et Dionysius dicit quod istius sapientiae est amentem esse, propter hoc quod melius afficimur circa Deum praevia cognitione, quae est per ablationem et negationem, quam per affirmationem, sicut docet in libro, De mystica theologia. Ratione etiam istius eiusdem causae dicit Bernardus caritatem in sapientiam proficere. Et ex hac eadem causa contingit quod sapientia non potest esse nimia, quia excessus in experimento divinae dulcedinis potius est laudabilis quam vituperabilis, secundum quod patet in viris sanctis et contemplativis, qui prae nimia dulcedine modo elevantur in ecstasim, modo sublevantur usque ad raptum, licet hoc contingat paucissimis. Concedendum est igitur quod actus doni sapientiae praecipuus est ex parte affectionis. Concedendae sunt etiam rationes hoc ostendentes.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod sapientia crescit per auditum, dicendum quod sapientia sumitur ibi communiter pro cognitione generali, quae quidem est rerum divinarum et humanarum, quae per studium et auditum suscipit incrementum ; et ideo non habet hic locum.

Ad illud similiter quod obicit de auctoritate Augustini ; patet responsio, quia illo modo eam accipit Augustinus.

Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Gregorii, quod sapientia est contra stultitiam, dici potest quod hoc dicit, non quantum ad ultimum actum sapientiae, qui attenditur in affectione, sed quantum ad primum actum sive praevium, qui consistit in cognitione ; donum enim sapientiae se complectitur utrumque.

Ad illud quod obicitur, quod sapientia appropriatur Filio, dicendum quod hoc est in quantum dicit lumen cognitionis, non in quantum dicit saporem affectionis. Cum enim utrumque in se claudat, potest utrique personae appropriari, videlicet Filio et Spiritui Sancto ; et quoniam non appropriatur Filio soli, immo etiam persopae Spiritus Sancti : hinc est quod ratio illa non cogit.

Ad illud quod ulterius obicitur, quod nemo est sapiens ex hoc solum quod amat nisi etiam ulterius cognoscat, dicendum quod illud est verum ; attamen in amore Dei ipsi gustui coniuncta est cognitio. Optimus enim modus cognoscendi Deum est per experimentum dulcedinis ; multo etiam excellentior et nobilior et delectabilior est quam per argumentum inquisitionis. Unde ex hoc non habetur quod cognoscere sit actus ipsius doni sapientiae praecipuus, sed quod quodam modo concurrit ad eius actum praecipuum ; et hoc quidem est verum, quia, sicut tactum est, sapientia in se claudit utrumque actum ; unde quodam modo respicit intellectum, quodam modo respicit affectum.

Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod imus habitus non potest esse respectu istorum duorum actuum, cum penes illos diversificentur potentiae, dicendum quod verum est quod non possunt isti actus eiusdem habitus esse, ita quod uterque sit principalis ; nihil tamen impedit duos esse, ita quod unus sit primus, alter vero praecipuus ; unus sicut disponens, alter vero complens, sicut in praecedentibus habitum fuit de fide. Unde eisdem rationibus et responsionibus quantum ad hoc potest quis negotiari circa donum sapientiae, quae supra explanatae fuerunt circa virtutem fidei ; et ideo haec ad praesens sufficiant, quia non oportet hic illas iterum replicari.

PrevBack to TopNext