Text List

III, D. 35, A. 1, Q. 2

III, D. 35, A. 1, Q. 2

Utrum actus praecipuus doni scientiae consistat in actione vel in speculatione.

Secundo quaeritur de actu et obiecto doni scientiae, et est quaestio, utrum actus praecipuus doni scientiae consistat in actione vel in consideratione.

Rationes Principales

Et quod consistat in actione, videtur. Primo, auctoritate Augustini, XII De Trinitate, quae habetur in littera. Distinguens enim inter sapientiam et scientiam, dicit quod sapientia spectat ad contemplationem et scientia ad actionem.

Item, secundum Philosophum, "scire, quod non est coniunctum operationi, parum aut nihil prodest ad virtutem". Si ergo scientia, quae est Spiritus Sancti donum, multum prodest ad meritum, videtur quod actus eius circa agenda praecipue sit constitutus.

Item, "fides sine operibus mortua est", ergo pari ratione et scientia ; sed ipsa scientia, quae. est donum Spiritus Sancti ; non est mortua, sed gratuita : ergo videtur quod actus eius praecipuus consistat circa agenda.

Item, donum scientiae comparatur ad pietatem sicut dirigens ad exsequens ; sed pietatis, secundum quod dicit Gregorius, in Moralibus, est opera misericordiae exhibere : ergo actus scientiae est circa talia opera dirigere : ergo actus eius consistit in agendis.

Item, actus doni scientiae, secundum quod dicit Magister in littera, "est conversari in medio nationis pravae et perversae" ; sed bona conversatio respicit actiones exteriores : ergo actus doni scientiae circa agenda versatur praecipue.

Sed contra : Augustinus, XIV De Trinitate : "Huic scientiae tribuo, non quidquid humanae curiositatis et vanitatis est, sed quo fides saluberrima gignitur, nutritur et roboratur". Si ergo actus doni scientiae est ad generandum fidem, videtur quod magis sit circa fidem quam circa mores.

Item, in eodem libro dicitur, et Magister dicit in littera, quod cognitio divinitatis in Christo spectat ad sapientiam, cognitio vero humanitatis in eodem spectat ad scientiam ; sed cognitio humanitatis Christi non est cognitio operativa, sed potius contemplativa : si ergo haec est doni scientiae, videtur etc.

Item, in agendis sufficienter dirigimur per virtutem prudentiae : aut ergo donum scientiae superfluit aut eius actus praecipuus non ad hoc, sed ad alius ordinatur.

1tem, intelligentia Scripturae spectat ad donum scientiae, secundum quod Augustinus innuit, in libro De doctrina christiana, ubi ostendit quod per pietatem et mititatem pervenitur ad intelligentiam Sacrae Scripturae. Si ergo huiusmodi intelligentia non consistit in actione, sed in speculatione, videtur quod actus eius magis consistat in contemplatione quam in actione.

Item, iuxta hoc quaeritur : cum unius habitus unus sit actus, quomodo doni scientiae habent tam diversi actus assignari ? Innuit enim Magister in littera quod actus doni scientiae est fidem nutrire et defendere ; et ulterius, quod eiusdem actus est conversari "in medio nationis pravae et perversae" ; et postremo, quod actus eius est Christum cognoscere.

Conclusio

Doni sccientiae praecipuus actus est dirigere circa actionem, sed ex consequenti etiam nosse ea quae sunt fidei, et humanitatem Christi.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quo scientiae quadruplex est differentia. Quaedam est quae consistit in intellectu pure speculativo ; et haec fundata super principia rationis, et haec est scientia acquisita de quacumque creatura, sicut scientia humanae philosophiae. Quaedam autem est quae consistit in intellectu inclinato ab affectu ; et haec est fundata super principia fidei, quae quidem sunt articuli, et nihilominus acquisita ; et haec est scientia Sacrae Scripturae, quam nullus habere potest nisi saltem habeat fidem informem. Quaedam autem gnere et roborare, dicendum quod est quae consistit in intellectu sive iste non est actus eius principalis, ratione in quantum inclinat affectum ad operationem ; et haec fundata est super principia iuris naturalis, quae ordinatur ad rectitudinem et honestatem vitae ; et huiusmodi est scientia prudentiae-virtutis. Quaedam autem scientia est quae consistit in intellectu, secundum quod est inclinatus et inclinans : inclinatus, inquam, a fide, et inclinans ad bonam operationem ; et haec fundatur super principia fidei et habet ortum est a dono gratiae ; et talis est scientia quae est donum Spiritus Sancti.

Et ex hoc patet quis sit actus proprius huius doni. Est enim actus eius dirigere ad agenda secundum praeexigentiam regulae ipsius fidei, cuius est dirigere ad opera misericordiae ut non tantum bona pro bonis reddat, secundum quod dictat lex naturae, sed etiam bona pro modo malis, secundum quod dictat lex gratiae, ad exemplar ipsius Iesu Christi, in quo fuit gratiae abundantia. Et ideo ad ipsam scientiam non solummodo pertinet dirigere in agendis, sed etiam ex consequenti pertinet nosse ea quae sunt fidei tamquam fundamentum suae directionis ; et ulterius nosse humanitatem Christi tamquam exemplar sui regiminis ; ita quod hic triplex actus convenit ei secundum triplicem respectum : unus videlicet respectu obiecti motivi, alter vero respectu sui fundamenti. et tertius est exemplaris excitativi. Et quia principalis actus accipitur ex parte obiecti, hinc est quod praecipuus actus doni scientiae est dirigere circa actionem, secundum quod dicit Augustinus et ostendunt rationes ad hoc inductae ; et ideo sunt concedendae.

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod ipsius scientiae est fidem gignere et roborare, dicendum quod iste non est actus eius principalis, sed ad principalem ordinatus ea ratione qua directio doni scientiae in agendis sequitur et fundatur super principia ipsius fidei.

Ad illud quod obicitur, quod ipsius doni scientiae est humanitatem et gratiam Christi nosse, iam patet responsio, quia nec hic est actus ipsius scientiae principalis, sed qui ad principalem habet ordinari ; sicut cognitio exempli utilis est ad evidentiorem cognitionem rei, quae secundum exemplar illud debet fieri.

Ad illud quod obicitur, quod per prudentiam sufficienter dirigitur homo in agendis, iam patet responsio, quia prudentia dirigit secundum principia iuris naturalis ad ea quae honesta sunt ; sed scientia-donum dirigit per principia fidei et iuris divini ad ea quae sunt sancta ; unde et quodam modo altior estactus ipsius doni scientiae quam virtutis prudentiae et super principia magis elevata fundari habet ; et propter hoc, habita virtute prudentiae, non superfluit donum scientiae.

Ad illud qilod obicitur, quod intelligentia Scripturarum spectat ad donum scientiae, dicendum quod, sicut prius tactum fuit de cognitione eorum quae sunt fidei, quod non principaliter spectant ad donum ipsius scientiae, sed quodam modo antecedenter et quasi praesuppositive, sic etiam intelligendum est de intelligentia Sacrae Scripturae.

Ad illud quod ultimo quaeritur de diversitate actuum, iam patet responsio per ea quae dicta sunt, quoniam unus est eius actus principalis, duo vero annexi ; et simul cum hoc patet quid sit obiectum ipsius doni scientiae et quomodo etiam differat a virtute prudentiae et ab habitu cuiuslibet alterius scientiae.

PrevBack to TopNext