Text List

III, D. 35, A. 1, Q. 3

III, D. 35, A. 1, Q. 3

Utrum donum intellectus simul consistat in contemplatione Creatoris et creaturae.

Tertio quaeritur de actu et obiecto ipsius doni intellectus, et est quaestio, utrum donum intellectus simul consistat in contemplatione Creatoris et creaturae.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Magistri in littera : "Intelligentia vero non modo de aeternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spiritualibus temporaliter exortis".

Item, hoc ipsum videtur per Dionysium, Ad Titum, qui dicit quod "impossibile est, quamdiu in via sumus, relucere nobis divinum radium nisi circumvelatum". Si ergo illud est velamen creaturae, videtur quod intellectus non possit Deum nisi in creatura cognoscere : ergo, si est ad cognitionem Creatoris, necesse est quod sit simul ad cognitionem creaturae.

Item, non est perfectus habitus amoris nisi ametur Deus et in se et in sua imagine. Ergo similiter non erit perfectum donum intellectus nisi Deus per illud cognoscatur et quantum ad conditiones suas et quantum ad conditiones creaturarum quae sunt ei similes. Ergo videtur quod donum intellectus sit ad contemplanda temporalia et aeterna.

Item, de eisdem habet esse intellectus de quibus habet esse fides, secundum quod dicit Gregorius quod "Deus intellectum dat, dum de auditis mentem illustrat". Sed fides non tantummodo respicit divinam essentiam in se, verum etiam in comparatione ad creaturam : videtur ergo quod actus doni intetlectus ordinetur ad illa duo contemplanda.

Sed contra : Dono sapientiae cognoscuntur aeterna, dono scientiae cognoscuntur temporalia, sicut dicit Augustinus, et habetur in littera. Ergo aut donum intellectus superfluit, duobus donis habitis, aut circa illa duo actus eius praecipuus non consistit.

Item, sapientia et scientia differunt et sunt diversa dona per hoc quod unum eorum est circa temporalia, aliud vero circa aeterna. Ergo, si donum intellectu est unum, videtur quod non possit esse circa illa duo.

Item, aut donum intellectus consistit in cognoscendo tantum aut in cognoscendo et afficiendo. Si consistit in cognoscendo tantum, ergo non videtur quod sit donum gratuitum, cum actus pure cognitivus non sit meritorius. Si in cognoscendo et afficiendo, ergo doni intellectus est aeterna cognoscere et circa illa affici ; sed iste est actus doni sapientiae : ergo aut donum intellectus non est circa aeterna aut, si est, non differt ab ipsa sapientia.

Item, sicut contingit Deum cognoscere et contemplari in imagine, ita contingit Deum cognoscere et contemplari in eius vestigio. Ergo sicut donum intellectus est ordinatum ad cognitionem ipsius creaturae spiritualis, ita ad cognitionem creaturae corporalis ; sed non dirigit ad cognitionem corporalis creaturae : ergo pari ratione non videtur donum intellectus ordinari ad cognitionem alicuius creaturae.

Item, dona, quae sibi invicem correspondent et ad se combinantur, ad idem et circa idem versantur ; sed donum intellectus et sapientiae combinantur ad invicem : ergo, cum donum sapientiae sit circa aeterna et non circa creata, videtur quod et donum intellectus.

Item, si simul est circa Creatorem et creaturam, ergo videtur quod donum intellectus intelligat et cognoscat Deum per speculum : ergo non videtur dlfferre a cognitione fidei.

Conclusio

Domum intellectus attenditur in contemplatione tum Creatoris tum spiritualis creaturae.

Respondeo : Dicendum quod cognitio de Deo sub ratione veri potest haberi secundum triplicem modum : uno modo habetur cognitio de Deo per simplicem assensum ; alio modo per rationis adminiculum ; tertio modo per simplicem contuitum. Primum est virtutis fidei, cuius est assentire ; secundum est doni intellectus, cuius est credita per rationem intelligere ; tertium est beatitudinis munditiae cordis, cuius est Deum videre. Quoniam ergo rationes, secundum quas iuvamur ad credita intelligenda, accipiuntur non solum a conditionibus Creatoris, sed etiam a conditionibus creaturae spiritualis, quae inter creaturas habet proximiorem assimilationem ad Creatorem, hinc est quod donum intellectus - cuius actus est in contemplationem summi Veri elevare per lumen, quod non solum facit assentire, sed etiam per congruas rationes credita intelligere - non solum attenditur in contemplatione creatricis essentiae, sed etiam spiritualis creaturae.

Et ex hoc patet quis sit actus et obiectum proprium ipsius doni intellectus, quoniam obiectum eius est ipsum Verum aeternum in quantum intelligibile, non solum secundum proprias conditiones, sed etiam secundum proprietates creaturarum sibi similium, secundum quod dicit Magister in littera ; actus vero eius est contemplari ipsum Verum creditum, ut devotius credatur et ardentius diligatur. Et ita donum intellectus consistit in contemplatione rationali Creatoris et spiritualis creaturae, sicut ostendunt rationes quae ad istam partem sunt inductae.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod donum sapientiae ordinatur ad cognitionem Creatoris et donum scientiae ad cognitionem creaturae, dicendum quod aliter et aliter sunt illa duo dona ad cognitionem illorum duorum quam donum intellectus, quia donum sapientiae est ad cognitionem aeternorum secundum aeternas rationes, secundum tamen quod illae aeternae rationes sunt via ad gustum et experimentalem cognitionem divitiae suavitatis, ita quod cognitio illa gustui est annexa ; donum vero intellectus negotiatur circa aeterna secundum rationes aeternas, quae sunt via ad cognitionem veritatis. Et hinc est quod Bernardus appropriat donum intellectus fidei, quae assentit summae Veritati propter se ; donum vero sapientiae appropriai caritati, euius est disponere ad gustandum Deum. Per hunc etiam modum est differentias invenire inter intellectum et scientiam, quia scientia negotiatur circa creaturas secundum rationes creatas ; unde negotiari habet non solum circa creaturas spirituales, quae habent rationem imaginis, sed etiam circa sensibiles et corporales quae habent rationem vestigii. Donum vero intellectus, etsi negotiatur circa creaturas, hoc tamen est secundum rationes aeternas ; et ideo solum est circa creaturas spirituales in quibus rationes aeternae relucent magis expresse. Et sicpatet quod, quia alio et alio modo est intellectus circa Creatorem et creaturam quam sapientia et scientia, hinc est quod, illis habitis, non superfluit.

Ad illud quod obicitur, quod donum sapientiae et scientiae distinguuntur, quia hoc est circa temporalia et illud circa aeterna etc., iam patet responsio, quia non est simile. Sapientia enim negotiatur circa aeterna secundum rationes aeternas ; scientia vero circa creata secundum ration es creatas ; et quia habent diversa obiecta etiam secundum rationem movendi et dirigendi, hinc est quod sunt dona diversa. Intellectus vero, sive circa creaturam sive circa Creatorem negotietur, semper refertur ad rationes aeternas, ad quas per creaturas etiam elevat contemplandas ; et ideo unum solum donum est, quamvis illa sint plura. Et ex hoc colligi potest quod donum intellectus est infra sapientiam et supra scientiam.

Ad illud quod obicitur, quod donum intellectus aut est in simpliciter speeulando aut in speculando et afficiendo, dicendum quod est cognitio experientiae, quae attenditur secundum gustum, et ista est doni sapientiae acquisitae ; et est cognitio speculationis extensae, quae quodam modo via est ad gustum, sicut cognitio fidei ad delectationem caritatis ; et haec est doni intellectus, quae quidem viam praebet ad usum doni sapientiae, quae ideo gratuita est quoniam super assensum fidei fundatur et ulterius ordinat ad sapientiae gustum. Nihilominus tamen in ipso actu intellectus est quaedam delectatio, sed longe inferior quam in dono sapientiae. Delectatur enim quis in cognitione veritatis, sed non sic sicut in gustu snmmae suavitatis.

Ad illud quod obicitur, quod sicut contingit Deum cognoscere in imagine, sic et in vestigio, dicendum quod non est omnimoda similitudo. In imagine enim, quia magis appropinquat, magis clare habet cognosci ; in vestigio vero, quia multum distat, sub maiori obscuritate et aenigmate. Et quia ad donum intellectus spectat contemplatio clarior et excellentior quam sit cognitio fidei, hinc est quod ad donum illud non spectat cognoscere Deum in quacumque creatura, sed in ea quae est eius imago et similitudo expressa, sicut dictum est supra.

Ad illud quod obicitur, quod donum intellectus combinatur dono sapientiae, dicendum quod, quia donum sapientiae consistit in gustu, donum vero intellectus consistit in lumine rationis, et amplius ascendit affectio quam ratio et unio quam cognitio, secundum quod vult Dionysius, hinc est quod donum sapientiae in actu suo non sic indiget adminiculo creaturae secundum quod donum intellectus. Et ideo donum sapientiae in actu suo versatur solum circa aeterna, donum vero intellectus non solum circa aeterna, sed etiam circa creata. Cum ergo dicit quod dona quae ad invicem combinantur debent habere idem obiectum, hoc verum est de obiecto principali, non autem de eo quod habet rationem adminiculantis.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod intellectus videt per speculum sicut et fides, dicendum quod in visione per speculum sunt multi gradus secundum maiorem et minorem depurationem ab obscuritate aenigmatis ; et secundum hoc alio et alio modo habet illuminari et habilitari. Unde fides habilitat ad assentiendum Deo in articulis, quos etsi non videat in se, tamen videt in creatura, cognoscendo quid et quod per nomen dicitur ; nunquam enim cognoscit aliquis credens quid sit Trinitas, nisi quia videt quid sit ternarius in creatura. Sed ulterius donuni intellectus illuminat ad intelligendum, non solum quid est quod per nomen dicitur, sed etiam ad videndam rationem quod Trinitas debeat in Deo esse, per hoc quod videt in ipsa imagine egressum verbi a mente per viam generationis et amoris ab utroque per viam connexionis. Ex his patet quod, etsi fides et intellectus sint per speculum, tamen in modo speculandi differunt, et ideo sunt diversi habitus ; patet etiam similiter cum hoc quis sit actus doni intellectus et quod obiectum et quae differentia ipius respectu aliorum habituum.

PrevBack to TopNext