III, D. 35, A. 1, Q. 4
III, D. 35, A. 1, Q. 4
Utrum actus ipsius doni consilii sit consiliari.
Quarto quaeritur de actu proprio et obiecto ipsius doni consilii, et est quaestio, utrum actus ipsius doni consilii sit consiliari.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, per Sapientis exhortationem, qua hortatur nos omnia facere cum consilio ; hoc autem fit consiliando de his quae facimus. Cum igitur hortetur ad actum doni consilii, videtur quod actus istius doni sit consiliari.
Item, hoc ipsum ostenditur per Tullii definitionem, in I Rhetoricae, ubi definiens consilium dicit : "Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi vere excogitata ratio". Sed ista excogitatio de faciendo vel non faciendo est ipsa consiliatio : ergo proprius actus doni consilii est consiliari.
Item, hoc ipsum videtur per Gregorii assignationem. Dicit enim Gregorius, super 1, 19 Iob, ubi assignat donorum differentiam, quod "consilium est contra praecipitationem". Sed actus qui directe opponitur praecipitationi est consiliari, ideo enim consiliamur, ne praecipitanter aliquid faciamus : ergo etc.
Item, hoc ipsum videtur per nominis rationem, quoniam, sicut se habet timere ad timorem, sic se habet consiliari ad consilium. ; sed actus proprius et principalis ipsius doni timoris est timere : ergo actus proprius ipsius doni consilii est consiliari. Si dicas quod non dicitur consilium a consiliando, sed magis a consulendo et actus ipsius consilii magis est consulere quam consiliari, obicitur contra hoc, quia consulere dupliciter dicitur : uno modo consilium ab aliquo quaerere, alio modo consilium dare ; sed actus doni consilii non est consilium quaerere - qui enim consilium quaerit eget consilio, et qui eget consilio iam non habet donum consilii - igitur actus istius doni non est consulere, secundum quod consulere idem est quod consilium quaerere. Rursus, consilium dare non est magnae utilitatis nec etiam magnae virtutis, cum multi sciant aliis consulere qui se ipsos regunt valde miserabiliter. Si ergo donum consilii est ordinatum ad propriam utilitatem, videtur quod actus eius non sit consilium alteri dare nec consilium ab alio accipere, ut prius ostensum est ; ergo videtur quod actus istius doni directe sit ipsum consiliari.
Sed contra : Super illud Psalmi [118, 24] : "Consilium meum iustificationes tuae", ibi Glossa : Consiliurn est servare iustificationes ; sed de eo quod servamus, non consiliamur : ergo, si actus ipsius doni consilii est iustificationes observare, non videtur quod actus eius sit consiliari.
Item, sicut dicit Damascenus: "Consilium est ignorantis et dubitantis" ; unde et "Christo non convenit consiliari". Si ergo donum consilii fuit in Christo et in quolibet alio sapientiae et scientiae dono perfecto, videtur quod actus ipsius doni non sit consiliari.
Item, hoc ipsum videtur ratione. Sicut se habet addiscere ad scire, sic se habet consiliari ad eligere, quia utrumque est via ad alterum ; sed sicut per scientiam habilitamur ad cognoscendum, sic per consilii donum habilitamur ad eligendum : cum ergo actus ipsius scientiae non sit addiscere, sed magis scire, videtur quod actus ipsius doni non sit consiliari, sed magis eligere.
Conclusio
Doni consilii actus proprius est dirigere in electione horum quae sunt arduitatis, secundum dictamen iuris divini, et sic consiliari.
Respondeo : Dicendum quod sicut intellectus allquando accipitur pro actu intelligendi, aliquando pro ipso intellecto sive intelligibili, aliquando pro ipso habitu, qui dirigit intellectum in iudicando de veris et falsis, sic et consilium tripliciter accipi consuevit : aliquando pro ipso actu consiliandi ; aliquando pro eo ad quod terminatur ille actus, sicut quando dicitur : hoc est consilium meum ; aliquando vero pro ipso habitu, qui expedit et dirigit animam ad eligendum prosequenda et ad fugiendum vitanda. Hic autem habitus dirigens ad huiusmodi electionem duplex est secundum diversitatem eligibilium et secundum diversitatem modorum sive rationum eligendi. Nam eligibilia quaedam sunt necessitatis, quaedam vero arduitatis. In primis dirigit prudentia, in secundis vero dirigit donum consilii propter excellentiorem et maiorem difficultatem, quae in eis quae arduitatis sunt habet reperiri. Rursus, dirigi in electione potest aliquis vel secundum regulam iuris naturalis vel secundum regulam iuris divini ; et primum quidem est virtutis politicae, secundum vero spectat ad donum consilii. Ex his potest elici per quamdam circumlocutionem quis sit actus proprius doni consilii, quoniam actus eius est dirigere in electione agendorum, prosequendorum vel fugiendorum quae sunt specialis arduitatis et hoc secundum regulam iuris divini ; et in hoc distinguitur actus eius ab actu prudentiae-virtutis et scientiae-doni. Si igitur quaeras, utrum actus doni consilii sit consiliari, dicendum quodsi per verbum consiliandi intelligatur directio secundum regulam et lumen consilii, sic bene potest concedi quod actus eius sit consiliari. Sed attendendum est quod, secundum quod vult Damascenus, consilium respicit aliquem actum praecedentem et aliquem actum sequentem. Dicit enim quod primo homo inquirit et consiliatur, deinde disponit et ordinat, postmodum eligit et consentit. Et secundum hoc intelligendum est quod dirigi secundum regulam consilii, hoc potest esse dupliciter : aut consilium inquirendo aut secundum consilium disponendo et eligendo. Primo quidem modo non est actus ipsius consilii principalis et universalis, sed quasi actus eius initialis et in eo in quo est secundum statum imperfectionis ; secundo vero modo actus eius universalis est et principalis. Unde, sive per verbum consiliandi sive per verbum consulendi sive per quodcumque aliud verbum id significetur, quod est dirigi in electione horum quae sunt arduitatis secundum consilii donum, quod regit secundum dictamen iuris divini, dicendum est quod hic est actus principalis et proprius doni consilii. Unde concedi potest quod consiliari secundum istam acceptionem est eius actus proprius, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt.
Ad illud vero quod ultimo obicitur de actu consulendi, quomodo spectet ad donum consilii, dicendum quod consulere, prout respicit alterum, accidit dono consilii : donum enim consilii proprie respicit directionem actus proprii ; unde, licet actus doni consilii attendatur in dispositione et ordinatione arduorum prosequendorum, quia tamen donum illud aliquando est in abundantia, aliquando in defectu, et cum est in abundantia, habet iuvare alios, cum vero est in defectu, habet iuvari ab aliis : hinc est quod actus consulendi alium vel consulendi alii dono consilii potest attribui ; neuter tamen est actus eius principalis. Unde inter istos duos medius cadit actus consiliandi, ratione cuius et alii habent esse doni consilii. Propter quod non absurde potest dici quod actus doni consilii est semetipsum regere, et ulterius, cum abundat, scire in consimili alterum adiuvare et dirigere.
Ad Rationes
Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium, quod consilium est iustificationes observare, dicendum quod ibi non tangitur actus consilii principalis, sed consequens. Nam doni consilii est dirigere, sed alterius doni est exsequi et facere ; ideo iustificationum observatio non attribuitur ipsi consilio per se et primo, sed ad iustificationes observandas directio proprie attribuenda est consilii dono. Verumtamen quod dicit neminem consiliari de eo quod observat, non habet veritatem, quia nemo recte observat nisi suam observationem rectitudo in consiliando praecedat vel quantum ad consilii inquisitionem vel saltem quantum ad consilii dispositionem.
Ad illud quod obicitur, quod consiliari est ignorantis, sicut dicit Damascenus, dicendum quod illud est verum prout consiliari idem est quod consilium inquirere, non autem prout consiliari idem est quod in arduis eligendis dirigere. Et hoc modo consiliari est actus ipsius consilii et fuit in Christo ; et secundum istum modum divina dispositio in his quae secreta sunt, consilium appellatur.
Ad illud quod obicitur, quod sicut addiscere se habet ad scire, ita consiliari ad eligere, dicendum quod verum est secundum quod consiliatio idem est quod consilii inquisitio secundum autem quod consiliatio idem est quod discreta et recta dispositio et ordinatio, sic non se habet illo modo, quia talis dispositio regula est et principium recte eligendi, et ideo actus est doni perfecti ; et hoc modo accipiendo, non est simile inter consiliari et addiscere.
Ad illud quod obicitur, quod consilium ordinat ad ea quae sunt supererogationis, dicendum quod, licet illa quae sunt supererogationis in se sint bona et magis bona, in eis tamen facilius deficit infirmitas nostra, nisi iuvetur per divinam gratiam tam in expediendo quam in eligendo quam etiam in exsequendo ; unde multi refugiunt et abhorrent ipsa consilia Iesu Christi, qui tamen esse possunt in statu iustitiae. Et propterea respectu talium opportunum est donum consilii ultra donum scientiae et virtutem prudentiae et regulam fidei.
Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod consiliari est actus ipsius prudentiae, iam patet responsio. Aliter enim est ipsius prudeutiae, tum ratione obiecti, tum etiam ratione modi, quam sit ipsius doni consilii. Est enim multo excellentiori modo, tum quia ea, circa quae versatur, sunt magis ardua et excellentia, tum etiam quia regere habet secundum principia altiora ; et ideo donum illud nomine consilii valde proprie censetur. Ex his igitur manifestum est quis sit huius doni actus et quod obiectum et quae differentia ipsius respectu aliorum habituum et quare etiam sic nominetur.