Text List

III, D. 35, A. 1, Q. 3

III, D. 35, A. 1, Q. 3

Utrum actus doni fortitudinis consistat principaliter circa passiones tolerandas an circa cupiditates reprimendas.

Quinto quaeritur, quis sit actus proprius doni fortitudinis, et quod eius obiectum ; et est quaestio, utrum actus doni fortitudinis principaliter consistat circa passiones tolerandas an circa cupiditates reprimendas.

Rationes Principales

Et quod principaliter sit circa passiones tolerandas, videtur. Primo, per Gregorium, qui dicit super principium Iob [1, 4], quod fortitudinis-doni est dare trepidanti confidentiam ; sed trepidatio maxime est quando imminet periculum passionum : ergo videtur quod circa huiusmodi maxime consistat actus fortitudinis-doni.

Item, fortitudo, sive dicatur donum sive virtus, respicit potentiam irascibilem tamquam proprium subiectum ; sed potentia irascibilis magis proprie respicit passionum sustinentiam quam cupiditatum repressionem et abstinentiam : videtur ergo quod actus principalis doni fortitudinis consistat circa passionum tolerantiam.

Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad eius oppositum, quia sicut largitas opponitur avaritiae et cupiditati, sic fortitudo opponitur pusillanimitati ; sed pusillanimitas attenditur circa fugam passionum : ergo videtur econtra quod fortitudo-donum consistat circa passionum sustinentiam,

Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad habitum fortitudinis-virtutis, quia fortitudo-donum actum et obiectum debet habere in maiori vel saltem in tanta excellentia et arduitate, quantam est reperire circa fortitudinem-virtutem ; sed maxima arduitas consistit circa passiones : ergo, cum circa illas consistat fortitudo-virtus, videtur multo fortius quod actus doni fortitudinis attendatur vel consistat in aggressione et tolerantia passionum.

Item, inter omnes actus meritorios maxima est difficultas circa passiones sustinendas et magis ad hoc inepti et infirmi sumus. Ergo, si dona data sunt nobis ad expediendum et contra infirmitates retardantes nos ad bonum, videtur quod aliquod donum debeat nobis dari ad passionum sustinentiam ; sed non est aliud assignare quam donum fortitudinis : ergo etc.

Sed contra : Augustinus, in libro De anima et spiritu : "Fortitudinis est non tantum terrenas cupiditates reprimere, sed penitus oblivisci". Sed hoc non est fortitudinis-virtutis : ergo est fortitudinis-doni. Videtur ergo quod actus doni fortitudinis consistat in repressione cupiditatum.

Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana, ubi loquitur de donis, dicit quod "fortitudinis est ab omni transeuntium mortifera iucunditate se ipsum sequestrare". Ergo videtur quod actus doni fortitudinis principaliter consistat in delectationum repressione.

Item, Augustinus adaptat septem dona septem beatitudinibus, ita quod fortitudo et esuries et sitis iustitiae sibi correspondent ; sed esuries et desiderium iustitiae non oritur in nobis nisi per mortificationem desideriorum et voluptatum : ergo videtur quod circa huiusmodi principaliter consistat actus fortitudinis.

Item, fortitudo-donum respondet dono consilii sicut exsequens regulanti ; sed donum consilii maxime dirigit ad divinorum consiliorum impletionem ; divina autem consilia praecipue consistunt circa repressionem desideriorum et occasionum ei adhaerentium, sicut patet in castitate, obedientia et paupertate : ergo videtur quod circa talium desideriorum repressionem actus fortitudinis-doni principaliter consistat. Item, fortitudo-donum aut habet actum alterius generis quam fortitudo-virtus aut, si in eodem genere habet, necesse est quod habeat excellentiorem ; sed in eodem genere non potest habere excellentiorem, cum fortitudo-virtus consistat circa terribilia quae inducunt mortem, sicut dicit Philosophus: ergo necesse est quod habeat actum alterius generis. Cum ergo actus fortitudinis-virtutis consistat circa passiones tolerandas, videtur quod actus fortitudinis-doni non circa passiones, sed circa delectationes refrenandas consistat.

Est igitur quaestio quis sit actus et quod obiectum doni fortitudinis et quare eodem nomine cum habitu virtutis nominatur, quod quidem in nullo aliorum donorum reperitur.

Conclusio

Doni fortitudinis actus principalis consistit circa promptam tolerantiam passionum secundum libertatem consilii et imitationem Christi.

Respondeo : Dicendum quod fortitudo, quantum est de sua prima ratione, attenditur respectu ardui. Arduum autem dicitur aliquid dupliciter : aut quia laboriosum et difficile, quodam modo excellens et aggravans facultatem ipsius potentiae ; aut quia est ultra necessitatem et excedit statum communem. Et fortitudo habet attendi respectu utriusque, sed respectu primi attenditur et ordinatur secundum necessitatem praecepti, respectu secundi secundum libertatem consilii. Et primum spectat ad fortitudinem-virtutem, secundum vero ad fortitudinem-donum. Quoniam autem arduitas maxime attenditur circa excellentiam passionum, hinc est quod tam fortitudinis-doni quam fortitudinis-virtutis est habilitare secundum principalem sui ordinationem ad sufferentiam passionum, sed aliter et aliter, quia sustinere et aggredi passiones potest aliquis aut propter iustitiae et honestatis conservationem aut propter perfectam Christi imitationem, ita quod primum spectat ad dictamen iuris naturalis et honestatis moralis, secundum vero spectat ad consilium Dei. Et quoniam imitatio Christi attenditur in crucifixione sui, secundum quod ipse dicit, Matthaei 16, 24 : "Qui vult venire post me abneget semetipsum" etc., hinc est quod actus fortitudinis-doni attenditur circa promptam et expeditam passionum tolerantiam, per hoc quod quodam modo nos mundo et mundum nobis crucifigit, iuxta illud quod dicit Apostolus ad Galatas ultimo, 14 : Mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De doctrina christiana : "Assurgant deinceps ad fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur et ipsi mundo et ut in huius vitae perversitate et abundantia iniquitatis non refrigescat caritas". Et sic patet quod fortitudinis-doni actus consistit circa passionum tolerantiam secundum imitationem Christi ; et hic est eius actus principalis, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt, quae verum concludunt, et ideo concedendae sunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur, quod est circa delectationum repressionem, per auctoritates Augustini, dicendum quod Augustinus in illis auctoritatibus non assignat proprium et principalem actum ipsius fortitudinis-doni, sed quasi praeambulum. Nemo enim promptus est et expeditus ad passionum tolerantiam secundum imitationem Christi nisi qui carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixit.

Ad illud quod obicitur, quod fortitudo exsequitur ea ad quae consilium dirigit, dicendum quod, etsi donum consilii dirigat ad divina consilia implenda, in quibus consistit perfectio religionis, principaliori tamen intentione dirigit ad ea in quibus plus est de ratione arduitatis ; maioris autem arduitatis est Christum imitari in passionibus quam in actionibus : et ideo circa huiusmodi tam consilium quam donum fortitudinis principaliter habet consistere.

Ad illud quod ulterius obicitur, quod donum fortitudinis non potest esse excellentiori modo circa passiones quam virtus fortitudinis, dicendum quod falsum est, quia excellentiori modo sustinet passiones et excellentiori habitu qui sustinet secundum Christi imitationem quam propter iustitiae conservationem et qui sustinet secundum consilii supererogationem quam secundum praecepti obligationem. In uno enim istorum rectificatur, scilicet in actu virtutis fortitudinis ; in alio autem non solum rectificatur, sed etiam altius elevatur et expeditur, scilicet in actu fortitudinis-doni.

Et per hoc patet illud quod ultimo quaerebatur, videlicet de differentia reali fortitudinis-doni et fortitudinis-virtutis et de convenientia in nomine. Re enim differunt propter diversitatem modorum habilitandi et ordinandi ad tolerantiam passionum ; nomine vero conveniunt, pro eo quod ad eadem passionum genera ordinant. Fortitudo enim virtus ordinat ad sustinenda qualiacumque et quantacumque tormenta, antequam bonum virtutis et honestatem derelinquat, non tamen ita excellenter et prompte sicut fortitudo-donum. Unde inter omnes virtutes propter excellentiam et arduitatem ex parte obiecti virtus fortitudinis appropinquat donis ; et propterea habitus virtutis et doni magis quam alia dona eodem nomine habent censeri, licet differant differentia reali, quia minor est inter illos habitus differentia. Ex his patet quis sit actus fortitudinis-doni et quod obiectum et quae sit differentia eius respectu aliorum habituum.

PrevBack to TopNext