III, D. 35, A. 1, Q. 6
III, D. 35, A. 1, Q. 6
Utrum actus principalis pietatis consistat in religione respectu Dei vel in compassione respectu proximi.
Sexto et ultimo quaeritur de actu et obiecto ipsius doni pietatis, et est quaestio, utrum actus principalis pietatis consistat in religione respectu Dei vel in compassione respectu proximi.
Rationes Principales
Et quod praecipue consistat in religione respectu Dei, ostenditur. Primo, per illud Apostoli ad Titum 2, 12 : "Abnegantes impietatem, sobrie et iuste et pie" etc., ibi Glossa : "Abnegantes, id est fugientes impietatem vanae culturae, sobrie in nobis et iuste ad proximum et pie ad Deum vivamus". Ergo pietas proprie est ordinata respectu Dei.
Item, Augustinus, tractans illud Iob 28, 28 : "Pietas ipsa est sapientia, abstinere vero a malis intelligentia": "Pietatem hoc loco posuit Dei cultum, quae Graece theosebia dicitur": Ergo etc.
Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana: "Pietatis est honorare sancta et non contradicere Sacrae Scripturae". Si ergo utrumque horum consistit in cultu Dei, videtur etc.
Item, distinguitur peccatum iniquitatis et impietatis, quia iniquitas est in proximum, impietas est in Deum. Si ergo respectu illius est pietas donum respectu cuius est impietas vitium et peccatum, videtur quod actus pietatis-doni praecipue attendatur in cultu Dei.
Sed contra : I ad Timotheum 4, 8 : "Pietas ad omnia utilis est", ibi dicit Glossa : "Pietas, quae operatur bona fratribus, valet ad promerendum Deum ; omnis enim summa disciplinae christianae in misericordia et pietate est". Ergo secundum hanc Glossam pietas ordinat respectu proximi.
Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana, dicit quod donum pietatis correspondet beatitudini mititatis : "opus enim est pietate mitescere" ; sed mititas sive mansuetudo attenditur respectu proximi : ergo donum pietatis ad proximum ordinat.
Item, hoc ipsum videtur per Gregorium, super Iob [1, 4] in assignatione donorum, ubi dicit quod pietatis est opera misericordiae exhibere. Si igitur hoc attenditur respectu proximi, videtur etc.
Item, Tullius, in prima Rhetorica, dicit quod pietas est benevolentia iri parentes ; aut hoc intelligitur de pietate-dono aut de pietate-virtute ; sed de quocumque horum intelligatur, cum in obiectis conformentur, videtur quod actus doni pietatis attendatur in comparatione ad proximum.
Conclusio
Donum pietatis principaliter attenditur in benevolentia respectu cuiuslibet proximi, quatenus gerit imaginem Dei.
Respondeo : Dicendum quod vocabulum pietatis multipliciter habet accipi, secundum quod innuit Augustinus, in principio X De civitate Dei. Ait enim sic : "Pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci theosebiam vocant ; haec tamen erga parentes officiose haberi dicitur ; more autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur".
Cum igitur pietas sic dicatur multipliciter, videlicet erga Deum et erga parentes et erga quemcumque hominem, secundum quod ordinat erga Deum, non est nomen doni, sed potius est idem quod latria et theosebia sive eusebia, de qua dicit Augustinus quod "est sapientia vera". Secundum autem quod ordinat ad parentes, adhuc etiam non tenet rationem doni, sed potius est species iustitiae-virtutis, pro eo quod ad hoc ordinatur secundum regulam naturalis iuris et secundum obligationem necessitatis. Secundum autem quod attenditur respectu cuiuscumque proximi, sic pietas est nomen doni.
Aliter tamen attenditur erga proximum pietas-donum et misericordia-virtus, quia misericordia-virtus respicit conformitatem in natura et necessitatem in indigentia sive miseria ; pietas vero attendit in proximo imaginem divinam. Unde dono pietatis est homo benevolus cuicumque homini qui habet in se imaginem Dei, ita quod benevolentia illa pro loco et tempore aliquando progreditur in com passionis affectum, aliquando in operis beneficium.
Et sic patet quis sit actus et obiectum pietatis-doni, quoniam ipsius est facere hominem benevolum respectu cuiuslibet proximi in quantum gerit imaginem Dei. Et quoniam ad hoc habet dirigi per donum scientia, quod quidem fundatur super principia fidei et dirigit in conversatione secundum exemplar Christi, hinc est quoci actus pietatis, etsi principaliter consistat erga proximum, nihilominus consistit respectu Sacrae Scripturae, ut eam cum benevolentia audiat, et etiam respectu passionis Christi, ut eam cum benevolentia ad memoriam reducat. Unde usus doni pietatis attenditur in his tribus in exsequendo secundum quod et usus doni scientiae ; quod est eius directivum, in cognoscendo ; principaliter tamen, secundum quod donum est, attenditur in benevolentia respectu proximi sicut rationes ostendunt quae ad hanc partem inducuntur.
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de Glossa ; quod pietas ordinat ad Deum et quod pietas est cultus Dei, et ad alias auctoritates consequentes, breviter dicendum quod omnes illae auctoritates currunt de pietate secundum alium accipiendi modum, qui, secundum Augustinum, principalior et magis proprius est modus accipiendi pietatem, sicut ipse dicit, in X De civitate Dei. Nam primo et principaliter debet homo benevolus esse ad Deum, offerendo ei cultum et obsequium principale et praecipuum tamquam ei ad cuius similitudinem factus est et quod suae creationis est et conditionis primum et principale principium. Deinde vero, quia pater terrestris quodam modo imaginem gerit Patris caelestis et filius genitus imaginem gerit patris et ab eo sumit originem, hinc est quod est alius modus accipiendi pietatem ab illo descendens, qui quidem est benevolentia in parentes. Postremo, quia omnis homo gerit imaginem Dei ; hinc est quod est tertius et ultimus modus accipiendi pietatem, secundum quod benevolum et beneficum reddit erga omnem hominem insignitum divina imagine. Licet autem iste sit ultimus et postremus modus accipiendi pietatem, tamen, sicut explanatum est, quantum ad hunc modum pietas donum accipitur proprie. Unde in omnibus illis auctoritatibus et rationibus peccatum est quantum ad processum arguendi ex illius nominis multiplicitate, quae, etsi non sit multiplicitas aequivocationis proprie dictae, est tamen multiplicitas cuiusdam analogiae.
Ad illud vero quod ultimo quaerebatur de differentia ipsius pietatis-doni ad misericordiam et mansuetudinem, dicendum quod, etsi conveniat cum utroque, quia cum mansuetudine convenit in affectu, cum misericordia convenit in effectu, differt tamen ab utroque. A mititate enim et a mansuetudine differt, quia mansuetudo est contra irritationem ex illatione alicuius iniuriae ; sed pietas est contra in durationem, qua quis non habet affectionem nec benevolentiam ad eos qui gerunt divinae imaginis insigne. Similiter a misericordia differt, quia misericordia in proximo considerat conformitatem in natura et similitudinem speciei ; pietas vero attendit in homine imaginem Dei. Unde aliqui dixerunt quod misericordia considerat miseriam in imagine, pietas vero consideratimagiriem in misero. Differt etiam, quia misericordia conformatur dictamini iuris naturalis et secundum regulam prudentiae ; pietas vero conformatur suasioni iuris divini, et hoc secundum regulam doni scientiae. Ex his patet quis sit actus doni pietatis, quod etiam eius obiectum et qualiter differat ab aliis habitibus.
Et secundum haec tria possent tria problemata formari circa donum pietatis et circa quodlibet aliorum donorum praedictorum ; simul etiam cum hoc posset de quolibet quaeri quem actum habeat in patria. Sed hoc supra determinatum fuit in generalitate ; alia vero tanguntur implicite causa prolixitatis vitandae ; tamen ex his quae breviter tacta sunt, qualitercumque haberi potest veritas praedictorum.