III, D. 36, A. 1, Q. 3
III, D. 36, A. 1, Q. 3
Utrum connexio sit in virtutibus politicis, ut necesse sit, una habita, omnes haberi.
Tertio quaeritur, utrum sit connexio in virtutibus politicis, ita quod, una habita, necesse sit, omnes haberi.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate philosophica. Dicit enim Seneca : "Omne quod bene fit, fit iuste, fortiter et temperate". Sed opus cuiuslibet virtutis bene fit : ergo necesse est quod fit iuste et fortiter et temperate. Igitur ad quodlibet opus virtutis concurrunt quatuor virtutes ; sed hoc non posset esse nisi essent connexae : ergo etc.
Item, Hieronymus, Ad Pammachium : "Quatuor virtutes describunt Stoici ita sibi esse connexas et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit omnibus careat et qui unam habuerit omnes habeat". Videtur ergo auctoritate philosophorum virtutes politicas esse connexas.
Item, hoc ipsum videtur auctoritate Sanctorum et primo auctoritate Augustini, in libro De quantitate animae, definiens enim virtutem dicit quod "virtus est aequalitas vitae undique rationi consentiens". Sed vita non consonat undique rationi nisi per virtutum universitatem : ergo ad hoc quod habeat aliquis unam virtutem meram, necesse est quod habeat ceteras.
Item, Bernardus, in I Ad Eugenium : "Advertere etiam est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum atque alteram pendere ex altera, sicut vides fortitudinis matrem esse prudentiam, et non fortitudinem, sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non parturivit prudentia". Et paulo post : "Iustitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo, temperantia possidet". Ergo, si haec requiruntur ad actum cuiuslibet virtutis, videtur quod omnes virtutes necessario concurrant ad unum actum.
Item, hoc ipsum videtur ratione, quia sicut se habet castitas ad esse castum, sic se habet virtus ad esse virtuosum ; sed quicumque habet castitatem, est castus : ergo quicumque habet virtutem, est virtuosus. Sed nullus et virtuosus qui habet vitium : ergo, si aliquis habet virtutem, nullum habet vitium. Sed vitia non expelluntur nisi per virtutes sibi oppositas : ergo qui habet unam virtutem habet ceteras.
Item, cuiuslibet virtutis est discernere quid eligendum et tenere medium et recte tendere in finem et negotiari circa arduum et difficile ; sed primum est prudentiae, secundum temperantiae, tertium iustitiae, quartum fortitudinis ; ergo videtur quod ad quemlibet actum virtuosum concurrant necessario istae quatuor virtutes. Hoc autem non esset nisi haberent connexionem ad invicem : ergo videtur quod virtutes politicae sint connexae.
Sed contra hoc est : Auctoritas Augustini, Ad Hieronymum. Dicit enim quod "non est divina sententia, qua dicitur quod qui habet unam habet omnes, sed hominibus hoc visum est studiosis et ingeniosis". Sed, si hoc esset verum, esset divina sententia, quia omne verum a prima Veritate procedit : ergo, cum hoc intelligatur de virtutibus politicis, virtutes politicae non sunt connexae.
Item, secundum Philosophum, habitus virtutum politicarum et consuetudinalium sunt ex actibus ; sed actus non sunt connexi : contingit enim hominem exercitari in actu unius virtutis, ita quod non exerceatur in actu alterius ; videtur ergo quod non omnes virtutes necessario connectantur.
Item, sicut scientiae hahentur per acquisitionem, ita virtutes politicae ; et sicut una virtus alteri adminiculatur, sic est in habitu unius scientiae respectu alterius ; sed scientiae, quae sunt per acquisitionem, non habentur simul, sed una prius et altera posterius et una potest haberi sine altera : ergo una virtus politica non videtur esse necessario alteri connexa.
Item, hoc. ipsum videtur per experimentum sensibile, quia multi pollent in virtute prudentiae, qui tamen non habent largitatem aut virtutem patientiae ; multi etiam iustitiam ad proximum servant, qui tamen in se ipis non habent continentiam ; et tamen illa faciunt per virtutes politicas. Videtur ergo quod inter huiusmodi virtutes non sit connexio necessario.
Conclusio
Simpliciter loquendo, virtutes politicae non habent connexionem; habent tamen secundum statum perfectionis et secundum quasdum conditiones communes.
Respondeo : Dicendum quod in ista quaestione controversia fuit inter ipsos philosophos, secundum quod innuit Augustinus et Hieronymus. "Nam quidam philosophorum, qui Stoici dicebantur, dixerunt virtutes necessario esse connexas, ut qui una caruerit ceteris careat". De quorum positione videtur fuisse Seneca. Ait enim sic : "Si unam de Corinthiis tuis dimiseris, poteris dicere supellectilem tuam tibi salvam. Si autem unam de virtutibus amiseris, nullam te habiturum necesse est ut confitearis". Aliorum positio fuit quod una potest haberi sine altera, sicut aliquis potest habere castitatem, ita quod non habeat iustitiam.
Ratio autem huius diversitatis ex hoc fuit, quia Stoici ponebant quod virtus non esset in aliquo nisi in sapiente, pro eo quod regimen totius vitae hominis secundum regulam moris pendet a rectitudine rationis. Sapientem autem dixerunt, secundum quod dicit Augustinus, De civitate Dei, in quo nulla cadit perturbatio. Ille enim secundum eos sapiens dicebatur qui omnibus passionibus animae dominatur. Praeter hoc etiam ponebant quod, cum virtus sit circa medium, et medium sit uno modo et indivisibile, nemo habet virtutem nisi habeat eam in summo et perfecte. Perfecte autem virtus non habetur, ubi regnat aliquod vitium et ubi aliae virtutes desunt. Et propter istas duas rationes dixerunt Stoici virtutes politicas esse connexas, videlicet quia non possidentur nisi a sapiente cui non dominatur vitium, et sunt circa medium indivisibile, a quo per quodlibet vitium fit recessus.
In huius autem positionis suae fundamento nimis excesserunt quantum ad utrumque praedictorum, tum ex hoc quod non ponebant sapientiam in proficientibus, sed solum in perfectis ; tum etiam quia dixerunt non referre quantum ad amissionem virtutis parum vel multum a medio punctali recedere. Et ideo reprehendit eos Augustinus, Ad Hieronymum, dicens sic : "Mihi videntur Stoici esse falsi, qui proficientem hominem in sapientia nolunt habere omnino sapientiam, sed tunc solum cum est perfectus. Dicunt enim quod sicut nihil interest ad praefocandum hominem utrum aquam stadiis multis habeat supra se vel uno palmo, sic est de illis qui sunt in gurgite erroris ad sapientiam". Et satis rationabiliter reprehendit eos Augustinus, propter hoc quod viam salutis in bono valde arctant, dum dicunt in solis perfectis esse virtutem et sapientiam ; et in malitia valde dilatant, dum dicunt quod non refert utrum quis magis vel minus a medio virtutis recedat.
Et propterea alioruni philosophorum positio magis fuit rationabilis, qui posuerunt sapientiam non solum esse in perfectis, sed etiam in illis qui proficiunt. Posuerunt etiam medium virtutis latitudinem habere, secundum quod latitudinem habet medium sanitatis. Quoniam ergo secundum politicam vitam virtutes paulative acquiruntur in his qui proficiunt ad sapientiam, ideo posuerunt quod una virtus potest haberi in perfectione maiori et minori secundum diversa tempora ; una etiam potest separari ab altera. Et istorum sententia secundum dicta Augustini magis est approbanda.
Respondendum est igitur ad quaestionem propositam quod, simpliciter loquendo, videlicet quantum ad omne tempus et quantum ad ipsos habitus virtutum, non est connexio inter vitutes politicas, licet aliqua inter eas possit connexio reperiri ratione status alicuius determinati et quarumdam conditionum communium. Propter quod notandum est quod contingit loqui de huiusmodi virtutibus politicis quantum ad propria et quantum ad appropriata. Si quantum ad appropriata, sic est in eis connexio, quia illae quatuor conditiones prius habitae, quae sunt discernere et medium tenere et huiusmodi, singillatim his quatuor virtutibus appropriantur, et tamen simul ad quamlibet virtutem requiruntur. Si vero loquamur quantum ad propriam, hoc potest esse dupliciter : aut simpliciter aut secundum statum perfectionis. Si secundum statum perfectionis, sic est adhuc necessaria in eis connexio, quia una virtus nunquam perfecte habetur nisi ceterae habeantur. Et quantum ad hoc bene dicebant Stoici, licet non usquequaque super verum fundati essent. Si simpliciter sive secundum omnem statum, sic non est necessarium connexionem esse in huiusmodi virtutibus, cum sint ab acquisitione, sicut ostendunt rationes ad hanc partem inductae, et ideo sunt concedendae.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de auctoritate Senecae, quod omne quod bene fit etc., dicendum quod illud intelligitur de ipsis virtutibus quantum ad appropriate, non quantum ad propria. Nam, si quantum ad propria velimus loqui, actus illarum virtutum diversi sunt nec negotiantur circa idem, sed circa diversa.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Stoicorum, quam introducit Hieronymus, iam patet responsio, quia Stoicis in parte ista non usquequaque credendum. Praeterea, Stoici, sicut prius tactum est, semper loquebantur de virtutibus secundum culmen perfectionis, et quantum ad illum statum verum dicebant, quia connexio est in virtutibus, non propter ipsius virtutis essentiam, sed propter perfectionem superadditam, quam una virtus non tribuit nisi sit aliis associata.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, quod virtus est aequalitas vitae etc., dicendum quod per illud adverbium undique non fit distributio pro omnibus quae spectant ad rectitudinem totius vitae, sed pro his quae spectant ad rectitudinem actus ipsius virtutis ; possibile est autem aliquem rectificari in actu unius virtutis secundum quod exigit virtus civilis, ita tamen quod non habet rectificationem in actu alterius virtutis, sicut potest manifeste per exempta videri.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Bernardi, iam patet responsio, quia Bernardus loquitur de ipsis virtutibus quantum ad appropriata, non quantum ad propria. Et praeterea, loquitur de virtutibus cardinalibus non in quantum sunt politicae, sed in, quantum sunt gratuitae et per infusionem magis quam per acquisitionem. Et sic concedi potest quod sunt connexae ; sed hoc non facit ad quaestionem propositam.
Ad illud quod obicitur, quod castitas denominat aliquem castum : ergo similiter virtus virtuosum, dicendum quod non est simile, quia nomina desinentia in osum significant plenitudinem. Unde plus dicitur, cum dico istum esse virtuosum quam cum dico ipsum habere virtutem. Unde et Philosophus dicit quod a virtute non denominatur aliquis virtuosus, sed magis studiosus ; castus autem non plus importat quam habens castitatem. Et ideo non est simile hinc et inde.