III, D. 36, A. 1, Q. 4
III, D. 36, A. 1, Q. 4
Utrum sit connexio in vitiis et peccatis.
Et quod sic, videtur. Ecclesiastis 9, 18 : "Qui in uno peccaverit multa bona perdet" ; sed hoc non esset nisi plura mala concomitarentur unum malum perpetratum : ergo videtur quod necessarium sit ponere connexionem vitiorum.
Item, Iacobi 2, 10 : "Qui in uno offendit factus est reus omnium" ; sed nemo iudicatur omnium mandatorum divinorum reus nisi qui peccat contra omnia mandata : ergo qui peccat contra unum peccat contra cetera : videtur ergo quod vitia sint connexa.
Item, sicut vitium non expellitur nisi per introductionem virtutis sibi oppositae, sic nec virtus nisi per introductionem vitii ; sed, cum quis committit unum peccatum, ceterae virtutes amittuntur : ergo, cum quis unum peccatum committit, cetera peccata introducuntur : ergo sicut est connexio ex parte virtutum, ita videtur esse ex parte vitiorum.
Item, sicut per infusionem gratiae unius tota imago reformatur, sic per perpetrationem unius peccati tota imago deformatur ; sed ad reformationem imaginis secundum totum necessario requiritur universitas virtutum : ergo similiter ad deformationem totius imaginis concurrit universitas vitiorum : ergo sicut gratiam imaginem reformantem consequuntur omnes virtutes, sic culpam, quae imaginem deformat, consequuntur omnia vitia.
Item , sicut originaliter omnes virtutes nascuntur a gratia et imperantur a caritate, sic omnia vitia nascuntur a concupiscentia et imperantur a superbia, quae est omnium vitiorum regina. Ergo sicut ponitur connexio in virtutibus propter unitatem originis et radicis, sic videtur similiter quod poni debeat ex parte vitiorum, quoniam ubicumque reperitur talis causa, ibi debet reperiri talis effectus.
Item, virtus et vitium sunt opposita immediata circa suum susceptibile ; non est enim dare medium, quia homo est Dei amicus aut Dei inimicus. Ergo, cum abest virtus, necesse est inesse vitium sibi oppositum ; sed, cum virtus abest, universaliter abest : ergo, cum vitium inest, universaliter inest : ergo et vitia connexionem habent sicut et virtutes gratuitae.
Sed contra : Secundum diversitatem vitiorum est diversitas poenarum. Ergo, si esset connexio in vitiis, ut qui haberet unum vitium haberet omnia, tunc qui haberet unum peccatum sustineret omnem poenam ; quod manifeste est contra divinam iustitiam.
Item, vitia et peccata sunt ab opere nostro ; sed non est connexio in operibus vitiorum exterius perpetratis : ergo nec connexio est in vitiis interius derelictis.
Item, nullus peccat aliquo genere peccati nisi volens ; sed multi sunt qui committunt aliquod vitium, et tamen omnino detestantur aliquod peccati genus, sicut multi peccatis spiritualibus impliciti omnino detestantur carnalia : ergo vitia non sunt connexa.
Item, vitia ad invicem opgonuntur, sicut avaritia prodigalitati et audacia pusillanimitati ; sed "duo opposita non possunt simul esse in eodem": ergo impossibile est vitia et peccata habere connexionem.
Conclusio
Vitia et peccata non habent connexionem; tamen dici potest, quod ex parte aversionis aliquo modo connectantur.
Respondeo : Dicendum quod, cum ad peccatum duo concurrant, videlicet aversio et conversio, dupliciter contingit comparare vitia et peccata ad invicem : vel in quantum. avertunt ab uno Bono incommutabili vel in quantum convertunt ad bona commutabilia. Si igitur loquamur de vitiis secundum quod avertunt ab uno Bono incommutabili, sic privant hominem gratia et ceteris virtutibus gratuitis et faciunt hominem dignum privari gloria et praemio correspondente omnibus bonis meritis ; et hoc quidem ita fit per unum vitium sicut per cetera. Et quantum ad hoc vitia et peccata habent connexionem quamdam, pro eo quod ab uno avertunt et omnibus vitiis unus et idem Deus offenditur.
Si vero loquamur de vitiis quantum ad conversionem, sic per conversiones ad diversa bona commutabilia diversae oriuntur in nobi pronitates et vitia, per quae obligamur ad diversa poenarum supplicia. Et hoc modo in vitiis non est connexio, quia pro quolibet punietur homo speciali poena sibi debita ; nec etiam possunt esse connexa propter repugnantiam pronitatum ; nec haben causam, propter connectantur, quia ex diversis operibus oriuntur et ad diversos fines tendunt. Quoniam ergo vitia ex parte conversionis sumunt originem et distinctionem, et ex hac parte connexionem non habent, licet aliquo modo in aversione conveniant, simpliciter concedendum est quod vitia et peccata non sunt connexa, sicut ostendunt rationes ad partem istam.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Ecclesiastis, et auctoritate Iacobi, quod qui peccat in uno perdit multa bona et etiam fit reus quantum ad omnia, dicendum quod hoc non dicitur quia propter unum vitium incurrat aliquis aliorum pronitates et defectibilitates necessario et immediate ; sed hoc dicitur quia qui peccat uno peccato caritatem perdit, in qua est plenitudo meritorum et impletio mandatorum. Aut certe dicitur quod perdit multa bona et fit reus quantum ad omnia, pro eo quod privatur omnibus virtutibus gratuitis. Vel tertio modo, quia perdit omnia merita quae prius habebat ; efficiuntur enim ex uno peccato mortali omnia inutilia ad gloriam assequendam. Vel quarto modo dicitur multa bona perdere et omnium reus esse, quia merito unius peccati perdit aeterna praemia, quae omnibus virtutibus et meritis erant reddenda. Hoc autem non est propter ipsorum vitiorum connexionem, sed magis propter connexionem virtutum et dotum sive praemiorum eis correspondentium ; ob quam connexionem, si quis uno ipsorum bonorum privatur, necesse est quod privetur et ceteris. Hoc autem non sufficit ad faciendam connexionem in vitiis, quia, sicut supra dictum est, vitia non tantum consistunt in aversione a Deo, sed etiam in conversione ad bonum commutabile.
Ad illud quod obicitur, quod virtus non expellitur nisi per introductionem vitii sibi oppositi sicut nec vitium nisi per introductionem virtutis, dicendum quod non est simile, quia plura exiguntur ad construendum quam destruendum et plura sunt necessaria ad hoc quod homo placeat Deo quam ad hoc quod displiceat, et per hoc etiam plura sunt necessaria ad rectificandum quam ad obliquandum. Et ideo, quamvis obliquatio vitii non excludi nisi per habitum directe sibi oppositum, tamen rectitudo virtutis potest auferri, non solum per vitium sibi oppositum, sed etiam per unum oppositum alii virtuti ; unde infidelitas, quae opponitur fidei, excludit caritatem. Et ideo non est simile hinc et inde. Praeterea, quia virtutes connexae sunt, ideo vitium quod tollit unam per consequens tollit reliquam ; vitia vero, quia connexa non sunt, ideo auferri non possunt, nisi unumquodque expellatur per virtutem directe sibi oppositam.
Ad illud quo obicitur, quod peccatum deformat totam imaginem tertio modo, gratia refomat, dicendum quod imago dupliciter dicitur deformari : aut propter absentiam luminis gratiae aut propter deordinationem in actibus illarum virium in quibus imago attenditur. Primo quidem modo deformari habet tota imago per unum peccatum et vitium ; secundo modo non, quia quodlibet vitium non respicit singularum potentiarum actus. Gratia vero, quando reformat animam, utroque modo reformat, et venustando faciem ipsius animae et rectificando quamlibet potentiam respectu operationis suae. Et ideo, quamvis in gratiae informatione concurrant ceterae virtutes, non tamen sic in deformatione unius peccati singula vitia comitantur.
Ad illud quod obicitur, quod omnia vitia nascuntur a concupiscentia et imperantur a superbia, sicut virtutes a caritate et gratia, dicendum quod non est simile, tum quia concupiscentia non est causa sufficiens respectu vitiorum, sed solum disponens ; tum etiam quia, cum concupiscentia ramificetur respectu diversorum concupiscibilium, ad diversus fines inspicit et frequenter ad contraria tendit ; unde est ibi dispersio potius quam connexio. Gratia autem est sufficiens origo virtutum et caritas movet et inclinat omnes ad finem unum. Et propterea non sic connectuntur vitia ut virtutes gratuitae, tum ex defectu principii, tum etiam ex defectu vinculi unitivi.
Ad illud quod obicitur, quod virtus et vitium sunt opposita immediate, dicendum quod de virtute et vitio contingit loqui dupliciter : vel in generali vel in speciali. Si loquamur in generali, sic immediate opponuntur circa suum susceptibile ; si vero in speciali, sic non immediate opponuntur, pro eo quod non est necessarium aliquem habere continentiam gratuitam aut esse luxuriosum ; sic et de aliis vitiis et virtutibus est intelligendum. Et ideo, quamvis, absente virtute, necessario insit vitium, non tamen sequitur quod, absente omni virtue gratuita, propter hoc insint omnia vitia. Et si tu obicias, quod sicut se habet vitium respectu virtutis, ita se habet species huius vitii respectu virtutis sibi oppositae, dicendum quod non est simile, quia omnes virtutes gratuitae uniri habent in uno formali, ratione cuius omnia vitia sibi opponuntur et cum nullo stare possunt ; sed cum distinguuntur in species, hoc est ratione habituum specialium, ratione quorum non quaelibet virtus opponitur cuilibet vitio, sed sibi opposito. Et ideo alius modus est comparandi vitium ad virtutem gratuitam in generali et alius in speciali ; et propterea ratio illa non cogit.