III, D. 36, A. 1, Q. 5
III, D. 36, A. 1, Q. 5
Utrum ponenda sit aequalitas in habitibus gratuitis.
Et quod sic, videtur. Primo, per illud quod dicitur Apocalypsis 21, 16 : "Latera civitatis aequalia", Glossa : Id est, virtutes gratuitae sunt aequales. Ad hoc ipsum habetur auctoritas in littera, et superius habita fuit, distinctione vigesima quinta, auctoritas valde expressa.
Item, hoc ipsum videtur ratione. Ubicumque est una ratio bonitatis, necesse est quod sit bonitatis aequalitas ; sed in omnibus habitibus gratuitis una est ratio bonitatis, vrdelicet gratia gratum faciens et ipsa carita : ergo videtur quod simpliciter sit in eis bonitatis aequalitas.
Item, aut virtutes in eodem sunt aequales aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, ergo meliori virtuti debetur maius praemium et minori minus ; sed motui virtutis debetur praemium substantiale, illud autem est unum : ergo uni et eidem homini in eodem statu gratiae debetur maius et minus praemium ; quod est inconveniens.
Item, una virtus denominat alteram, secundum quod vult Augustinus et Bernardus: est enim prudentia fortis et fortitudo prudens. Aut ergo prudentia et fortitudo sunt aequales aut non. Si non, esto ergo quod prudentia sit maior quam fortitudo, tunc arguitur sic : prudentia est maior quam fortitudo : ergo fortitudo est magis prudens quam sit fortis in eodem, quia secundum quantitatem prudentiae in eodem est fortitudo prudens ; sed quanto virtus fortitudinis est prudentior, tanto nobilior est et excellentior : si ergo magis est prudens quam fortis, ergo est nobilior et excellentio se ipsa. Sed hoc est impossibile : ergo etc.
Sed contra : I ad Corinthios 13, 13 : "Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec ; maior autem horum est caritas" ; et in praecedenti capitulo, 31 : Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Si igitur caritas est maior et excellentior aliis, ergo non est aequalitas in habitibus gratuitis.
Item, de quolibet Confessore cantatur : "Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi" ; sed, si omnia dona gratuita essent aequalia, tunc qui excederet in uno excederet in omnibus : ergo, si verbum illud alicui posset vere attribui, nunquam conveniret alteri, quia quod per superabundantiam dicitur uni soli convenit.
Item, maiori bono opponitur maius malum et e converso, quia "privationes cognoscuntur per habitus". Ergo, cum vitia opposita virtutibus non habeant aequalitatem, quia unum vitium est maius altero, pari ratione videtur quod nec virtutes gratuitae.
Item, habitus crescunt et augmentantur in nobis secundum quod plus et plus disponimus nos per bonos actus ; sed nos videmus quod aliquis plus se exercet in actu unius virtutis quam in actu alterius : ergo videtur quod magis crescat virtus illa quam aliae : ergo necesse est aliquando virtutem illam esse aliis inaequalem.
Item, caritas est vinculum personarum et est vinculum virtutum : plures enim personae ligantur per vinculum gratiae in una virtute et plures virtutes in uno homine. Sicut ergo se habet una virtus respectu diversarum personarum, sic unus homo respectu virtutum plurium ; sed una virtus a diversis personis potest participari inaequaliter : ergo et plures virtutes ab eodem homine.
Item, habitus virtutis est habilitare ad actum suum, per se loquendo ; ergo maioris virtutis magis habilitare et aequalis aequaliter habilitare. Si ergo omnes virtutes in eodem homine sunt aequales, necessario idem homo aequaliter erit habilis et facilis ad actus omnium virtutum, quod per experientiam deprehenditur esse falsum. Multi enim habiles sunt ad actum abstinentiae, qui tamen cum difficultate habent usum patientiae et obedientiae.
Conclusio
Duplici via monstratur, quod vitutes gratuitae quodum modo sunt aequales, quodam modo inaequales, simpliciter tamen aequales dici possunt.
Respondeo : Dicendum quod de ipsis habitibus gratuitis contingit loqui dupliciter : aut quantum ad ipsum habitum aut quantum ad exercitium. Si loquamur de ipsis quantum ad habitum, hoc potest esse dupliciter : aut respectu gratiae informantis et quodam modo causantis aut respectu liberi arbitrii suscipientis et cooperantis. Si respectu gratiae informantis, sic omnes habent aequalitatem, pro eo quod gratia gratum faciens secundum quantitatem suam et excellentiam reddit gratam Deo animam et eius potentias et habitus et operationes meritorias. Si vero loquamur de ipsis respectu liberi arbitrii consentientis et suscipientis, sic, quia liberum arbitrium in actu unius virtutis maiorem invenit complacentiam quam in alio et maiorem invenit repugnantiam in uno quam in altero secundum diversas sui inclinationes et dispositiones, sic non aequaliter est omnimodam reperire aequalitatem in habitibus virtutum, pro eo quod liberum arbitrium magis fervet quantum ad unam virtutem quam ad aliam, magis etiam adhaeret uni virtuti quam alii.
Si vero loquamur de virtutibus quantum ad exercitium, sic vix vel nunquam aequantur nec in se nec in comparatione ad liberi arbitrii cooperationem. In se non, quia exercitium unius virtutis est fructuosius quam exercitium alterius, sicut exercitium pietatis quam abstinentiae ; exercitium autem unius virtutis in eodem est securius quam exercitium alterius, sicut exercitium humilitatis et timoris quam alterius virtutis. Similiter non habent aequalitatem in comparatione ad liberi arbitrii cooperationem, quia nemo est qui aequaliter se exerceat in actu omnium virtutum. Aliqui enim magis vacant circa activam, aliqui vero magis circa contemplativam.
Et sic concedi potest quod habitus gratuiti quodam modo sunt aequales et quodam modo inaequales. Aequales quidem sunt quantum ad gratiam informantem, sicut ostendunt rationes ad primam partem ; inaequales vero in comparatione ad liberi arbitrii consensum et exterius exercitium. Et secundum hoc dissolvi possunt rationes quae ad utramque partem inducuntur.
Aliter potest dici quod de virtutibus est loqui quadrupliciter. Aut quantum ad dignitatem respectu obiecti, et sic una est excellentior altera, etiam in eodem, sicut virtutes theologicae quam cardinales. Aut quantum ad fervorem et facilitatem respectu actus proprii, et sic adhuc non est necesse quod habitus gratuiti in eodem adaequentur. Aut quantum ad radicationem et stabilitatem respectu subiecti, et sic adhuc non est necesse aequalitatem esse, quia talis radicatio venit ex frequentia et assuefactione circa actum alicuius virtutis. Aut quantum ad ordinem et efficaciam respectu praemii, et quantum ad hoc habent aequalitatem in eodem, propter hoc quod quantitas meriti cuiuslibet virtutis mensuratur secundum quantitatem gratiae, quae facit opus Deo placitum, et secundum quantitatem caritatis, quae dat operi cuiuslibet virtutis valorem et pondus. Et quia una est gratia gratum faciens, ceteras virtutes informans in uno homine, una est etiam caritas per modum ponderis ad finem inclinans : hinc est quod quantum ad ordinem in finem et efficaciam merendi necesse est omnes virtutes in eodem aequari. Rursus, quia bonitas principalis et essentialis virtutum in hoc attenditur quod ordinant et disponunt ad summum praemium, et in hoc virtutes habent aequari : hinc est quod Magister simpliciter concludit et Sancti dicunt in uno et eodem aequales esse omnes habitus gratuitos. Et ideo simpliciter concedi possunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad Rationes
Ad illud enim quod primo obicitur de caritate, quod est aliis eminentior ; dicendum quod hoc intelligitur ratione exercitii in actu suo in quo plus hauritur de gratia et minor est occasio periclitandi. Affectus enim amoris divini, dum abstrahit a terrenis, facit recedere ab occasione peccati ; dum vero unit caelestibus, facit inde hauriri humorem gratiae Spiritus Sancti. Et ideo ex hoc non concluditur inaequalitas virtutum quantum ad meritum.
Ad illud quod obicitur quod cantatur de Confessoribus : Non est inventus similis illi, dicendum quod illud intelligitur non ratione habitus, sed ratione alicuius exterioris usus ; et hoc innuit ipsum vocabulum, cum dicitur : qui conservaret legem Excelsi ; ex quo innuit excellentiam illam intelligendam fore in opere.
Ad illud quod obicitur, quod maiori bono opponitur maius malum, dicendum quod illud non est regulariter verum, immo aliquando contingit minori bono opponi maius malum, sicut desperatio, quae opponitur spei, peior est quam odium, quod opponitur caritati. Praeterea, aliunde habent virtutes aequalitatem, aliunde habent oppositorum diversitatem. Aequalitatem enim habent ex parte gratiae, ratione cuius quod opponitur uni virtuti per consequens opponitur omnibus ; oppositorum autem diversitatem habent ratione specialium actuum et obiectorum ; et ex illa parte non est necesse habitus virtutum habere omnimodam aequalitatem, sicut prius tactum est.
Ad illud quod obicitur, quod habitus crescunt et augmentantur in nobis secundum quod plus disponimus nos per actus, dicendum quod crementum habitus quantum ad bonitatem essentialem in genere gratuiti attenditur ex augmento ipsius gratiae, qua augmentata, crescunt et ceterae virtutes. Cum ergo dicitur quod magis nos exercemus in actu unius virtutis quam in actu alterius, ergo magis in illa crescimus, dicendum quod non sequitur, pro eo quod debitus usus et exercitatio in actu unius virtutis disponit ad incrementum omnium. Unde sicut in communitate fraternitatis, licet unus magis negotietur in acquirendo quam alter, tamen bona acquisita omnibus distribuuntur aequaliter, sic et suo modo in proposito intelligendum est.
Ad illud quod obicitur, quod una virtus a diversis personis potest diversimode participari, ergo et diversae virtutes ab eodem, dicendum quod non est simile, pro eo quod unius virtutis in diversis diversae sunt radices ; diversarum vero virtutum in eodem non sunt diversae radices, sed una ; videlicet una gratia, per quam est acceptatio, et una caritas, per quam est meriti perfectio.
Ad illud quod obicitur, quod habitus virtutis est reddere potentiam facilem, dicendum quod facilitas potentiae ad aliquem actum maior et minor non tantum venit ex parte perfectionis et bonitatis ipsius habitus, verum etiam ex parte dispositionis subiecti. Unde secundum quod ad actus diversarum virtutum liberum arbitrium secundum plus et minus cooperatur, secundum hoc plus et minus facilitatur, licet etiam habitus virtutum, quantum est de se, adaequentur. Unde nec ista ratio nec aliae probant inaequalitatem in habitibus gratuitis quantum ad bonitatem essentialem et completivam, sed solum quantum ad aliquid accidentale et annexum, sicut ex his quae praedicta sunt satis est manifestum.